Text List

On this page

Quaestio 12

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 12

Quaestio 12

An per peccatum homo possit praeceptum adimplere

DUdecimo queritur. an per peccatum homo possit praeceptum adimplere.

¶ Respondetur pertres conclusiones. Quarum prima est: nullus actus elicitus est bonus et malus moraliter. Secunda conclusio: per peccatum homo potest implere preceptum. Tertia conclusio: per peccatum homo adimplet praeceptum: sic scilicet: quod non est amplius obligatus ad illius precepti obseruationem.

¶ Prima conclusio probatur: bene sedtur: actus voluntatis est bonus moraliter: ergo habet omnia requisita ad bonitatem moralem: et nichil ma¬ licie habet adiunctum. et bene sequitur: est malus: ergo deficit aliquid eorum quae requiruntur ad bonitatem actus vel ponitur circunstantia mala: sed ista omnia non possunt competere eidem actui.

¶ Secundo arguitur: iste actus est bonus moraliter: ergo est dignus aliquo priemio. et sequitur: est malus: ergo nullo premio est dignus: ista duo consequentia sunt incompossibilia: ergo et antecedens quod tacite illa inuoluit.

¶ Secunda conclusio probatur: per istum actum ( demonstrando actum bonum) homo potest implere praeceptum: iste actus est vel esse potest peccatum: ergo per peccatum homo potest implere preceptum: consequentia cum premissis patet.

¶ Tertia conclusio patet. si homo velit esse baptisatus vt adimpleat praeceptum dei de baptismo: et propter inanem gloriam: et baptisetur. tunc talis est baptisatus: et est deobligatus ab vlteriore baptismo: quia hoc sacramentum est initerabile: et requiritur aliquis actus voluntatis in adulto ad hoc quod suscipiatibaptismum: et nullum actum habet nisi peccatum: cum actus suus voluntatis habeat partialiter inanem gloriam pro obiecto: et hoc copulatiue.

¶ Preterea arguitur ad idem: sit sortes in mortali qui tenetur celebrare missam pro platone: tuncsortes mortaliter peccat: vt patet prime Corinthiorum. xi. et tamen satisfacit precepto de lucrandis sex paruis albis: ergo homo satisfacit precepto per peccatu.

¶ Insuper: si sortes ieiunet ob inanem gloriam venialem iam ieiunium adimplet: lbet venia liter peccet. et si dixit horas ante meridiem ob inanem gloriam venialem: non tenetur horas repetere dato quod sit ante meridiem et habeat tempus sufficiens dicemdi. ergo non solum in peccato: sed per peccatum satisfacit vni precepto: lbet contra aliud preceptum delinquat.

¶ Contra primam conclusionem arguitur sic: idem actus exterior est bonus et malus simul: ergo idem actus interior. tenet consequentia: quia probationes conclusionis equaelitur applicantur exteriori et intiori actui. antcedens patet: idem actus exterior imperatur a duabus volitionibus quarum altera est bona altera est mala: vtpote ab istis duabus / volo dare elemosinam huic proptur deum / et volo dare elemosinam huic propter inanem gloriam. modo actus exterior non est bonus vel malus nisi denominatione extrinseca: hoc est: talem denominationem in bonitate et malicia accipit qualem habet actus intrinsecus a quo emanat. sed emanat ex duobus actibus volum tatis quorum alter est bonuse alter malus: vt iam patuit: igitur.

¶ Respondetur concedendo antecedens et negando consequentiam. actus exterior non habet bonitatem vel maliciam ex se: sed solum illam quam ab interiori accipit. nec cadit meritum vel premium super exteriorem. Propterea non est idom: libet similia consequentia inferrivideantur: vtpote: quod idem actus est dignus praemio et supplicio: quod concedo de actu exteriori: et concedo quod habet omnia requisita ad bonitatem moralem exteriorem. sed non oportet quod careat aliqua bonitate morali requisita ad actum moraliter bonum: propter negationem inclusam in verbo caret. istud enim dicere oportet: vl dare causam quare ille actus exterior est bonus tantum / vel malus tamteum. potest quis dicere: ille actus precise est malus. ad eius maliciam sufficit quod imperetur ab ac umalo: ad bonitatem requiritur quod imperetur precise ab¬ actu bono. Plura requiruntur ad bonitatem quod ad maliciam: ergo facilius aliquid includitur in malo quam in bono. et inconuenit quod idem actus numero sit bonus et malus moraliter.

