Quaestio 15
Quaestio 15
Si video aliquem ex ignorantia invincibili non peccare contraveniendo uni praeceptorum decalogi, an pecco ei non significando
Questio. xv. Queritur decimoquinto: si video aliquem ex ignorantia inuincibili non peccare contraueniendo vni preceptorum decalogi: an pecco einon significando. hec questio vnum presupponit et aliud quaerit. presupponit enim aliquem ex ignorantia inuincibili posse omittere legem diuinam. Secundo querit an ille quiscit talem sic preceptum non imputabiliter violare teneatur hoc alteri aperire.
¶ Circa illa duo duas pono conclusiones: Quarum prior est. Cadit ignorantia inuincibilis in iure diuino.
¶ Secunda conclusio: quando quis ex ignorantia inuincibili legem diuinam transgreditur: hoc alter sciens / debet hoc illi aperire: et etiam legem humanam: si sit in alterius preiudicium.
¶ Prior conclusio probatur: stat quod sortes committat vnumcontractum lege diuina prohibitum: et quod ipse consulat peritos / vel putatos peritos / paratus eorum consilio acquiescere quicquid dixerint esse faciendum: et cum hoc isti periti fallantur in sententia. tunc sic: sortes facit vnum contractum lege diuina prohibitum: et non peccat contractum faciendo post indaginem sufficientem habitam: igitur.
¶ Secundo arguitur ad idem: si Iacob prima nocte lyam cognouisset: fecisset actum contra legem si fuisset noticia sufficiens. et talis actus per ignoram tiam inuincibilem excusatur. et simile nunc esset si bertha supponeret se platoni loco vere vxoris sue de nocte. illud potest probari per illos bonos machabeos (primi Machabeorum secundo) qui non seruabant se a morte in sabbato: putantes erronee inuincibiliter se non posse hoc agere in sabbato.
¶ Tertio arguitur per glo. Mathei. xviii. dicentem: parum distat in vicio fallere aut falli / scandalisare vel scandalisari / si ex negligentia. si ex inuincibili ignorantia distat.
¶ Secunda conclusio probatur: religiosus videns iuuenem religiosum facientem aliquid contra regulam ignotum inuincibiliter / debet hoc ei aperire quod sit contra regulam propter zelum quem habet ad regulam suam: ergo si video aliquem facere vnum opus contra legem diuinam licet excusetur per ignorantiam ) debeo hoc ipsum illi aperire propter zelum ad legem diuinam pure seruandam. Similiter: si video sortem detinere agros platonis vel suam pecuniam / credentem in uicibiliter esse propriam: et a maioribus relictam: de beo hoc sorti aperire: ne plato ledatur. ergo debeo aperire casum verum illi qui ignorantia inuincibili laborat. hec conclusio patet auctoritate apostoli dicentis Actuum. xx. ca. Mundus ego sum a sanguine omnium vestrum: non enim preterfugi quo minus annunciaui omne consilium dedi vobis. et recitatur. xliii. distinctione. c. Ephesis. Insuper: si video sortem tenere res platonis ex ignorantia inuincibili: iniuriam facio platoni si ei non significem: vel saltem si non procurauero (quantum ad me attinet) quatenus res suas habeat. Unde hhierony¬ mus super illud Prouerbiorum. xxix. Qui cum fureparticipat odit. etc. non solum ille: sed qui querente possessore / non indicat: furti reus tenetur: de fur. qui cum fure. et. xiiii. q. vi. c. Si res. dicit Aug. Fidentissime dixerim: qui pro homine ad hoc interuenit ne male ablata restituat: et qui ad se confugientem quantum honeste potest) ad reddendum non conpellit: socium esse fraudis et criminis.
¶ Contra priorem conclusionem arguitur: probamdo quod in iure diuino non cadit ignorautia inuincibilis argumento Guillermi parisiensis: quia vel homo facit quod in se est ad vitandum errorem et peccatum: et vtique dirigetur a deo ministerio hominumaut interua inspiratione. vel non facit quod in se est: et tunc non erit ignorantia inuincibilis. Cui quadrat Gerson lectione quarta de vita spirituali anime dicens: quicquid sit de ignorantia facti aut iuris humani: concors est sententia nullam in his quae legis diuine sunt cadere ignorantiam inuincibilem: quin facienti quod in se est deus semper assistit / paratus illustrare mentem quantum oportebit ad salutem et erroris euitationem.
¶ Respondetur: ratio Guillermi parisiensis non concludit. stat virum facere omne illud ad quod tenetur: et quod non illuminetur sua mens: nec deus obligat eum petunc illud scire.
