Quaestio 11
Quaestio 11
An omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
¶ Respondetur ad questionem primo aliqua premittendo: secundo conclusiue respondendo ad questionis titulum. Aliquid dir duobus modis esse de lege nature. Primo modo propriissime quando est principium practicum euidens ex terminis vel conclusio inde euidenter deducta apud omnes ratione vtentes. Secundo modo aliquid dicitur esse de lege nature quando est principium practicum euidens ex terminis vel conclusio inde euidenter deducta apud omne sanum ingenium / et non corruptum per prauam consuetudinem / vel ipsum est obtusum. non voco illud de lege nature quia est magis consonum legi nature proprie dicte quam suum oppositum: quia illud non est de lege nature.
¶ Secundo notabis quod frater robertus holhot quaestione. iiii. sui primi tenet quod hec non est euidens / deus est super omnia diligendus. dicit tamen quod hec conditionalis est euidens et demonstrabilis / si deus est deus est super omnia diligendus. Latio sua est hec: quia significatum et conceptus quem habemus de deo est / quod sit vnum creans / et conseruans libere omnia / ad cuius non esse sequitur non esse omnim sine quo nichil possumus / et cetera bona que de deo concepimus. Unde sic arguit. illud est summe diligendum ab homine quod scitur ab eo esse summum bonum sibi. sed si sciatur ab homine quod deus est: scitur quod ip¬ se est summum bonum homini: igitur. Illud reprehendit aliacensis questione. ii. sui primi: dicens quod illa conditionalis nec est euidens nec euidenter de monstrabilis. nec ratio facta valet. primo supponit faisum: quod significatum siue diffinitio quid nominis huius termini deus / sit illa oratio composita ex omnibus predicatis significantibus perfectiones dei. quod si esset verum: pari ratione argue retur quod ille conditionales essent euidentes: si deus est / deus est trinus et vnus: si deus / est / deus gnat deum.
¶ Contra vtrumque istorum ponam conclusiones eorum dicta reprobantes. quirum prima est: aliquod est praeceptum decalogi nullo modo morale. Secunda conclusio: deus est: est propositio euidens. Tertia conclusio: si deus est / deus est summo cultu colendus / est euidens. Quarta conclusio: omnia paecepta decalogi vno dempto sut de lege nature vno modo vel alio capiendo legem natu re.
¶ Prima conclusio probatur: sanctificare sabbatum erat solum positiuum diuinum praeceptum: ergo non est preceptum morale. consequentia est nota. probatur antecedens: quod deus colatur tali modo / et tali die / non est de iure nature plusquam in alio die. sed non est de iure nature quod deus colatur die dominico / et die veneris / et quolibet die / ergo nec in die sabbato.
¶ Secundo arguitur: lex nature est immutabilis: sed sabbatum cessit diei domnico: ergo colere deum in sabbato non est delege nature. dicis colere deum est de lege nature: sed eum colere tali cultu / et tali die: est vel erat de iure diuino positiuo: et sic istud praeceptum erat vnum mixtun de iure nature et iure positiuo. sic aliqui loquuntur. Contra quos sic arguitur: totum illud cathegoreu matice est de iure positiuo: patet: pars illius totius erat de iure positiuo diuino: ergo illud totum erat de iure positiuo.
¶ Confirmatur hec ratio: conclusio suum robur habens ex duabus propositionibus / quarum vna est de iure nature / et alia de iure positiuo / est solum de iure positiuo: ergo sic in proposito.
¶ Tertio arguitur: licet punire furem sit de iure nature: tamen quando additur ei restrictio voluntaria / tota pena est positiua: vt punire eum hoc modo ergo sic est in proposito.
¶ Secunda conclusio probatur sufficienter ab Aristotele. viii. Phisicorum. ii. et. xii. Methaphisice. et doctores communiter circa hoc in. ii. distinctione primi insistunt: et rationes multe illic sunt demonstrationes. proterue euasiones et inapparentes aliacensis et aliorum hoc non impediunt. quod erit circulatio in causis: quod a. producat b. et b. producat a. et sic de talibus proteruis responsionibus et mnutilibus. sic eundo paucissimas demonstratonnes hebis. pro nunc circa hoc non insisto: amplius circa illas de matationes elaboro. et pro nunc sic arguo: quod celi sic spervniformiter mouentur: et sol accedit et vicissi recedit: et regimen in hoc mundo: sufficienter arguit in lumine naturali deum vnum primum ens negatiue et affirmatiue: et per consequens vnum. et patet hoc ad hebreos. xi. Credere enim oportet accedentem ad deum quia est: et inquirentibus se remunerator est. hoc est: credere vnitatem dei: et quod remunerator bonorum est / erat necessarium gentilibus pihlis et gentiles phoisi non tenebantur nisi ad egem nature: queestcuisa situs
¶ Secundo sic arguitur: omne illud est euidens cui si homo non assentiat ex puris naturalibus: est dampnatus. sed sic est de vnitate dei: igitur. consequentia tenet: et maior patet: quia gemtilis ante legem gratie non tenebatur nisi ad illa que in lumine naturali habere poterat: vt patet ad Domanos. ii. Cum enim gentes quaelegem non habent ( scriptam dicit glosa interlinealis) naturaliter ea quae legis sunt faciunt: eiusmodi legem non habentes / ipsi sibi sunt lex. minorpatet ad Roma. i. vbi apostolus dicit. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea qua facta sunt intellecta conspiciuntur a creatura mundi: hoc est ab homine: vt dicit glosa interlinealis: quia est excellens creatura: vel quia conueint cum omnibius creaturis iuxta illud euangelii. Predicate euangelium omni creature. Et sequitur in littera apesoli: sempiterna quoque virtus eius et diuinitas ita vt sunt inexcusabiles.
