Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 16

Quaestio 16

An lex humana obliget ad sui observationem in foro conscientiae

¶ Questio. xvi. QUeritur an lex humana obet ad sui obseruantiam in foro conscientie.

¶ Pro questionis solutione pono duas conclusiones: Quarum prorest. Lex iniqua siue iniusta neminem obligat. in foro conscientie contingit legem esse iniquam siue iniustam dupficiter. Primo quia est contra legem diuinam legum deam / et ceterarum legum architectonicam / et directricem. si lex humana preciperet quod deus prohibet: vel prohiberet quod deus precipit: ipsa non est lex simpliciter: sed solum lex iniqua siue iniusta: que non est plus lex quam homo pictus est hono. A ilo sequitur cum Iusiniaius concessit causa religionis consummata matrimonia debere dissolui: vt pater. xxvii. qu. il. sunt qui dicunt. et per glo. decie. d. c. lege impratorum: non condidit sege: cum erat contra legem dei Mathei. xix. Quos deus conniunxit homo non separet. Qu principes seculileges iniquas condere possunt: patet. Nonne vides de duobus matrimoniis per verba de presenti contractis (quorum posterius est carnali copula consummatum) contraria a pontificibus diffinita: vt patet in. c. Licet. de sponsa. duo. et Celestinus papa olim deciderat quod poterat esse absolute diuortium si alter fidelium labatur in heresim: et hoc erat insertum interdum in. c. Laudabilem. de conuersi. infide. in antiqua compilatione: vt in. c. quamto. de diuor. recitat hostien. in verbo licet quidem predecessor: ergo de secularibus et inferioribus non est mirandum. sed quod ius pontificium quo nunc vtimur non debet propterea esse suspectum / in quarto declaraui: vbi de his materiis seriosius suis in locis loquutus sum.

¶ Secudo modo lexhumana est iniusta quia ipsaest contra bonum hominum: et hoc triphariam: vel propter defectum auctoritatis in legem condem te: vel ex fine: quia ordinatur ad priuatum bonum rectoris: et non ad bonum commune plebi cui preest: hoc est ad tirannidem more Aristotelis in politicis loquendo. tales tirannos vocat. vel tertio ex forma: quia inequaliter geometrice imponuntur talie subiectis. Per oppositum lex dicitur esse iusta quando imponitur ab habente potestatem pro vtilitate communi: et lex imponitur secundum qualitatem existentium in policia: vtpote quod ditior plus contribuat. sicut in corpore vero plus facit magnum membrum quam paruum: sic debet esse in corpore mystico.

¶ Hoc prelibato / probatur conclusio: illud statutum irrationabile est de quo loquor / ergo non est lex: ergo neminem obligat. vel sic: si homines ligarentur in foro conscientie ad solutionem impositi: hoc esset virtute alicuius legis obligantis. sed hoc non: cum non est lex: si sit contra ius diuinum. notum est / oportet plus deo parere quam hominibus / Actuum quinto. Idem patet si est contra bonum humanum. si desit auctoritas / satis liquet. si sit ad priuatum solum commodum / et contra commodum communitatis / patet conclusio: quia dato opposito / sequitur si princeps impone ret legem subditis quod darent tertiam partem bonorum medietatem eorundem / vel omnia / vt ipse impleat archas auro: quod tenentur in foro anime ei soluere imposita: hoc est falsum: ergo et antecedens. ergo non est soluendnm in foro ani¬ me quando constat quod est contra bonum commune: et solum pro comodo presidentis.

¶ Secunda conclusio: quecunque lex humana iusta obligat in foro anime secundum dictamen recte rationis. dixi quecunque: siue fuerit lata a spirituali viro / laico / siue a communitate hominum / vel lex humana sine addito de virtute sermonis: quia lex iniqua non est lex / vt diximus: et dicit Augustinus primo de libero arbitrio. c. ix. Probatur hec conclusio: iure nature tenemur parentibus parere in re familiari: et si non pareamus peccamus: ita regi / et aliis superioribus: in casu homoregi parere tenetur / patre relicto: vtpote: rex filioprecipit induere arma et progredi ad bellum pror eipiiblice defensione: et pater precipit oppositum. hec conclusio est apostoli ad Romanos decimotertio dicentis: necessitate subditi estote potestatibus sublimioribus: non solum propter iram: sed etiam propter conscientiam: ideo enim et tributa presta tis. ministri enim dei sunt. et paulopost: reddite ergo omnibus debita: cui tributum tributum: cuivectigal vectigal: cui timorem timorem: cui honorem honorem. opposito conclusionis dato: comedens carnes in quadragesima in occulto sine causa non peccat: nec non soluens decimas vbi est consuetudo soluendi: nec non soluens vectigalia iustissime imposita: illa sunt erronea: igitur. Adiecisecundum dictamen rationis: hoc est: secundum intentionem legis et non verba. ratio non solum est anima legis sed lex ipsa. C. de legi. l. Non dubium. et. l. Cum patr. s. Dulcissimis. non refert vtrum lex causam exprimat vel ratione ratio legis colligi potest. ieiunium quadragesime recipit interpretationem: et sic lex dei: ergo a fortiore lex humana.

¶ Contra secundam conclusionem arguitur: aliqua lex humana non obligat sub pena peccati mortalis: e eadem est ratio in omnibus: ergo nulla lex humaua obligat subpena peccati mortalis. antecedens est notum: alio quin lex humana esset difficillima: et multum onerosa.

¶ Respondetur concedendo quod aliqua lex humana non obligat sub pena peccati mortalis: vt patet de multis constitutionibus religiosorum: quae ad solam penam temporalem obligant / si inferatur. aliqua tamen lex humana obligat sub penapeccati mortalis. et hoc habet deprehendi secundum circunstantias casus occurrentis.

¶ Secundo: Gerson in opere lectionum lectione quarta dicit: quod solus deus potest dare precepta sub pena legis eterne: obduas causas. Prior est: solus illam infligere potest Secundo: peccatum est dictum factum vel concupitum contra legem dei.

¶ Despondetur: non recipioillud dictum Ioannis gerson: nec multa correlaria que illic infert. aliquod est realiter statutum abhomine / cui lex diuina non est coniuncta: contra quod si homo attemptat / peccat. patet: contrahere cum muliere prohibita in gradu de iure humano / est peccatum: et nullum foret / iure humano remoto.

¶ Ad secundum dicitur quod illa non est diffinitio peccati in communi. circa hanc materiam alias insteti: propterea transeo.

¶ Sed hic dubitatur: quomodo debet illud commune intelligi: contemptus facit peccatum: quod alias non esset peccatum.

¶ Respondetur: contemptus triphariam solet accipi. Primo modo est rem minus iusto ponderare: hoc est: non tantum estimare rem sicut valet in rei veritate. Secundo modo est rem negligere et eam non curare. Tertio modo: idem est quod aspernari: et rei indignari tanquam vili. Tertius ille est potissimus: et deliberatus facit mortale. Primi duo contemptus possunt esse interdum veniales: nonnumquam mortales: secundum exigentiam materie occurrentis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 16