Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 19

Quaestio 19

An ars divinandi sive carminandi sit contra ipsum primum praeceptum

CIrca primum preteptum queritur an ars diuinandi siue carminandi sit contra ipsum. Pro questionis solutione ponentur notabilia: et inde conclasiones responsales.

¶ Scito vt dicit Uarro. prout recitat Gratianus. xxvi. q. iiii. c. Igitur. Diuinationum quattuor sunt gendna / terra aquae aer / et ignis / hinc geomatia / hidro mantia aeromantia / piromantia. Incantatores sunt qui artem vrbis peragunt. Arioli vocati sunt ppatrea quod circaaras idolorum nepharias preces emittunt: et fune sta sacrificia offerunt: hisque celebritatibus demonum accipiunt responsa. haruspices nuncupantur / quasi horarum inspectatores. Augures sunt: qui volatus auium et voces intendunt: aliaque signa rerum vel obseruationes improuisas hominibus occurrentes ferunt. iidem sunt et auspices. nam auspicia sunt que iter facientes obseruant. Phitonisse a phitonio appolline dicte quod is auctor fuerit diuinandi. Genitalici appellati sunt propter nataliciorum considerationes dierum. horoscopi dicti quod horas natiuitatis hominum speculentur dissimili diuerso facto. Sortilegi sunt qui sub nomine ficte religionis perquasdam quas sanctorum seu apostolorum vocant sortes / diuinationis scientiam profitentur: aut quaruncumque scripturarum inspectione / futura promittunt. carminibus multi (et potissimum muliercule) infirmos curare satagunt: multa alia sunt nomina: vt de magis et ceteris id genus: sed parum discriminis est in sententia.

¶ hHis premissis respondetur ad questionem per conclusiones: Quarum prma est. Diuinatores / arioli / magi / et phitones grauiter delinquunt: et qui eos consulunt. probatur hec conclusio Leuitici decimonono et vicesimo. Auima que declinauerit ad magos et ariolos et fornicata fuerit in eis: ponam faciem meam contra eam: et interficiam eam de medio populi mei.

¶ Preterea: propter hoc peccatum Ochozias infirmus mortuus est / quarti Regum primo: quia misit ad consulendum deum Accaron. Et Saul primi Paralepomenon decimo.

¶ Insuper: tales secundum leges ciuiles debent puniri pena capitis: et si accedant ad bonum alterius / debent cremari. et bonaeorum omnia publicari. c. de malefic. l. nemo. et. i. culpa. et. l. nulla. secundum canones sunt infames et qui ad eos concurrunt nec debent ad accusationem ad mitti. ii. q. viii. quisquis. nec modo he pene sine graui culpa infliguntur: igitur conclusio vera. vnd Aug. et recitatur. xxvi. q. vii. non obseruabitis: vbi multis superstitionibus enumeratis sic concludit. Qui has et quaes cumque diuinationes aut fata aut auguria obseruat / aut attendit / aut consentit obseruantibus / aut talibus credit / aut ad do mum eorum vadit / aut in suam intro ducit / aut interrogat: sciat se fidem christianamet baptismum praeuaricasse et paganum / et apostatam / et dii inimicum: iram dei grauiter ineternum incurrisse etc.

¶ Secunda conclusio: quicumque habet pactum expressum cum demone grauiter delinquit. hoc sequitur ex precedenti. si sit peccatum habere commertium cum ariolis / et magis / a fortiore est peccatum habere commertium cum demone. propter vnumquodque tale et illud magis / primo posteriorum. secundo patet hec conclusio: demon est obstinatus in malo: et querit hominem a fide auertere: et ipsum in interitum ducere: et ex superbia querit sibi diuinos honores: et hominem in idolatriam tacite et caute ducere: modo illa sunt homini inconuenientissima. igitur.

