Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8

Quaestio 8

An sit aliquis actus praecepti ut odium Dei vel alius necessario malus

OCtauo queritur: an sit aliquis actus / precepti vt odium dei vel alius necessario maus.

¶ Respondetur per conclusiones: Quarum prima est: nullus est actus necessario malus. probatur: si aliquis actus esset necessario malus maxime esset odium dei: sed consequens est falsum: ergo et antecedens. consequentia patet: non est dabilis actus peioris malicie. antecedens patet: odium dei necessario est actus malus: ergo odium dei necessario est: sed consequens est falsum: quaelibet creatura contingenter est.

¶ Secunda conclusio: odium dei potest esse et non esse actus malus. probatur hec conclusio: odium dei deus potest producere extra subdunmum se solo: probatur: quicquid deus potest producere mediante causa secunda illud deus potest producere se solo: odium dei deus potest producere mediante cam secum da: ergo odium dei deus potest producere se solo: qui facto: odium dei non fiet male: nec erit actus malus.

¶ Tertia conclusio: non est possibile quod odium dei bene fiat in voluntate creata. probatur hec conclusio: aliqui sunt actus intrinsece mali ad sensum huius tertie conclusionis: sed tales non possunt bene fieri in volum tate creata. quod aliqui tales sint patet: aliqua sunt que habent inuolutam maliciam secundo Ethicorum.

¶ Secundo per distinctionem magistralem: aliquae sunt mala quia prohibita: aliqua sunt prohibita quia mala: hoc est: habet maliciam intrinsecam seclusa omi prohibitione humana. Unde Aug. primo de libero arbitrio. c. iii. adulterium non ideo malum est quia vetatur lege: sed ideo vetatur lege quia malum est. Simile dicit glo. Aug. super illud Leuitici. xix. Non facietis furtum / non mentiemini: quia iniustum erat mendacium idoo est prohibitum: non quia prohibitum ideo est iniustum.

¶ Tertio arguitur: actus quo sortes vult facere contra preceptum dei de necessitate est malus. bene sequitur: est contra praeceptum dei ergo est malus. Dicis: non oportet quod actus terminatus ad hoc totum / contra preceptum: sit malus: quia stat quod nullum sit preceptum. si ego velim comedere caseum: per hanc volitionem volo comedere hunc caseum contra preceptum superioris: vbi nullum esset / non esset peccatum. licet hec consequentia est bona / ego facio contra praeceptum obligans superioris ergo pecco. non tamen sequitur: volo facere contra preceptum superioris. ergo volitio meaest mala. stat quod non sit praeceptum contra in aliquibus est praeceptum indicatiuum e internum.

¶ Quarto: homicidium est peius furto non habendo oculum ad prohibitionem exteriorem. non est differentia in prohibitone. Exodi. xx. dicitur: non occides: non furtum facies

¶ Sed dicis: constat nobis homicidium esse furto peius per legem scriptam vel in papiro vel in corde nostro.

¶ Contra: ex hoc habetur propositum quod homicidium est peius lege extrinseca quaelibet seclusa.

¶ Quinto hoc probatur in articulis parisiensibus posterioribus: vbi sic dicitur quod odium proximi non est demeritorium nisi quia prohibitum a deo: error.

¶ Dicis: odium biphariam capitur. Uno modo pro tali quaelitate: et sic hec qualitas etiam in esse odii potest bene fieri Alio modo implicat circunstantiam inordinatam: et tunc male fit: non autem primo modo. vel articulus loquitur de potentia dei ordinata. sleutrum istorum valet: circa inordinationem iste terminus odium nihil plus connotat quam iste terminus homicidium. sed vnum non potest ordinate fieri. ergo nec secundum. articuli non solent esse conditi nisi in materia ancipiti. nemo sapiens dubitauit vnquam de hoc loquendo secundum legem dei ordinatam.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur: producat ergo deus odium dei se solo. odium dei non male fit: et fit a deo: ergo bene fit. non est actus moraliter malus si a solo deo producatur: et est acis: ergo est actus moraliter bonus.

