Quaestio 13
Quaestio 13
An caritas sit necessaria ad praeceptorum impletionem
¶ Questio. xiii. QUeritur decimotertio: an charitas sit necessaria ad praeceptorum impletionem. Circa hanc questionem sunt positiones. vna tenet partemi affirmatiuam: quam tenet Dionysius cistertiensis in distin. xvii. sui primi. dicit quod nemo potest omnia precepta nec aliquod preceptorum adimplere sine gratia. non solum homo tenetur ad substantiam actus qui precipitur: sed etiam ad modum. si alterum illorum faciat altero omisso peccat omissiue: quia ad illa duo homo tenetur. non sequitur: ille facit substantiam actus quem tenetur facere: ergo non peccat: quia non facit qualiter tenetur. nam tenetur opus:ipsem facere ex charitate: et per consequens si quio det elemosinam extreme indigenti extra gratiam: peccat: sed non tantum peccat ac si non daret elemosinam. dicit Dionysius. quo fit: quis peccat non faciem do substantiam actus qui precipitur. Secundo: subam actus faciens sine charitate: sed minus peccat secundum eum quamsi subamm actus non faceret.
¶ Contra hanc viam arguitur: ex ea sequitur quod dans elemosinam pauperihabet dubitare an peccet vel non. non potest scire se adimplere preceptum. consequens est inconuensens: igitur. Et quod sequatur: patet sic: dans elemosinam praeceptiuam non solum tenetur ad subammactus per hanc viam: sed etiam ad modum dandi: puta quod det ex charitate. sed dans non potest scire se habere charitatem: per consequens non potest scire quod preceptum adimpleuerit.
¶ Secundo arguitur: mortalis peccator peccaret continuo faciemdo opera precepta: cum illa non eliciat ex charitate: quod non est dicendum. illam viam duramet improbabilem relinquo.
¶ Preterea: Non bene loquitur viriste consequenter ad se adui illam viam duriorem: quod patet: ostendo secundum eum quod tantum peccat non faciens fubamm actus sicut ille qui substantiam actus extra charitatem facit. sint duo sortes et plato obligati facere a. opus precepti: sortes substantiam actus a. omittit: plato vero opus facit sine charitate. tunc sic: isti duo sunt equa liter obligati facere a opus: hoc supponitur: et equae liter omittunt a. ergo equaliter peccant. Qi equaliter omittant a. patet. plato non facit opus praecepti nec actum similem in specie specialissima: quia secundum eum actus meritorius et non meritorius vtrobique specie drnet. facere opus non meritorium nullo modo est facere substantiam actus: ergo omittit tam substantiam actus ad quem tenetur et modum faciendi sicut alter.
¶ Pro quaestionis solutione pono conclusiones: quarum prima est: Intentio dei obligantis est quod homo faciat opus praecepti ex charitate. Secunda conclusio: deus non obligat aliquem sub pena peccati facere opus decalogi ex charitate pro omni tpere quo est praeceptum. Tertia conclusio: aliquod est opus quod homo sub pena peccati tenetur facere ex charitate.
¶ Prima conclusio probatur. intemtio dei est quod homo mereatur vitam eternam per opus praecepti: iuxta illud Matthei. xix. Si vis ad vitam ingredi: serua mandata. sed nemo potest mereri secunduem legem iam statutam sine charitate: igitur.
¶ Secunda conclusio probatur: quia opposito dato sequitur quod diligens proximum vel iuuans eum extrahere bouem eius aut equum de puteo extra charitatem peccaret: quod non est dicendum. dicitur in conclusione omni tempore. stat tamen in casu quod homo teneatur charitatiue dilige re deum: vtpote est moriturus: et occurrit dei perfecta memoria: et tempus deum diligendi: tunc tenetur diligere deum ex charitate: et illud potest roborariper Augustinum libro de heresibus dicentem: dicere quod possumus omnia precepta adimplere sine gratia est heresis pelagiana: sed non videtur potius hoc cem de aliquo alio precepto quam de dilectione dei: igitur.
¶ At dicis: tenetur detestari sua peccata si sit in mortalibus: et tunc habebit charitatem. sed non sequitur quod teneatur dilectionem dei elicere charitatiue.
¶ Respondetur: oppositum sequitur: sed non credo quod dilectio dei sola est vltimata dispositio ad gratiam. secundo Rethorice: secundum philosophum: diligere aliquem non est aliud quam ei velle bonum: modo illud / mortale compatitur. nec credo quod semper homo teneatur ad dilectionem dei charitatiue.