¶ Tertia conclusio: quihabet pactum tacitum cum demone / peccat: libet minus peccet quam habendo pactum exprssum. is enim habet pactum tacitum qui dicit vlfacit / vel efficaciter ad hoc conatur: quod naturaliter fieri non potest sine arte demonis. hoc exemplariter declaro. est sortes non illustratus a deo: qui statim curat morbum qui a galeno vel ipocrate in tali tempore curari non potest: vel alia occulta reuelat que via humana sciri non pstent / demolitur domum / excitat ignem / vel huiusmodi que non fiunt per cursum nature: sed solum sine arte demonum / tunc dico talem habere pactum implicitum cum demone: cum faciat illud quod non fit a deo specialiter: nec potest fieri per inferiorem substantiam quam cum demone: tunctalis facit hoc demonio astutia. vel sic: ille habet pactum tacitum cum demone qui facit aliquid instigatione illius qui habet pactum exprsssum cum demone: aliquid quod fieri non potest ab inferioria demone. hoc iterum sic declaro: sortes habet pactum expressum cum demone: videt quod non potest inducere platonem ad hoc quod pactum expressum cum demone habeat: aperit astutia demoniaca aliam viam: vtpote hanc: si ligetur clauis in libro: et dicatur. Si videbas furem currebas cum eo etc. credendo quod taliter faciendo vertetur clauis super furem: et fur occultus deprehendetur: ecce quomodo plato male sentit quod hac via deprehendetur fur. vel depingentur facies suspectorum de furto in pariete: et si ferro tangatur facies picta illius qui rem abstulerit: realiter sua facies ledetur / et oculi primum lachrymas emittent: tandem excecabuntur si verum non confiteatur. istud fieri non potest citra vires demondis. et plato assentit firmitur quod hoc modo et non alio potest rempredictam recuperare. hoc est habere pactum tacitum cum de mone. hoc supposito probatur conclusio: omnis qui in fide quam tenetur scire / errat / peccat: plato est huiusmodi: igitur. consequentia tenet cum maiore. patet minor: deberet (si aliquid prudentie habeat) sci¬ re quod hoc modo naturaliter sine arte demonis non potest res suas recuperare. Insuper: illud solet satis tam in templo quam alibi explicari: ergo non cadit in eo ignorantia inuincibilis. Exhis patet quod muliercule curantes infirmos subito / vel citius quod via humana curari possunt / sunt suspecte in fide: patet: cum non constet quod hoc faciant miraculose virtute diuina: nec medicus peritissimus hoc ita subito facere potest: relinquitur quod arte demonis hoc fit et quanto plures et citius ipsa carminbus suis curat: tanto est magis suspecta. semper miscentur aliqua apparentia: si non esset causa apparentie: non esset fallacia. hec mulier dicit: curet te deus in nomine patris et filii et spiritussancti. et cum hoc ipsa ter tamgit genam dolorem habentis et parietem: monendo patientem quod credat quod hac via saluabitur: quod si non assentiat firmiter: sed vacillet: ipsa eum curare nequit: hac via semper procedunt. Et sicut dico de carminbus idem est de futuris contingentibus quorum cause non cognoscuntur via humana. praedicere eclypsim solis vel lune / frigus aut ealorem / famenvel fertilitatem anni non est predicere futurum contingens in proposito: quia hec omnia in suis causis cognoscuntur. et idem est augurari in sompniis circa illa circa que non sunt cause naturales. sompnians sepiuscule quod est in aqua / vel prope latera fluminum / concludit naturaliter quod flegmate intrinsecus laborat: similiter sompnians circa nigra / et demones / melancolia habundat¶ Contra primam conclusionem argnitur: Samuel vir sanctus resuscitatus est a phitonissa: ergo diuinatio phitonica non est mala. consequentia tenet: quia propheta sanctus viuus vel mortuus non immisceret se arti dampnate. antecedens patet. i. Regum. xxviii. post multa dicit mulier: quem suscitabo tibi: qui ait: suscita michi samuelem. Cumque autem vidisset mulier samuelem exclamauit voce magna. et paulopost ad propositum: sciscitatus est saul. qualis est forma eius qui suscitatus est: ait illa: vir senex ascendit et ipse amictus est pallio: et intellexit Saul quod samuel esset. dixitque samuel ad saul: quare inquietasti me vt suscitarer:

¶ Respondetur super assumpto sunt varie positiones vt Augustinus recitat ad felicianum. mlte dari pest vie circa illam materiam. vna quod deus resuscitauit samuelem virum sanctumm: et non hec mulier. alia: quod demon aslumpsit corpus samuelis in quo erat tamquam motor immoto. altera pers denominatur totum persuppositionem sinodoticam. dicimus / pater meus est hic sepultus: etamen est solum corpus patris. similiter dicimus sanctus ninianus est in galuedia in candida casa. sed inconueniens est quod viri sancti corpus permitteretur demod assumere tamquam motor: in qua responsa daret loco samuelis. libet in canu spantichristus permisit quod suum corpus moueret. Math. iiii. vt illum locum exponentes dicimus. dicitur: demon fecit sibi aliud corpuset assumpsit similitudinem corporis et effigiei samuelis deo permittente: vt magis ad assentiendum attraheret saulem quem in suo seruitio iam habebat. similitudines rei vocat res ipsas scriptura: patet. Gene. xli. dicitur: pharao vidit in sompnoseptenissicas e septem bones: et solu ssicamum. et boum similitudines vidit: sicut sompnians de a. et b. quorum species de nocte in sompno vidit / dicit se a. et b. vidisse illa nocte.