¶ Secundo argnitur: odium sortis est actus malus et actus bonus: ergo conclusio falsa. consequentia liquet cum maiore. et minor patet: est bonus entitatiue: ergo est bonus.

¶ Respondetur negando antecedens. et ad probationem concedo quod est actus malus: et nullo modo bonus. non sequitur: est bonus entitatiue: ergo est bonus. arguitur a dicto secundum quid ad dictum simpliciter.

¶ Tertio arguitur: habeat sortes istos duos actus in voluntate / volo dare elemosinam pauperi proptur deum e volo dare elemosinam pauperi perper inanem gloriam. hemat plato hunc vnum actum / quod vult dare elemosinam pauperi perper deum et inanem gloriam. hoc supposito arguitur sic: sortus et plato sunt equalitr boni et mali( omnem aliam bonitatem et maliciam ab istis actibus secludo ab eis). sed sortes habet vnum actum moralr bonum: ergo et posolo. et plato habet praecise vnum actum qui est malus: ergo actus suus est bonus et malus: quod restabat probandum.

¶ Respondetur: plato est praecise malus. habet actum malum: etnullomodo bonum. sortes est bonus et malus: demonstrando eum bonum et malum ab actibus

¶ Quarto arguitur: habeat sortes istum actum volo facere hoc vel hoc: per vnum pronomen demonstrando actum bonum: per aliud pronomen demonstrando actum malum: et cadat actus volendi in hus disiunctum equae prio. tunc sic. iste actus voluntatis est bonus: et idem est malus. quod fit bonus patet: totum obiectum est licitum respectu actus volendi: cum vna pars sit licita et totum obiectum disiunctim est acceptum. quod actus sit malus patet: habet peccatum pro obiecto.

¶ Respondetur: ille actus / est bonus vt ratio arguit. et patet amplius: disiunctiua affirmatiua insequitur fortiorem partem sic propositio de disiuncto extremo. eodem modo obiectum disiunctum partem nobiliorem ponit. opposito modo cum copulatione. et hic potest esse mixtio de disiuncto et copulato: vt volo fdcere hoc vel hoc et hoc. et potest esse distinctio secundum quod assignatur copula principalior: secunde quod potest practicari de hoc complexo / sortes vel plato et cicero: an sit terminus discretus vel communis.

¶ Sed one istud arguitur: homoest indifferens per istum actum ad bonum et ad malum: ergo actus suus est malus. consquentia videtur liquere. et antecedens patet: et capiatur in terminis primum argumentum circa hanc materiam: sortes est iuste incarceratus qui elicit istud velle / ego volo expectare iusticiam vel occidere custodem carceris iniuste taufugere: ita quod suus actus voluntatis cadat equa primo super illud totum disiunctum.

¶ Respondetur: perper indifferentiam ad bonum et ad malui: disiunctim volendo sicut argumtum poristit: homo non est malus. sed si indifferens esset homoi bene vel male agere: tunc illa volitio indifferens esset mala. vel si quis plus determinaretur ad malum quam ad bonum: tunc male ageret: et potest adhuc tota responsio confirmari: actus datus non est indifferens: quia supponimus nullum talem esse: et si sit ali quis: iste non erit de numero eorum et non videtur vnde trahatur malicia actus: ergo actus est bonus. sed dicis: hoc repu znat nuperrime dictis de actu exteriori. quem dixi malum perper causam illic dictam: respondetur non tenui hoc pro principali solutione: sed imaginationem adieci. e illam tenendo: dico non esse simile: quia iiconueniens reputabitur / quod idem actus singularis sit bonus et malus.

¶ Quinto arguitur. prohibeat deus sorti elicere actum intemsum vt duo: et precipiat ei elicere intensum vt vnum: circa dilectionem proximi eliciat sortes actum intesum vt duo. tunc sic. ille actus est malus ex casu: et ideniest bonus: quod patet: vna medietas actus est bona: et non est maior ratio de vna quam de alia: erao vtraque medictas est bona. Insuper: nisi sic / daretur aliquis actus malus cuius non quaelibet pars esset mala sed hoc est film. quelbet pars secundum intensionem peccati mortalis est peccatum mortale: et quelbet pars peccati venialis est peccatum veniale. vel prohibeat deus actum itensun vt duo: et admittat actum citra duo licitum. tunc dabitur vnum peccatum mortale cuius quelibet pers erit licita.

