Quaestio 14
Quaestio 14
An omnis actus quo contravenitur praeceptis decalogi sit peccatum mortale, hoc est quaerere: an omnis transgressio praeceptorum decalogi sit mortalis
¶ Questio decimaquarta DEcimoquarto quaeritur. an omnis actus quo contrauenitur preceptis decalogi sit peccatum mortale: hoc est querere: an omnis transgressio preceptorum decalogi sit mortalis. Ohanin quotlibeto dicit: non sunt ponendi actus subrepticii contra preceptum dei: et quod in voluntate nullus est actus venialis circa materiam mortalem.
¶ hec via est dura et falsa: propterea ponuntur quattuor conclusiones: quarum prima est. Circa ommina precepta decalogi stat peccare solum venialiter. Secunda conclusio. actus deliberatus contra precepta decalogi est mortalis. Tertia conclusio. circa materiam prohibitam in decalogo stat deliberate peccare venialiter.
¶ Prima conclusio probatur: stat iurare quando non sunt tres comites iuramenti: ergo tale est periurium. sed non omne tale est peccatum mortale secundum omnes recie loquentes
¶ Item: dato opposito: omnes isti indeliberate iurantes sine comitibus iuramenti / peccarent mortaliter: cuius oppositum clamat communis theologorum schola
¶ Preterea: potest quis circa materiam fidei: vt circa resurrectionem futuram: peccare venialiter discredendo articulo indeliberate: vtpote: cum occurrit viro ratio naturalis contra resurrectionem: nec homo tunc considerat nec considerare tenetur sub pena mortals peccati quod resurrectio est predicta a deo: tunc si homo discredat indeliberate discredit: et solum venialiter peccat: si illam discredulitatem expellat quando tenetur deliberare: igitur.
¶ Insuper: non alias ponitur motus secundo primus circa precepta dei et hominum apud omnes bene loquentes: ita quod quando est motus secundo primus: solum peccatur venialiter. quia quando est primo primus nullum est peccatum. hoc complexum / motus secundo primus / supponit proactu sensualitatis vel voluntatis connotando quod adhuc homo solum venialiter peccat. Aursus: non proqualibet transgressione leges humane inferunt mortem: ergo deus qui est misericors / non infligit proqualibet transgressione mortalem culpam.
¶ Nec valet dicere: circa materiam prohibitam sub pena peccati mortalis semper ad mortale imputat. sicut leges humane pro actibus circa aliquas materias mortem infligunt: pro actibus circa alias materias non infligunt mortem. Contra: licet occidens hominem deliberate occidatur secundum leges seculi: tamen volens hominem occidere / vel se pa¬ rum defendendo (licet occidat) non occiditur: ergo licet sit transgressio circa materiam sub pena mortis prohibitam: pro aliqua transgressione circa illam materiam non infligitur mors.
¶ Finaliter arguitur: si quilibet motus circa materia prohibitam sub pena peccati mortalis / imputaretur ad mortale: valde difficilis esset lex dei: contra verbum christi dicentis: onus meum leue / et iugum meum suaue.
¶ Tertia conclusio probatur: furtum prohibetur in decalogo / vel tollere alienum: sed ita est quod aliquod furtum est veniale: ergo contraueniens alicui precepto decalogi deliberate solum venialiter peccat.
¶ Contra duas primas conclusiones arguitur sic querem do de deliberatione actus. vel ad hoc quod actus dicatur deliberatus requiritur iudicium in intellectu quod ille actus est malus vel non est faciendus: et hoc non. multi peccant contrauenientes precepto dei / nichil iudicantes de malicia actus vel operis quod faciunt. multi namque tenent plura beneficia male: non formantes conscientiam vllam quod male agant. similiter multi contractus damnatos ineunt: et non putant illos contractus esse illicitos. ergo ad maliciam actus non requiritur iudicium in intellectu.