¶ Et si alleges illud. Eecclu. xlvi. vbi de samuele dicitur: post hoc dormiuit et notum fecit regi: et ostendit illi finem vite sue. modo demon non dormiuit. Aespondetur: vna pars exponitur de vero samuele: altera vero de similitudine eius. simile superius allegauimus in hoc tertio. Egopono animam meam a me ec.

¶ Sed contra: vere dicebat. Cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra israel tradet dominus in manus / philistiim. modo demon non potest scire futura contingentia que non habent causam naturaliter cognoscibilem: quem admodum non erat huiusinodi. ergo ille non erat demon: sed samuel.

¶ Respondetur concedendo quod demon vere dicebat. Cras eritis mecum: hoc est mortui. Ionathas filius saul erat praedestinatus: saul vere reprobatus: et sic realiter in die sequenti in penacum demone. multis modis potest demon predice re verum de futuro contingenti quod homo viator dicere non nouit. tum: interdum potest ei reuelari perbonos angelos propter specialem causam. tum secundo: nouit secreta que tractantur inter alios: et sic potest vere praedicere / ille exercitus erit victus / et ille victor: vidit bonum ordinem vnius et malum alterius. et per spicatius iudicat quam homo: quia est superioris speciei: sicut homo melius iudicat quam brutum. et longissimas habet experientias. etiam nouit facta occulta vtriusque partis: cognoscit aliquos deliberatos au fugere et aliquos esse proditores: et videt aliquos inniti insidiis ad alios capiendos quae hostem fugiunt. vlterius: dicit verum a casu et fortuna. nonnumquam quamdo dubitat profert propositiones amphibologicas / prima fronte / et intelligentia prima / vnum insinuam tes: sed tamen se excusat quod in alio sensu intellexerit: ac si esset certus de omni ruturo contingenti: et sic sibi appropriat quod est soli deo notum. secundum illud. Esaie. xli. annunciate quae futura sunt et sciemus: quoniam dii estis vos. Et ita oracula apollinis et huiusmodi fecerunt. hoc exemplariter declaro per illud quod Eusebius in cronica scribit: quod anno ab vrbe condita. cccclxiiii. pirrus rex epirotarum volens pugnare cum romanis delphicum apollinis adiit: qui dedit ei responsum ambiguum dicens. Dico teromanos vincere posse pirre: qui et victus est. simile est: ibis redibis non in bello morieris: vbi hoc audiens putabat asserere quod ad bellum proficisceretur: et sospes red ret: forte hoc demon opinatus est frequenter fallitur. Uel si dubitat: aliter punctuauit orationem: post casum dicens se asserere: ibis: redibis non: in bello morieris.

¶ Secundo arguitur contra tertiam conclusionem eius probationem: et hoc sic. demon non potest curare aliquem citius quam homo: nec illum quem homo curare nequit: ergo probatio illius conclusionis nulla.

¶ Gespondetur negando antecedens. galenus vel ipocras scit curare virum quem ille iuuenis medicus curare nescit: et homo scit curare virum quem brutum curare nequit. modo cum angelus malus specie differat ab homine: et est eosuperior: excedit hominem (sicut homo brutum (in iudicio: non quin homo intelligit in genere intellectionis sicut angelus: et hoc non est commune homini et bruto. herbarum naturas subtilissime capit homo: experimento cognoscit quod ruta / maiorana / ciminum / calamentum / anetume aretum / libidinem reprimunt: et potentius omnibus his agnus castus. et propterea dicit galenus sternebatur in lectis mulierum atheniensium: a fortiore hec omnia nouit demon. Preterea: demon si sibi reliquatur potest commouere humores in homine sano: et facere eum protinus languere: et subito humores commotos iterato disponere: et reddere eum sanum: et impedire efficatiam medicinarum quas homo medicus applicat. hec non potest facere homo. potest demon ferre aquam in cribro sicut valerius recitat de quadam virgine. potest enim impedire aquam ne descendat: licet non sit corporeus: patet: animatua mouet corpus tuum: et intelligentia celum: et de modo corpus christi portabat super cintatem scam ad paeinaculum templi. ergo aquam in cribro vel extra cribrum portare potest de mon: licet sit corpus fluidum et facile spergibile: potest illi resistere: sicut alteri corpori graui resistere potest ne descendat. potest ferre mulierem cum magno pondere: et sic intrare corpus asini veri vel assumere species asini: et facere mulierem putare quod equitet et pondus totum feratur ab asino: quod asinus leuare nequit. potest virum per terram et maria in breui tempore ferre: mouere aerem ad pluuiam / vel ventum / prosternere domos / inuenire thesauros absconditos in terra: nimirum: est sic cum terra sicut cum aere: et suum videre est solum intelligere. quod videt aurum absconsum: nec terra prebet ei obicem sicut oculis nostris. nec pro hoc statu aliquid extra nos intelligimus quod prius tempore vel natura per sensus non deprehendimus. non est potestas super terram que valet ei comparari. Iob. iiii. nec potestas creata potest demonem coartare (si velit) nisi angelus superioris speciei: nisi meritorie hoc implorando a deo. licet aaphael dicat Thobie sexto: quod iecor piscis super carbones fumus eius exterminat omne genus demoniorum: hoc esi solum meritorie. nec in annulis vel inuocati coacte veniunt: sed fraudulenter hoc fingunt: vt familiaritatem cum homin ibus contrahant vt demum decipiant.