¶ Aespendetur: cum occlusti sunt actus voluntatis: et fugiant nos actuum gradus: non solet contingere talis casus sicut argumentum imaginatur: sed casu admisso: si daretur sorti noticia graduum: tunc si sortes eliciat sucossiue totum illum actum: actus erit bonus semper citra duo: et quam primum erit intensus vt duo: totus actus erit maius: et pers bona. et libet vtraque medietas sit bona: totus actus erit malus. et si dicas vtraque medietas est actus bonus: ergo ille actus est bonus. arguatur sic: iste due medietates vel isti duo gradus sunt actus / boni: et isti duo gradus sunt ille actus. erao ille actus est bonus. respondetur: non sequitur. sed solum iste actus est actus boni.

¶ Sed si totus actus tuisset elicitus / in instanti: totus fuisset malus: et pers bona: nec inconuenit quod totus actus sit malus et pers bona. totus actus est prohibitus: et pers non prohibita. secus est de actu malo secundum legem iam positam cadente in obiectum indebitum vel habennte circunstantias indebitas. si ille actus est malus: quelet pers eius est mala. secus est hic. Et similis difficultas ferme potest moueri lege stante. Si quis existimet quod quis peccet nimis intense diligendo proximum: et credat bene agere diligendo eum remisse: sicut climiton: lbet male opinetur. capiatur aliquis opinionis climitonis. et ducatur argumentum in illo quihabet conscientiam quod totus actus suus est malus et ps eius est bona: in casu illo actus ille totus con conscientiam continuatus dicitur malus a stulto iudicio: et actus partialis est bonus. pars actus non habet maliciam ab obiccto vel circunstantiis nec a conscientia erronea. sed ex dictis ad argumentum respondere potes.

¶ Sexto arguitur: habeat sortes hunc actum / vellem occidere platonem auctoritate propria sinon esset prohibitum a deo. arguitur sic: iste actusest bonus et malus: ergo propositum. est actus libervoluntatis: et non indifferens: ergo est bonus vel malus. Q sit malus patet: est volitio cadens super homicidium. modo velle occidere hominem aucto ritate propria est malum. Sed contra. totum suum obiectum non est malum: ergo ille actus non est malus. Item: ille actus non habet velle caihegoricum in homicidium nec vnquam est imperatiuus homicidii: igitur. Similiter potest argui de isto actu: volo penitere si peccem.

¶ Respondetur: aliqui acius possunt habere obiecta conditionalia vel conditi¬ onata. patet: Quicquid intellectus habet pro suoobiecto / voluntas potest habere pro suo obiecto: sed intellectus potest habere tale obiectum conditionale pro suo obiecto apprehenso: ergo voluntas potest tale obiectum habere volendo vel nolendo. hoc supposito patet aliquos tales actus esse bonos: vt vellem dare elemosinam si haberem pecuniam: nollem male agere si possem: si peccem peintebo: si bene ago placebit. De aliquibus actibus est dubium: vtpote de actu assumpto in argumento: vellem occidere hominem si non esset prohibitum: nollem succurrere huic inimico meo si non esset prohibitum: et adhuc dico tales actus esse bonos. actus cadit in obiectum totale licitum: nec ponitur aliquid aliud ratione cuius actus debet reddi malus: igitur.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur. perpeccatum homo potest adimplere preceptum: ponatur in esse: tunc homo per peccatum adimplet preceptum.

¶ Respondetur: quicquid sit de conclusione male ponitur in esse per iliam. sua de in esse est ista: per hoc homo adimplet preceptum. ex hac conclusione nullomodo habetur quod homo adimplet praeceptum per peccatum.

¶ Contra tertiam conclusionem possunt fieri argumenta: vt si quis distracte dicat horas non satisfaciat praecepto de dicemdis horis. Similiter: si quis dicat horas propter pessimum finem mortalem: non tenetur eas repetere: licet tempus dicendi habeat. Similiter peccatum erit opus satisfactorium. huiusmodi inferri possunt. sed dicas consequenter prout tibi dicendum videbitur.

PrevBack to TopNext