¶ Ad fet: nego illud dictum Ioannis Gerson. sed fateor non cadit ignorantia inuincibilis in his quae homo tenetur scire. Alias in quarto super boc Altis. reprobauimus.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur: Ponatur sortes ignorantia inuincibili laborans super aliquo casu: vtpote est illegitimus: et habet beneficium. sine dispensatione: vel est sacerdos / vel tenet alienum credens inuincibiliter esse suum: cum hoc ponatur quod est michi verosimile si ei dicatur / non restituet alienum: nec relinquet beneficium. tunc sic: ei signgndo verum / manebit in peccato: nec aliquid boni inde continget: sed malum et culpa ipsi sorti: ergo frustra ei verum aperio: immo si non aperio ei verum / erit sine peccato: et verum ei aperiendo / manebit in peccato: ergo infideliter gero curam de salute fratris mei.
¶ Confirmatur hec ratio ex Augustino. et recitatur de peni. distin. vii. Si quis ii. Si scirem tibi non prodesse: non te admonerem: non te terrerem.
¶ Ane. si sortes facit inuincibiliter contra ius diuinum: propter zelum legis diuine aperiam ei veritatem. quemadmodum facit religiosus nouitio: vt in probatione istius conclusionis dixi. Similiter: si detineat alienum / teneor illud detegere: si possum procura re vt alter suum habeat. si non possum ad hoc efficaciter cooperari: vt quia probare nequeo: tacebo et desistam: secundum consilium Salustii in iugurtha. frustra niti et nil nisi odium querere extreme dementie est. Et si fuerit in iure humano quocunque: siue teneat alienum siue non: dummodo non constat michi non parebit recte admonitioni: semper eum illuminare teneor pro loco et tempore. et si constiterit probabiliter quod non parebit: vt in casu argumenti in ignorantia iuris diuini: ei sigbo. faciam quod in me est / et meum officium / siue ipse peccet siue non. licet sit ei vtilius: nichil ad me: non est michi vii¬ lius. licet esset vtilius occulto peccatori vt non detur ei eucharistia si in publico petat: non tamenest michi vtilius. per ista ad formas respondere potes.
¶ Secundo arguitur. licitum est episcopo vt dissimulet super matrimonio nulla partium in bona fide existentium: cum ex separatione graue scandalum videtur imminere. patet. c. Quia circa. de consanguinitate et affinitate.
¶ Tertio: si confessor audiat pluralem superflue in beneficiis quem putat manere in mortali / debet eum absoluere: ergo non tenetur ei veritatem putatam detegere: quia si detegere teneatur / alter stabit adhuc superflue pluralis / et in maiore peccato: a quo confessor debet se elongare.
¶ Ad secundum dicitur quod ius capitis / quia circa. est ius humanum quod non omnes tenentur scire. in tali sufficit dissimulare: potissimum vbi viget scandalum ob diuortium. illic tangitur casus quomodo quidam nobilis impetrauit dispensationem in gradu consanguinitatis prohibito ex falsa causa: puta ex prole quam tunc viuere asserebat quae erat mortua: que dispensatio cum causa erat falfa / erat nulla: patet. c. ii. de fili. presby. ii. vi. Modo pauci sciunt hoc ius. etiam altera ex parte cauendum erat scandalum ex diuortio. vt episcopus pape mandauit. et sic tamen episcopus erat positus inter duo: romanus potetifex dicebat episcopo dissimul.andum erat. quia facile postea poterat obtineri dispensatio: et illic non agebatur de preiudicio alicuius. sed si contraxisset ille nobilis lum alia muliere clandestine credens secundum matrimonium nullum: quia agitur de preiudicio secunde. debet sacerdos id ei intimare.
¶ At dicis. c. Tua nos. de cogna. spi. dicit: quod omnes tenentur denunciare ecclesie qui sciunt aliquos in gradu prohibito matrimonium contraxisse. et communiter in ecclesia fulminatur excommunicatio in ommes scientes consanguinitatis / affinitatis / vel cognationis spiritualis / impedimentum: si non indicauerint ecclesie.
¶ Respondetur. c. iam dictum. Tua nos. procedit de matrimonio contracto inter proles duorum conpatrum per quorum alterum deuentum est ad conpaternitatem nulla interueniente dispensatione: et sic tangit ius quod omnes sciunt.
¶ Ad tertium diciturquod confessor nullum debet ab soluere quem iudicat actualiter manere in mortali peccato. si probabiliter multum iudicet alium in beneficiis excessiuum: esto quod dispensationes habeat: non debet sacerdos eum absoluere nisi dicat se velle excessum efficaciter deserere. Nemo debet absoluere illum quem iudicat manere in mortali: quia talis non est capax sacramenti penitentie: et sacerdos suo ministerio abutitur.
On this page