¶ Respondetur: odium dei deus potest producere se solo: sed non admitto hanc de inesse / odium dei deus producit se solo. no tum est quod illa non est de inesse alterius: sed hoc deus producit se solo. sed quando illam qualitatem producit se solo: non est actus malus moraliter nec bonus moraliter: cum non est in subiecto quod denominare potest bonum vel malum. bene est bonus actus entitatiue: et bene fit.

¶ Contra tertiam conclusionem arguitur sic: odium dei potest esse in sompniante vel demente: et tunc non male fit: ergo etiam in homine sano: quia non est ex se et essentialiter et necessario viciosus et iniustus: cum in furioso sit non iniustus: igitur in quo libet potest esse et non esse culpabilis.

¶ Respondetur: transeat quod in sompniante potest esse talis actus: sed non erit liber: et sic in furioso. per consequens non est ille malus neque bonus: vt de iudiciis in intellectu in somdpnis habitis: vel voluntatis actibus ex magnis habitibus in sompniante cum apprehensione preuia genitis. sed non sequitur propterea quin erit actus malus in vtente ratione. et concedo quod non est necessario viciosus et iniustus: sicut dicunt due prime conclusiones.

¶ Secundo arguitur: deus odium dei potest producere se solo: vt ex conclusione secunda patet. ergo se solo potest odium dei producere in voluntatem. patet: potest enim deus illani qualitatem producere extra subiectum: ergo a fortiore in subiecto. ad primum est maius miraculum quam ad secundum. et tunc sic: potest se solo producere odium in voluntatem creatam mediante quo voluntas creata tendit in deum ipsum odiendo: et talis actus non est malus moraliter: quia non a cretura malus: cum non est in libera ptante eius: cum nullam efficientiam habet respectu illius odii.

¶ Forte dicis: tunc non erit odium dei si a solo deo producatur.

¶ Contra hoc arguitur: illa qualitas naturaliter tendit in deum nolendo eum esse: vel nolendo ei bene esse: ergo hoc representat quaetienscumque est in potentia appetitiua.

¶ Confirmatur pondus huius rationis. deus potest partialiter producere odium dei in voluntate odientis deum: alioquin creatura nulla posset deum odire: ergo deus / potest se solo odium producere in idem passum supplendo causalitatem effectiuam creature.

¶ Tertio arguitur: deus potest omne illud facere quod non includit condictionem. sed deum illam qualitatem producere se solo nullam includit condictionem: et voluntatem illam qualitatem in se suscipere non implicat: ergo odium dei in voluntate producila deo est possibile.

¶ Quarto arguitur. odiat sortes deum deo concurrente influentia sua generali ad essentiam odii. deus potest conseruare illud odium se solo voluntate creata nullam actionem vel conseruationem habente: quo facto: odium dei non male fiet sed bene fiet: igitur.

¶ Ad secundum conceditur quod odium dei deus potest producere se solo. sed deus non potest producere odium dei se solo. et concedo quod possibile est deum producere illam qualitatem se solo sed non potest ipsam pro ducere se solo in aliquod. primo non potest ipsum producere in subiectum spirituale: quia tunc esset odium si tendentiam in obiectum non impediat: et sic deus produceret odium dei se solo. nec illam qualitatem potest producere in subiectum corporeum. probatio: calor et accidens corporeum non potest inherere anime vel angelo: ergo pari ratione nec accidens spiritu ale potest inherere subiecto corporeo. antecedens patet: quia dato eius opposito sequitur quod accidens tale erit infinite intensionis: quod non est concedendum: patet: capio albedinem in a. subiecto pedali vniformiter albo vt. iiii. si tota illa albedo poneretur in medieta te illius pedalis: albedo eritintensa vt. viii. et rursus si tota illa albedo poneretur in vna quarta illius corporis: erit albedo intensa vt. xvi. et sic consequem ter: ergo cum tota illa ponetur in subiecto impartibili: quaelibet pars erit cum qualibet parte in eodem subiecto primo: ergo tota albedo erit infinite intensa.