¶ Aespondetur: ad actum esse mortalem non semper requiritur iudicium in intellectu quod actus eorum sit malus vt ratio sufficienter ostendit: quia non quilibet peccans sue conscientie contrauenit. sed est consensus deliberatus formaliter vel interpretatiue quando habetur iudicium in intellectu quod est malum quod facit: vel tenetur habere tale iudicium si circa materiam actus exeat. interdum homo reflectit se super opus suum iudicando quod male azit: ttunc male agit: licet actus de se esset indifferens. simitr: si iudicet se mortaliter peccare: mortaliter peccat: et tunc est consensus formaliter deliberatus. vel homo vehementer dubitat an actus quem facit sit malus: tunc illum faciens peccat: quia se exponit periculo probabili peccati. vel homo nec dubitat nec iudicat quod male agit: sed agit opus non querendo quando tenetur inquirere an actus suus sit licitus vel ne: et tunc etiam peccat: quia legi contraueniens: et est consensus deliberatus interpretatiue his duobus vltimis modis. potest autem homopeccare venialiter faciendo aliquid quod est prohibitum sub pena peccati mortalis si homo deliberate id faceret: quia nec habet consensum deliberatum formaliter nec interpretatiue: nec est respiciendum precise ad tempus. homo potest mortaliter peccare in instanti: et si homo esset productus compos rationis / in primo instanti quo producitur potest mortaliter peccare sicut et angelus. sed non peccabit mortaliter: nisi consensum deliberatum formaliter vel interpretatiue habeat. interdum datur maius tempus viro quando facit actum contra preceptum mortale: et tamen solum venialiter peccat: vel non peccat: vt in motu secundo primo et primo primo: quia est intentus circa aliam materiam: et non potest nec tenetur reprimere actum quem habet. sortes iuuenis exit suam do¬ mum quatenus templum vel scholas adeat: cui formosa mulier occurrit. si in prima apprehensio ne insurgat motus in sensualitate / et similis motus in voluntate ei respondens: non peccat: si conetur illum motum reprimere modis ei possibilibus secundum communem statum humanum: quia tales motus insurgunt homine non volente. non est in potestate nostra quin visis tangamur. et cum ille sortes non dedit operam rei illicite: et talis motus subrepticius insurgat in sensualitate vel voluntate: non ei imputabitur ad culpam: cum non est in eius potestate. et licet sit peccatum: hoc est: actus contra naturam hominis instituti antequam peccasset: non tamen est culpa. si talem motum sinat crescere in intensione: vel per tempus aliquod determinatum in eadem intensione graduali: ei ad veniale imputabitur. quod est illud tempus adequate: deus nouit. scio. requiritur vnum determinatum tempus ad hoc quod possum recitare psalterium vel ire duas leucas: sed quod est illud adequate: me fugit. nec semper est idem tempus ade quatum eidem viro: quia potest habere plus impedimenti naturalis vno tempore quam alio: vel interdum magis aduertit / nonnunquam minus. quare in variis hominibus non est idem tempus adequatum propter differentia naturalia et impedimenta occurrentia. nec ista / mediocris potest determinate scire: cum nec doctus potest hoc deprehendere. quando res non estslatens: doctus deprehendit: in paruo eum latet: vt de motu manus in horologio qui in breui tempore non percipitur: in magno vero facile. et si ille actus quim est secundo primus continuetur amplius: possea erit mortalis. non inconuenit quod idem actus numero primo sit non peccatum imputabile: hoc est primo non est culpa: et postea est culpa venialis: tertio culpa mortalis. in instanti terminante tempus quo est motus secundo primus: est primo mortalis. ante illud instans non prohibetur sub penapeccati mortalis secundum vnam viam probabilem. vel secundum aliam in tempore ad illud instans terminato / est mortalis: secundum quod dici solet in illo argumento. precipiat deus sorti diligere eum ante. a. instans.
¶ Sed contra illa arguitur. indeliberatio tollit a mortali peccato quod est venialis: ergo indeliberatio a mendacio iocoso ex genere veniali tollit totam maliciam. minus est totum veniale de rerum natura tollere: quam mortale in venia le mutare.
¶ Secundo arguitur: assuetus iurare non emittit iuramentum a solo habitu: quia si sic / semper iuraret: cum habitus est agens naturale semper presens: ergo requiritur aliud ad hoc quod as suetus iurare iuret: et non videtur aliud nisi deliberatio iurandi: puta quod homo iudicat iurandum fore: et vult iurare.
¶ Tertio arguitur: moueatur plato duobus motibus secundo primis: puta motu ad homicidium et ad iram: ita quod ad perfecte deliberandum circa quodlibet eorum seorsum requiritur vnum determinatum tempus: puta vigesima pars hore: ita quod nullus istorum motuum seorsum / separatus a quolibet alio motu / esset pecca¬ tum mortale ante instans terminatiuum vnius vige sime partis hore. palam est: requiritur plus temporis ad perfecte deliberandum circa illa duo oblecta quam circa vnum solum. et plus temporis requiritur ad deliberandum circa tria obiccta quam circa duo. et plus temporis requiritur ad deliberandum circa quattuor obiecta quam circa tria: et sic ascendendo in abyssum. istud existimo cuilibet esse perspicuum. hoc supposito: ponamus casum quod continuet plato illos duos motus ad instans terminatiuum vigesime partis hore. Cunc sic: vel plato peccat duobus peccatis mortalibus: et hoc non: quia non tenetur reprimere vtrumque: sub pena peccati mortalis ante illud instans: vel in illo instanti. immo requiruntur due vigesime vnius hore: cum aliquid temporis requiritur ad deliberandum circa vnam materiam plus temporis requiritur ad deliberandum circa duplicem materiam vt nuperrime innuimus. fortasse dicis: mihi homo interdum in minore tempore deliberat circa duplicem materiam quam circa vnam simplicem alias: quia est melius dispositus ex parte corperis: vel non habet impedimentum extrinsecum. contra. hoc non soluit argumentum: quia nos suppodimus semper ceta paria: quod sit vtrobique equalis obex tam intrinsecus quam extrinsecus.
