Quaestio 18
Quaestio 18
De sufficientia praeceptorum, et quomodo in generali intelligi habeant.
¶ Questio. xviii. SUperius locuti sumus de aliquibus precepta tangentibus: nunc superest de aliquibus preceptis in speciali loqui: dum tamen prius in generali tetigerimus sufficientiam precepto rum: et quomodo in generaliintelligi habeant. Precepta decalogi Exodi. xx. t Deuteronomii. iiii. recitata / sufficienter ordinant hominem ad deum: hoc est: ad supremum principem policie: et in ordine ad proximum. ad hoc enim quod aliquis bene in aliqua communitate commoretur / duplex ordo requiritur et sufficit. Prior est: vt quis bene se habeat in ordine ad illum qui preest in illa commnitate. Secundus ordo est: vt bene se habeat in ordine ad conso cios comunitatis. Isti ordines bini in preceptis decalogi inueniuntur. tria / subditi principi communitatis debent: scilicet fidelitatem / reuerentiam: famulatum. Fidelitas in hoc consistit vt honor principatus ad alium non transferatur: et quantum ad hoc datur primum preceptum / non habebis deos alienos coram me: non facies tibi sculptile / neque omnem similitudinem: quae est in celo desuper / et quae in terra deorsum / nec eorum que sunt in aquis sub terra. Reuerentia autem ad principem in hoc consistit: vt nichil iniuriosum contra principem committatur: et quamtum ad hoc datur secundum preceptum: quod est: non assumes nomen dei inuanum. Famulatus autem debetur principi in recompensatione beneficiorum suorum que percipiunt subditi a principe: et ad hoc tertium preceptum per ptinet de sanctificatione sabbati in recognitionem beneficii creationis. illud preceptum quantum ad aliquid fuit morale: quantum ad aliud cerimoniale et v figurale. morale / quantum ad reuerentiam que deo exhibetur: et secundum hoc omni tempore manet. Sed cerimoniale siue figurale fuit / quantum ad determinationem diei respectu futurorum: scilicet requie corporis christi in sepulchro et sanctorum in gloria: et quantum ad illud immutatum est sicut cetera cerimonialia. Ex his habetur quod tria sunt praecepta per que homosufficienter ordinatur ad deum: que sunt prime tabule / pro eo quod in ea insculpebantur. Ad proximum autem vt ad conciuem ordinatur homo dupliciter. vno modo specialiter: alio modo generaliter. Specialiter quidem ad eos quibus est debitor vt eis debitum reddat. et quantum ad hoc datur quartum preceptum: honora patrem et matrem. Generaliter autem ad omnes vt nulli nocumentum inferatur / nec corde / nec ore / nec opere. Opere autem proximo infertur nocumentum triphariam. Ano modo quatum ad esse proprie persone per homicidium: et contra hoc datur vnum preceptum / Non occides. Alio modo in personam coniunctam quantum ad prolis propagationem: et contra hoc datur preceptum / non mechaberis. Tertio modo infertur nocumentum in rem possessam: et hoc prohibetur per illud preceptum / Non furtum facies. Nlocumentum autem quod infertur ore / prohibetur perillud preceptum / Non falsum testimonium dices. Nocumentum autem cordis prohibetur cum dicitur / Non concupisces vxorem proximi tui.et per aliud concupiscentia oculorum: cum dicitur / Non concupisces rem proximi tui / non agnum / non ancillam: illic prohibetur concupiscentia ancille: non ad concubitum: quia coincideret in aliud per quod prohibetur concupiscentia carnis: sed ad manualem vsum est prohibitio. Ex his liquet sufficientia praeceptorum decalogi.
¶ Iam paucis obiicitur probando quod illa est insufficiens. praecepta decalogi sunt de lege nature: vt supradictum est: ergo sunt scripta in corde hominis. ergo inane erat dare preceptum in tabula vel papiro.
¶ Secundo: multa sunt alia praeceptae erant seruanda in lege ab istis: vt fornicatio simplex / verberatio iniusta. ergo vel omnia precepta erant ponenda vel nulla: et per consequens numerus / ille denarius preceptorum decalogi est insufficiens.
¶ Ad primum respondetur. licet sint de iure nature pro maiore parte: hoc est vno demptotamen ppter rudes in naturalibus non expeditos / data sunt. et etiam cum verbaliter a deo prencipiuntur et prohibentur: in maiore habentur honore.
¶ Ad secundum concedo quod multa erant alia precepta ab istis in lege mosaica: sed ista erant facilia cognitu: et tamquam magis necessaria: ideo succincte mutuo collecta sunt. sicut dantur praecepta pauca eloquem tie in epithomate: in quo non ponuntur omina quae ad rethorem consummatum spectant: sed aliqua necessaria quibus omnes inniti debent tanquam basi.
¶ Tertio argnitur: qui proximum diligit legem adimpleuit: Roma. xiii. sed intentio legissatoris est vt in omnibus lex impleatur. ergo sufficiebat illud vnum preceptum dare de dilectione proximi.
¶ Quarto arguitur: sicut ad cultum dei partinebat obseruatio sabbati: ita et obfuatio aliarum solempnitatum in lege: vt neomenia / phase / pentecoste / festum clangor / festum expiationis / scenophegia. sed inter precepta decalogi est vnum praeceptum de sanctificatione sabbati. ergo debuerunt esse alia de aliis solempnitatibus. vel sic: non est mentio de aliis solempnitatibus. ergo nec debet esse de sabbato.
¶ Quinto arguitur: sicut contingit peccare in deum et in proximum: ita et in seipsum. sed aliqua precepta dantur de peccatis in deum et in proximum. ergo debent dari aliqua circa peccata in seipsum.
¶ Sexto arguitur: in quolibet grenede peccati contingit peccare corde et opere: hoc est: actu elicito interiore et exteriore imperato. sed in furto et adulterio per aliud preceptum prohibetur peccatum operis: et per aliud cordis. patet: cum dicitur / Nonmechaberis / non furtum facies / non concupisces rem proximi tui / non concupisces vxorem proximi tui.
¶ Ad tertium dicitur: qui proximum diligit adimplet legempr magna parte. septem praecepta decalogi ad hoc dantur illud vnum preceptum in generali non sufficiebat: quia per illud solum homo non coguisset ita determina te quid erga proximum faciendum est.
¶ Ad quartum concedo quod alie solempnitates etiam praecipiebantur in aliis locis: sed non in hoc epithomate praeceptorum. sabbatum crebrius occurrit: et omnia alia festa excessit: quia nec poterant in eo parare cibaria: vt incedere vltra mille passus: cuius oppositum poterant in aliis solempnitatibus.
¶ eid quintum concedo quod quis potest peccare in seipsum. sed quia dilectione naturali homines seipsos satis diligunt: non eratr opuam. tamHciali praecepto de dilectone ad se sicut ad alios.
¶ Ad sextum dicitur: homines sunt multum propensi ad transgrediendum in his prohibitionibus: propter ea speciales prohibitiones dantur. et aliqui hebreorum putabant actum interiorem non esse peccatum: sic putabat Iosephus. xii. antiquitatum: qui reprobat polibium persarum historiographum in hoc quod dicebat quod Anthiocus illustris miserabiliter mortuus est eo quod voluit spoliare templum Diane.
On this page