¶ Confirmatur hec ratio: si albedo extensa posset poni in subiecto impartibili: pari ratione accidens spirituale potest extendi in subiecto extenso: sic quod erit qualitas extensa vniformis: per consequens nunc actu quodlibet accidens spirituale est infinite intensum: quod a nullo nisi ab imprudenti est concedendum. patet: si tota illa qualitas extensa rursus poneretur in subiecto impartibili esset infinite intensa: et tante intensionis est illa qualitas spiritualis nunc: cum potest extendi: igitur. Nego ergo quod sit idem producere illam qualitatem extra subiectum et in subiect o.

¶ Ad confirmationem concedo antecedens: et nego consequentiam. quod ad odium dei deus partialiter concurrat: non cadit in dubium. quod producat odium dei se solo: negetur ex argumento et per rationes ad conclusionem adductas.

¶ Ad tertium concedo maiorem: et ad minorem: concedo quod non in celudit contradictionem deum illam qualitatem se solo producere: nec implicat voluntatem illam qualitatem suscipere. quando voluntas partialitur concurrit. illam qualitatem suscipit. sed contradictionem implicat quod deus se solo illam qualitatem in voluntatem producat. deus non potest producere illud quod est essentialiter malum / in tali esse: puta in esse odii.

¶ Ad quartum nego quod deus potest conseruare odium dei se solo plusquam primo producere odium dei se solo.

¶ Quinto arguitur: odium dei potest esse maius peccatum et minus peccatum: ergo pari forma potest esse non peccatum. antecedens patet: deus potest prohibere odium dei sub pena maiore quam iam prohibeat: sicut facit de actibus qui non essent mali: nisi quia prohibiti: et postea potest odium dei prohibere sub penaminore: igitur.

¶ Sexto arguitur: aliqua circunstantia potest diminuere vnam portionem malicie odii dei: et alia circunstantia tantum malicie odii diminuere potest: et tota malicia odii est finita: ergo tot circustantie (bone vel male non curo) peccati diminutiue dari possunt: quod nulla malicia in odio dei relinquetur.

¶ Forte dicis: multiplicatio circunstantiarum talis dari potest quod tota malicia ex circunstantiis proueniens diminui potest: sed non sequitur quod malicia intrinseca odii potest diminui.

¶ Contra hoc arguitur: malicia odii ydemptificatur cum essentia actus. tota malicia sicut e odii essentia est finitatam in gradu entitatiuo quam in gradu malicie: signetur tota malicia et sit gratia exempli vt octo: vna circunstantia potest vnum gradum malicie tollere ab odio dei: et si vna non sufficiat / dari possunt due circunstantie vel plures sufficientes tollere vnum gradum malicie illius odii: tunc tota malicia erit vt. vii. Lursus: cum tota malicia est grauis vt septem: dari possunt circunstantie finite qua tollere possunt alium gradum: sic scilicet: quod tota malicia erit grauis vt sex: et sic consequenter calculando ad non gradum malicie inclusiue. facile est argumentum ducere: vt tuipse percipis.

¶ Septimo arguitur: deus contingenter omne peccatum puniti ergo potest non punire odium dei: ponatur ita esse: et tunc sic: odio dei nulla respondet pena: ergo odium dei non est malum: vel alicui malo nulla respondet pena.

¶ Ad quiantum concedo antcedens. licet malicia naturalis et intrinseca non varietur: actus indifferens ad bonum et ad malum propter praeceptum vel prohibitionem superioris efficitur malus. sic vnus actus malus proptur prohibitionem positiuam superuenientem potest esseipeior. et illa prohibitio positiua potest aufe rri: et tunc actus erit minus malus.