¶ Ex his auctoritatibus formo hoc argumentum. Gentilis philosophus obligatur sub pena etne dampnationis assentire quod est vnum primum ens: et hoc est deus sub alio vocabulo: qui est remunerator bonorum. et gentilis philosophus ante legem gratie non obligabatur ad aliud nisi quod poterat ex puris naturalibus euidenter cognoscere: vt patet ad homa. ii. ergo hec propositio est euidens gentili phoiso / primum ens est siue deus. Idem intelligitur ( more philosophorum loquendo) per summum ens in entibus: et deus. male diffinit hholhot ly deus / ad hoc quod habeatur naturaliter euidentia istius / deus est. ergo hoc est euidens in lumine naturali deus est. Insuper: quaero abs te quomodo communiter omnes gentiles philosophi assem serunt huic / est vnum primum ens: et post vitam bonisunt premiandi / et mali puniendi. non potest dari alia ratio nisi illa apostoli ad Romanos: quia hoc habebant scriptum in cordibus eor. Et psalmista argumentum imprudentum tangens: quis ostendit nobis bona: respondit. Signatum est super nos lumen vultis tui domine.
¶ Tertia conclusio probatur. hec est euidens / supremum ens est quod est deus / praemiatorbonorum / et punitor malorum / et mundi rector: ergo intelligens ea que fiunt in inferioribus et superioribus. ergo illud ens est colendum: et cum est ens summum et optimum et omnia regens: aliquo cultucolendum est: et non nisi summo cultu: ergo hec conditionalis est euidens. Insuper: tam antecedens quam consequens sunt euidentia / et necessaria / et talia in lumine naturali cognita: ergo conditionalis est euidens. capio colenda vt tantum valet sicut dignum coli: siue colatur siue non.
¶ Quarta conclusio probatur currendo per singula precepta vno dempto. hec vnus deus est colendus / est de lege nature: et euidens in lumine naturali quod idem est ) que infert has negatiuas / non sunt colendi plures dii: nec iurandum est inuanum per deum. Sanctificationem sabati relinquo: quia non est de lege nature. ecce praecepta prime tabule.
¶ Nuncpraecepta secunde tabule as gredior ostensurus ea omnia esse de lege nature. Dereuerendis parentibus patet: ab his habemus esse tam naturale quam morale in moribus: ergo tenemur eos honorare secundum illud aristotelis. Diis parentibuse magistris neno potest satissacere ad condignum. Quo adalis praecepta secunde tabule ad omnes proximos patet quod sint de lege nature: illud est de lege nature / hoc facies aliis quod velles tibi fieri: et non facies aliis quod nolis rationabiliter tibi fieri. Ex illo principio in lumine naturali pstent omnia praecepta alia in luine naturali deduci. Non vis rationabiliter quod aliquis tibi noceat et iniuriam inferat: ergo sic debes nolle respectu proximi: sed eum occidere auctoritate priuata est ei iuriam facere Simter res suas furto subtrahere est ei iniuriam facere: et ita de aliis praeceptis quibuscumque demonstrati. vel sic: capto hoc principio / nemo debet velle aliis nocere / vel eis iniuriam facere. Uel sic. Nulla iniuria est facienda cuicunque alteri: occidere sortem aucnte priuata est ei iniuriam facere: ergo eum occidere non est fadendum. Simimlitr potes subsumere quodcumque preceptim. res sortis furto subtrahere est ei iniuriam facere: ergo furtum non est faciendum. et ita vtrobique de quolibet praecepto decalogi secunde tabule inferre potes: ita quod quodlibet praeceptum sequitur ex duabus propositionibus in lumine naturali notis. hec est nota. Nulla iniuria est proximo facienda: sed occidere sortem auctoritate priuata est ei iniuria: igitur. Iste due praemisse sunt euden tes: et consequentia est euidens: ergo consequens est euidens: ergo prohibitio preceptorum secunde tabule est de lege nature. et sic est de honore aliquibus proximis exhibendo: ergo tota conclusio vera.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur probando quod vnitas dei non est euidens: primo per illud psalmiste psalmo. xiii. Dixit insipiens in corde suo non est deus. et alibi. notus / in iudea deus: ergo in aliis locis non erat sic notus: ergo non est de lege nature.