¶ Contra: idem est iudicium de vtroque illorum peccatorum: ergo si vno illorum peccatorum peccat: et altero peccabit: ergo et duobus. consequentia tenet: cum non potest dari ratio quare citius peccat vno peccato quam alio. ergo dicere oportebit quod duobus mortalibus peccabit / vel nullo modo peccabit mortalitur. de veniali hic non est sermo.
¶ Ad has rationes respondetur concedendo quod indeliberatio facit de mortali circa materiam suam / quod est venialis. sed non sequitur quod tollat totam maliciam venialis. Plus enim tollit de peiore quam de minus malo. Ubi abundat delictum: ibi superabundat misericordia. Probatio contra illud adducta nichil valet. Concedo quod plus est mortale ex obiecto facere veniale quam speciem venialis peccati variare. Nonne vides sepiuscule contingere simile contritio homicidifiplus tollitur de culpa quam similis contritio auferat de adulterio. et contritio adulterii plus de malicia aufert ab adulterio quam a fornicatonne simplici. et ita de omnibus aliis imparibus datis: ergo non miraberis quod indeliberatio ab aliquo actu commisso contra materiam mortalem: hoc est contra materiam prohibitam sub pena peccati mortalis: plus tollat quam indeliberatio habita contra actum prohibitum sub pena peccati venialis / vel quam contra illud quod est veniale ex genere / vel ex obiecto.
¶ Ad secundum argumentum responsum est in duodecima distinctione quarti. Illic vero dictum est si bene memini quod solus habitus iurandi non sufficit actum iurandi producere: nec habitus genitus circa quancumque materiam se solo sufficit producere actum. sed requiritur aliquid aliud ad hoc quod homo in actum exeat vt illic latius asseruimus: propterea hic in presentiarum non immoror.
¶ Ad tertium: illo casu admisso in argumento ta¬ cto nego quod plato peccet duobus peccatis: sed vno quod placet deo illi imputare. Exemplum in simili: si essent duo in extrema necessitate: sic sclicet: quod non possum releuare indigentiam vtriusque: neutri succurrendo pecco solum vnico peccato homicidii: iuxta illud. Si non pauisti / occidisti: et tamennon plus deuintior vni succurrere quam alteri. Et ita si essent mille in tali necessitate: et non essem plus obnoxius vni succurrere quam aliis: si nulli succurerem: solum vnico peccato peccarem. quia non possum omnibus succurrere: Deus capit imputabilitatem pro vno eorum: siue determinate / siue vage: mea non interest. Et pro quo illam imputabilitatem culpe capit: me fugit. crebro scitur indefinita vel aliquid incontracte: et tamen ipsum contractum est ambiguum.
¶ Ultra ista dicta potest dari alia imaginatio / tenendo quod circa materiam mortalem contingit venialiter peccare: esto quod esset iudicium in intellcttu. et hoc sic: plus peccat multum rationis habens quam parum rationis habens circa eandem materiam. cadat aliquis in temulentiam successiue ad vnam horam sine sua culpa: sic scilicet: quod tota ratio sua auferetur in instanti terminante horam: iam in quolibet instanti intrinseco hore ille actum libere continuans peccat: sed semper minus et minus: ergo stat propter rationis inopiam circa finem hore / quod peccet venialiter circa materiam circa quam prius mortaliter peccauit: et tamen habebit iudicia / licet imperfecta. Uides enim firme totaliter ebrium et amentem aliquibus propositionibus assentire: et vtcumque respondere. et licet nos nesciamus discernere quando primo venialiter peccat: nec tempus adequatum dare respectu venialis et mortalis: non tamen est consequens quod non peccet venialiter: deus illud tempus nouit: et nos probabiliter tale arguimus: licet tempus adequatum ignoremus.
¶ Dubitatur: quare vocatur motus primo et secundo primus: quare non vocatur actus primus et secundus.
¶ Respondetur: multi ( et signanter antiquorum) putarunt nos non posse actum elicere in instanti: sed solum snccessiue. et si actus successiue eliciatur: actus ipse est motus: cum est actus entis in potentia / secundum quod in potentia. et per consequens motus / tertio Phisicorum: et mansit ille modus loquendi. modo secundo de celo / loquendum est vt plures: sentiendum vero vt pauci.
On this page