¶ Ad sextum responsum est sufficienter inter arguendum ad illam replicam vsque: sit tota malicia in sua latitudine intensa vt octo. multe circunstantie possunt vnum gradum malicie illius actus diminuere: hoc negatur: quamdiuhomo vtitur ratione. non cadit ignorantia inuincibilis in vtente ratione respectu odii dei. non video qua circunstantie possunt diminuere vnum gradum malicie illius actus tali ratione stante. quod si ponas / decrescat ratio: tunc minus peccabit: et ita de aliis circunstantiis. Dico: si a decremento rationis velaliis circunstantiis attenuetur malicia illius actus: semper stabit malicia quousque nichil rationis sit in tali. quemadmodum quamdiu est resistentia in medio graue simplex positum in eo successiue descendet. sed quam primum nichil resistentie in medio sit: descendet subito. sic quandiu aliquid rationis sit in eliciente / semper erit aliqua malicia in odio dei: licet minor et minor propter circunstantiam:t sic per calculationem non habetur odium dei licitum in vtente ratione. argumentum est sophisticum: et concluderet si aliquid valeret nunc de lege quod aliquod ob causam est vel esse potest non malum: quod concedit nemo. difficultas in argumento prouenit ex parte calculationis sophistice apparentis et non existentis.

¶ Ad septimum concedo quod deus contingenter punit odium dei pena inflicta a peccato disluncta: et potest ipsum non punire. sed ex non punitio ne dei non sequitur quod actus sit bonus vel indifferens

¶ Octauo arguitur: deus non necessitatur prohibere odium dei: ergo odium dei potest esse non prohibitum: ergo possibile est odium dei bene fieri in creatura rationali ratione vtente.

¶ Nono: deus potest facere aliquem actum peiorem odio quem potest facere bonum: ergo potest facere odium dei bonum.

¶ Ad octauum concedo quod deus non necessitatur prohibere odium dei prohibitione externaet imperatiua. prohibetur tamen prohibitione internaet iudicatiua. sicut de necessitate deus iudicat se esse: ita iudicat odium dei non esse bonum: et si sic: est malum.

¶ Ad nonum negatur quod deus posset facere peiorem actum ex genere quad odium dei. sicut non potest facere meliorem ex genere dilectione dei. potest tamen sub maiori pena infligibili alium actum prohibere.

¶ Secundo: dato quod ita esset sicut argumentum assumit consequentia est nulla homicidium est actus peior quad mendacium: et tamen deus potest facere homicidium actum non malum: non autem mendacium.

¶ Decimo arguitur: deus potest producere se solo odium platonis in voluntatem sortis: et praecipere sorti platotonem odire: ergo similitur potest facere respectu odii sui. antecedeus patet: deus potest praecipere sorti occidere platonem sine platonis culpa: et velle platonemn non esse sicut fecit Albrahe respectu Isaac.

¶ Unde cimo arguitur: de odio dei / lex indicatiua non est vera nisi quia odium dei est peccatum. hoc dictamen / deus non est odiendus non est verum nisi quia odium dei in se est malum. ipsum esse malum est causa vericatis illius dictaminis ab eo quod res est vel non est oratio dicitur vera vel falsa: ergo prius natura odium deiest peccatum quod illud dictamen sit verum. si deus preciperet sorti occidere platonem sine culpa platonis: et sortes nollet platonem esse: in illo casu esset licitum sorti: et nullo modo odium platonis. etiam non est idem de odio purihomnis et dei.

¶ Ad vndecimum dicitur: odium dei est malum quia contra hoc dictamemn necessarium / deus non est odiendus. hec causalis communiter conceditur: ergo causam consequentis aliquo modo antecedens importat. et quando arguitur: hoc d ctamemn est verum quia ita est sicut per illud dictamen significatur. nego hanc propoationem. hoc dictamen non est verum quia peccatum est peccatum: immo ille actus est peccatum quia contra hoc dictamen necessarium: secus est in conditionali vel rationali.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8