¶ Tertia conclusio patet ex predicta. et adhuc patet eadem: homotenetur capere eucharistiam pro aliquo temporesub pena mortalis peccati. sed non potest capere eucharistiam digne nisi sit in gratia: secundum apostolum prime Corinthiorum. xi. Probet autem seipsum homo: vt sit dignus vt de pane illo edat et de calice illo bibat. Si autem indigne mandu¬ cat: iudicium sibi manducat et bibit: ergo indigne manducans et bibens: mortaliter peccat. At dicis: si aliqualem diligentiain fecit: et non sufficientem: stat quod adhuc erit in peccato mortali: et tunc non capit eucharistiam digne nec indigne contrarie: bene autem indigne priuatiue. et tamen adhuc non capit in gratia. Licet multorum sit hec positio: contra hoc arguitur: vel ille fucit omnia ad que tenetur ad hoc quod digne capiat eucharistiam: vel non facit omnia ad que tenetur. si primum: digne capit. si secundum: erit ignorantia vincibilis que non totaliter excusat: sed solum mortale alleuiat: ergo indigne contrarie capit. ergo non stat aliquem capere eucharistiam sine charitate: quin nouo peccato mortali peccabit. ergo est aliquod preceptum quod homo tenetur adimplere ex gratia: et non sufficit facere substantiam actus ad hoc quod homo mortalem noxam euadat: sedcum hoc requiritur quod substantiam actus faciat ex gratia: et per consequens conclusio vera.
¶ Contra duas primas conclusio nes arguitur: precepta obligant quatenus eis obtemperetur ad mentem e intentionem precipientis: quia secundum Gregorium. xxvi. moralium. non debet quis considerare verba: sed voluntatem intentionem: quia non debetfintentio verbis deseruire: sed verba intentioni. Sed intentio dei precipientis est vt per preceptorum obseruantiam homo ordinetur ad finem vltimu n super omnia diligendum: secundum illud apostoli. Finis precepti est charitas. ergo precepta sunt adimplenda ex charitate. Insuper: intentio dei est vt per preceptorum impletionem homo habeat vitam: sicut in probatione primeconclusionis dictum est. et patet hoc ipsum Ecclesiastici. xv. adiecit precepta et mandata: si volueris ea conseruare / conseruabunt te. et sequitur. Ante hominem vita et mors bonum et malum: quod placuerit dabitur illi.
¶ Respondetur: prohorum argumentorum solutione duplex est intentio precipientis. vna qua intendit finem propter quem preceptum dedit. Alia est intentio secundum quam subditos obligare intendit. subditus vero tenetur seruare precepum secundum intentionem secum dam et non primam. Uult tamen deus: si subditinon seruent priorem intentionem quod non mereantur. Si quis vero seruet precepta quo ad substantiam actus / et non ex charitate: non quidem peccat: sed non habebit vitam eternam ratione talis impletionis. propterea Matthei. xix. saluator adiecit coniunctionem si / inquiens. Si vis ad vitam ingredi / serua mandata. Ande ad precepta potest quis tripharia n se habere. Primo modo non faciendo substantiam actus qui precipitur in affirmatiuis: vel cuntrauenieudo prohibitioni in negatiuis. et talis mortaliter peccat: si deliberate id faciat. Secundo modo obseruando quo ad litteram quod precipitur vel quod prohibetur: hoc est: actum preceptum exercendo / et prohibitum omittendo: non tamen ex charitate. et is non meretur saltem vitam eternam: non tamen peccat nisi in casu. Tertio modo quis adimplet preceptum quo ad substan¬ tiam actus / et quo ad modum: hoc est ex charitate. et talis sic adimplens preceptum meretur.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur. dicitur in ea: homo tenetur diligere deum ex charitate. Contra hoc arguitur. vel hoc est semper quando tenetur ad substantiam actus: vel interdum sic: interdum vero non. non secundum: quia ratio dari non potest: quando sic: quando vero non. Nec primum: quia si sic: cum illud preceptum homo tenetur implere ex charitate: quod est de iure nature: pari ratione reliqua omnia precepta homotenetur implere ex charitate.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur: ex ea sequitur quod preceptum humanum homo tenetur implere ex churitate: quod patet: suscipere eucharistiam in paschate est solum praeceptum humanum: et ad illam assumptionem homo tenetur ex charitate. Etsi hoc totum concedas. contra. non citius ad vnum preceptum homo tenetur adimplendum excharitate quam ad aliud: ergo ad omnia precepta homo tenetur ex charitate adimplenda.
¶ Ad primum istorum concedo quod homo tenetur interdum diligere deum charitatiue. diligere deum est de iure nature in periculo morts. quando homo habet perfectam noticiam de deo / vel habere tenetur / homo tenetur diligere deum ex charitate et forte in aliquibus aliis temporibus: in quibus vnctio vel prudentia secundum exigentiam temporis et loci docebit. ex hoc non habes quod quandocunque homo tenetur diligere deum: tenetur eum diligere ex charitate: nec ad alia precepta iuris nature vel iuris positiui magis deo obligamur quam proximo.
