Quaestio 17
Quaestio 17
An cadat perplexitas inter praecepta decalogi
¶ Questio. xvii. QUeritur decimoseptimo an cadat perplexitas int praecepta decalogi: et velius materiam prosequendo an cadat prplexitas in lege: sic scilicet: quod quicquid homo facit non potest euitare nouum peccatum.
¶ Lespondetur negatiue. probatio: opposito dato sequitur quod homo obligaretur ad impossiblile vi legis: et per consequens non meretur dici lex.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur. xiii. distinctione dicit Gratianus. c. primo. Item aduersus naturale ius nulla dispensatio admittitur: nisi forte duo mala ita vrgeant vt alterum eorum necesse sit eligi: ergo homo necessitatur in illo casu peccare: et sic erit perplexus.
¶ Secundo arguitur. sit preceptum dei de a. faciendo: et conscientia viri in oppositum: tunc quicquid homo facit / peccat: nec potest peccatum euadere. ergo est perplexus. si contraueniat sue consciente / peccat. pari forma si legem dei contempnat / peccat: igitur.
¶ Ad primum respondetur. Illud dictum Gratiani nichil valet quibuscumque duobus malis culpe superuenientibus homo potest vtrumque vitare.
¶ Ad secundum concedo si homo faciat contra preceptum dei / peccat. et etiam si contraueniat conscientie sue dictanti ei quod tenetur se conformare sue conscientie. potest tamen euitare peccatum / conscientiam deponendo consilio peritorum. si faceret homo quod in se est tempore naturalis continuationis conscientie: tunc non peccabitur ei contraueniendo. potest tamen homo esse perplexus secundum stultam opinionem eius: putando quicquid facit / peccabit. sed in rei veritate non erit perplexus.
¶ Tertio arguitur: dicat sortes berthe cum qua contraxit in facie ecclesie quod non consentit in eam: et ipsa hoc existimet. tunc petat sortes ab ea debitum pro tempore et loco. si non reddat: peccat: quia non facit actum iusticie pro tempore et loco. si reddat: contrauenit conscientie sue: et per consequens peccat.
¶ Quarto arguitur: contrahant sortes frigidus et bertha mutuo: moueat querimonium bertha de frigiditate sortis: quam cogit ecclesia recipere sortem per tempus signatum a lege¬ quausque amplius constiterit de frigiditate: tunc bertha tenetur reddere debitum sorti vt legi pareat: et sic ipsa facit fornicationem simplicem: quia non est actus castitatis coniugalis: poslquam sortes est frigidus ex casu: et bertha non vult habere talem: igitur.
¶ Quinto arguitur: sortes est positus inter aliqua duo a. et b. et oportet alterum facere: quia stat vnum esse affirmatiuum / aliud negatiuum: iudicat quicquid facit peccat: puta iudicando innocentem ad mortem scitum talem: vel de opposito: vel remittendo iudicium ad alium: sed iudicat minus peccatum non iudicare: tunc quicquid facit peccat. ergo in lege cadit perplexitas.
¶ Sexto arguitur: sortes non potest euadere quin venialiter peccet toto isto anno: ergo est perplexus. Forte dicis: quodlibet veniale potest euadere: licet non totam multitudinem. sicut quodlibet foramen in naui sortes potest obstrue re: licet non totam multitudinem foraminum. contra hoc arguitur. sortes obligatur euitare hec omnia venialia in toto hoc anno. et non potest ea omnia euitare. ergo sortes tenetur ad impossibila. ergo est in lege perplexus.
¶ Septimo arguitur: precipiant duo superiores sortiopposita facere: vt pater / manere ad colendos agros: et rex precipiat ei adire bellum. vel episuse abbas praecipiunt religioso opposita.
¶ Qctauo arguitur. ludat sacerdos breuiarium ad taxillos: vel ex iracundia proiiciat ipsum in tamesiam. tunc sic: in die sequenti sortes praesbyter tenetur dicere horas: et hoc est ei impossibile. alium librum habere non potest: prout supponitur. vel si alium habere potest: ne scit in illo legere: vel lectiones et psalmos bene vertere. Forte dicis: in illo casu sortes non est obliga tus dicere horas: contra: ergo ex culpa sua est a precepto deobligatus.
¶ Ad quintum dicitur sortes potest euitare peccatum si sit prudens. quod ex stulta opinione aliquis sit perplexus / conceditur. sed ad putctum illud positum: quando homo est inter duo quae iudicat esse peccata imparia / maius et minus: plus debet aufugere a maiore: et minus a minore.
¶ Ad septimum dicitur si duo superiores precipiant opposita subdito: superiori parendum est inferiori relicto: supposito quod in hoc casu sit ei superior. licet abbas sit episo inferior: stat quod in casu monachi / epistus non sit superior abbate in ordine ad monachum.
¶ Ad octauum dicitur: illo casu admisso sortes non obligatur dicere horas: immo est deobligatus ab eis dicendis: potissimum post penitentiam de breuiario amisso: et dummodo facit quod in ipso est ad dicendum: tunc sufficit dicere aliquas preces quas nouit memoriter loco horarum. et si ex culpa propria sibiipsi linguam amputauer:t: erit in perpetuum deobligatus a dicendis horis. Multa alia argumenta de perplexitate huic materie adduci possunt: que in locis suis tanguntur: quibus intellectis inane est ea hic in speciali applicare. sed industrius arguens in aliis locis argumenta colliget.
On this page