¶ Secundo arguitur cone eandem conclusionem: aliqui iouem summum deum posuerunt: aliqui herculem: aliqui baal: alii moloch. Perse: et ipse Plinius solem deum posueint: alid multos posuerunt deos: vt poete eruditi viriin lumine naturali intuentes. Une poeta opem superum inuocans dicit. Dii deeque omnes. et Theodolus. Pneumina mille deum vatem defendite vestrum.
¶ Ad primum dico: possunt esse aliqui stulti qui cogitant non est deus: sed pauci sunt tales. hoc non infert deum esse non esse euidens: sed quod non est perse notum. modo esse euidens est superius ad perse notum. Secundo exponitur ille psalmus probabiliter secundum rabi salomonem de nabuchodonosor rege assyriorum qui negauit deum israel esse verum deum: sed ipsemet putabat se habere verum deum: vt patet Danielis primo. probabilr estm exponitur de christo. insipiens iudeus negauit christum esse deum: licet posuit eum ad alium psalmum: notus in iudea deus: hoc est potentia veri deierat nota in iudea: omnes dii gentium sunt demonia
¶ Ad secundum argumentum dico quod ipsum (si benepoderetur) est pro conclusione. omnes conuenerunt quod est vnus deus: hoc est praecipuus deus: quiahoc est de iure nature. sed quod iste / vel ille / sit deus: non est sic de iure natu re. peccabant gentiles phoisi grauiter / iouem / herculem / magog / baal / et huusmodi malos viros colentes prodiis. notissimum dembat eis esse quod nullus homo mortal est deus. et erat eis notum ex puris nanlibus quod deus est etnus et necessarius: et hoc deus percreaturas dedit eis intelligere quam diu bene vsi sunt naturalibus. gratia illius socrates occisus est: et aristoteles accusatus a senatu atheniensi. xii. methaphisice posuit solum vnum deum inquens: pluralitas principum mala: entia nolunt male disponi: ergo est vnus mundi princeps. sed aliqui poete et phplosophi principibus blanditi sunt: eos in superioru nffe¬ ro ponentes: quare grauiter deliquerunt: ita quod sunt in excusabiles. ethoc eleganter tangit apostolus ad oma. i. inquiens. quia cum cognouissent deum: non sicut deum glorificauerunt: aut gratias egerunt: sed euanuerunt in cogitationibus suis: et obscuratum est insipiens coreorum. hicentes en se ess sapientes / stulti facti sunt: vbi pulchre glosa interlineal super littera appodians (in verbo cum cognouissent) dicit: per naturalem rationem et creatu re reuelationem a deo vt vnuconfiterentur principium omnm. sed cum isti philosophi rationem quarentes hoc didicerunt ex creaturis: inflati / posuerunt opiniones nouas et erroneas / principibus blandientes vel condescedentes vulgo admittentes modum loquendi quoreges et quidam malierant dii in idolatriam descenderunt: in hoc poeolimi facti sunt stulti. et hoc tangit apostolus in verbis praefatis: qui cum cognouissent deum c. Et paulopost. Et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. bouem colebant egyptii: etbabilonii draconem. Danielis. xiiii. aliqui talpas et ve spertiliones. Esaie. ii. clari philosophi sciebant quod deus erat impartibilis: sicut Aristoteles probat de primo motore quem deum ponebat sub alio vocabulo. vulgus et rudiores solem et corpora pro deo posuerunt. licet Aristoteles vnum primum motorem posuerit quem deum intelligebat esse: cum hoc posuit in lumine naturali intelligentias celorum motrices quas aliquomodo deos dicebat: sicut sacerdotes et probi vocantur dii secundet illud psalmiste. Ego dixi diiestis: et filii ex celsi omnes: etiam loquendum est vt plures. Theodolus puerorum erat fidelis: modo loquendi poetarum gentilium in inuocationibus vsus est. idem facit iste baptista mantuanus. poetarum gentilium vena putatur elegans: propterea fideles illa interdum in modo loquendi vtuntur: quia iam nemo est qui non nouit iouem / herculem / et huiusmodi fuisse caducos et mortales viros. idem sciebat maro de augusto: libet vel iocando vel adulam do aliter dicere visus est. sexto Eneidos.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur. omnia precepta secunde tabule sunt de lege nature: t omnia vno dempto: ergo deus non potest in talibus dispensare. Secundo arguitur: in extrema necessitate lebet capere alienum clanculum vbi aliterhaberi non potest: ergo furtum non est prohibitum de lege nature.
On this page