¶ Ad secundum dicitur: sumere eucharisliam pro loco et tempore est preceptum diuinum positiuum: sed pro hoc determinato tempore paschate vel penthecoste est preceptum humanum positiuum: quod homo adiplens ius diuinum positiuum adimplet. sicut crebriter implendo segem humanam positiuam: impletur lex nature. homo tenetur de iure nature dare aliquid curato qui ministrat ei spiritualia: et tamen dando decimam (que est de iure positiuo humano ) ius nature adimplet. similiter occidendo homicidam per legem positiuam humanam: impletur lex nature. Ad punctum arguinenti dico: habemus speciale mandatum de illo precepto implendo in gratia vt eucharistiam. in aliis autem hoc non habemus. et ratio naturalis dictat nobis quod ad hoc non teneamur: et sic non est idem in omnibus.
¶ Dubitatur an primus actus meritorius sit magis meritorius quam aliquis alius actus meritorius illum sequens.
¶ Respondetur. holhot dicit quod primus actus meritorius est melior quam quicunque sequens: quia perprimum actum meretur quis vitam eternam: peralios actus sequentes meretur homo solum vite eterne augmentum. et si fuerit actus primus contritionis: tunc signanter est melior quia per illam quis meretur vitam eternam / et dimissionem culpe eterne / et liberationem ab inferno: et non meretur tantum per secundum actum meritorium / nec quemcunque actum sequentem
¶ Contra illud arguitur sic: ex illosequitur quod primum peccatum quo gratia amittitur esset peius quocunque alio peccato quantumcunque magno: consequens est inconueniens: quod patet vbi primum peccatum esset furtum simplex. et secundum odium dei. et proboconsequentiam sicut ipse probat: per primum peccatum aufertur tota gratia et gloria respondens: et datur infinita pena extensiue in inferno. proodio vero dei(quod est secundum peccatum) datur solum intensio penesecundum eum: igitur.
¶ Secundo arguitur: resurgat sortes a peccato per paruum motum contritionis: postea / ad modicum tempus sequens habeat actum heroicum martyrii qualem habuit vincentius aut laurentius. tunc sic. b. actus martyrii est melior illo a. actu contritionis: cum sit actus heroicus: alter vero non: igitur positio falsa.
¶ Tertio arguitur. sortes per te per primum actum meretur vitam eternam: quero pro quo capis vitam eternam. si pro beatitudine formali sicut caperedebes: ita etiam per secundum actum meretur vitam eternam: quod probo: secudo actui respondet in patria gloria sicut primo actui. cuilibet actuimeritorio sua propria respondet gloria. et stat quod gloria secundi actus sit in triplo maior vel in quadruplo quam gloria primo actui respondens. ergo secundus actus erit primo prestantior.
¶ Fortasse dicis: primo actui respondet perpetuitas glorie: secundo actui solum intensio beatitudinis. Contra hoc arguitur: perpetuitas actus nichil aliud est quam actus perpetuus: ergo est vna perpetuitas beatitudinis respondens secundo actui sicut primo cum est beatitudo formalis perpetua secundo actui respondens sicut primo.
¶ Propter has rationes modum illum dicendi relinquo. et dico: stat secundum actum esse primo meliorem in duplo / triplo / vel in alia proportione numerali. bonitas actus a nobilitate obiecti et conatu voluntatis habet attendi.
¶ Sed contra illud arguitur: sit sortes in gratia / eliciat vnum actum meritorium vt quattuor: et sit illud premium vt quattuor. c. vlterius pono platonem qui nunc resurgit per vnum actum meritorium vt vnum: et vocetur illud premium d. his suppositis sic arguo: maius malum est carere d quam c. ergo melius est habere d. quam. c. antecedens patet: si careat d. ex casu sic decedendo damnabitur: sed illud non contingit carendo. c. igitur.
¶ Respondetur: non est maius malum carere d. quam c. simpliciter: quia non est ita malum carere vno gradu glorie sicut quattuor. licet per accidens et ex casu sit melius: non est tamen melius simpliciter. ad tacitum argumentum suam opinionem recitando / respondetur concedendo quod per primum actum homo meretur vitam eternam: et per actus sequentes augmentum vite eterne: sed augmentum vite etsrne nichil aliud est quam vita etena. licet hoc conplexum augmentum vite etsrne connotet vitam eternam fuisse prius debitam: sicut augmentum gratie est gratia. huiusmodi constructiones transitiue loco intransitiuarum constructionum capiuntur. quis tamen per actum contritionis meretur liberationem a culpaet a magna pena: sed illud est premium solum concomitans: et non essentiale: sicut datis duabtunicis longis eque bonis. a. et. b. a. plus valet de per accidens tersiti cum difformibus tibiis quam b. tuninica valeat priamo. vtraque tunica a frigore et calore equaliter protegit: sed difformitatem tibiarum tersitis vel miphibosetha. occultat: et hoc non est necessarium priamo cuius / species digna erat imperio.
On this page