¶ Dubitatur. an omnis diuinatio vel modus vtendi carminibus pro sanandis egrotis sit peccatum morta le.

¶ Respondetur: quis potest huiusmodi actibus tripliciter exercere. Ano modo sic quod credit per illum actum assequi quod intendit: puta: incedere super aciem ensis acutissimi nudo pede sine lesura: inducere talem mulierem in viri amorem efficaciter: vel furtum deprehendere per motum clauis tem te fixe inter duos. oportet quod talis sit credens quod sit aliquid diuini pneumanis in illo actu quod est hereticum. si credit quod virtus demondis est in illo: iam habet commercium cum antiquo hoste: qui est mendax pater eius: Iohan nis octauo. et sic sempergrauiter mortaliter peccat. Secundo modo quis potest sic se habere quod non credit diuinam virtutem esse in illa operatione: vt credit quod consequenter in tentum: vult tamen experiri quid consequi poterit: adhuc mortaliter peccat / in fide titubans / et exponens se stultitiis demonis. Tertio modo quis facit hoc ex quadam simplicitate sicut alique muliercule quibus non dicitur oppositum: ille tantum possunt a mortali peccato excusari quandiu non dicitur eis.

¶ Sed dicis: qui vtuntur carminibus dicunt orationes: et hoc est licitum. legimus de sanctis quod multos suis precibus curarunt: secundum illud Marci vltimo: super egros manus imponent et bene habebunt.

¶ Aespondetur: hoc erat verum in primitiua ecclesia:et adhuc vir sanctus vel sancta mulier potest hoc facere: dummodo nihil addit nisi sancta cognita talia: si non aperiat viam malis sic faciendi: vel immiscere mala cum oratione: vel illa de quibus dubium est. sic potest quis ponere pater noster vel euangelium iohannis in panno lineot ferre in collo: dummodo non credat plus pneumanis esse in illo sic pendente quam in papiro. vel non aperit viam aliis miscere mala cum bonis.

¶ Dubitatur: an portare reliquias alicuius sancti ad collum sit peccatum.

¶ Respondetur quod non est peccatum si deferantur ex fiducia talis sancti cuius sunt reliquie: quatenus meritis illius homo preseruetur a malo.

¶ Dubitatur. an demon potest mutare hominem in bestiam realiter.

¶ Respondetur quod non. homo et brutum specie differunt: et per consequens vnum non potest fieri aliud: etiam virtute diuina. potest tamen demon capere lineamenta equi et ponere circa hominem: sic quod putatur ex homine factus equus: et loco virge ponere imperceptibiliter serpentem: sic quod credatur a circum stantibus virga in serpentem versa. aliqui subtiles ioculatores leuant denarios sub scutella vt miraris: ita artificiose denarios tollunt apponunt vt mirantur astantes. ergo a fortiore hoc nouits versipellis demon. de his in quarto aliqua diximus.

¶ Concludendo dico periculosissimum esse habere commertium cum demone expressum vel tacitum. cum semel ei aperitur aditus: illius detestatio eum non expellit: licet deus culpam (qua admissus erat) ratione contritionis non amplius imputat: tamen penam culpe debitam non relaxat. et multe moniales in his partibus hoc experte sunt: que sanctorum precibus adiute non possunt demones ab eis expellere: cum a culpa primo admissi fuerint. prohibende sunt hemulieres eniti infirmos curare signis impertinentibus ad morborum curam. et quanto plures curant: tamto sunt magis suspecte: nisi fuerit aliqua nota sancta: que solis precibus curat. scio tamen mulieres rurales parum vel nichil in multis vanitatibus delinquere: quia non dicitur eis oppositum. in aliquibus locis ruri rarus est sermo domini in talibus. grande delictum reputant se commisisse si post pedum lotionem ignem non imponant in aquam. et cum potum braxant / humectant basim foci pro nostro basis foci. lectum beate brigide in suo festo sternunt. comas virorum et boum in festo purificationis cum candela benedicta incendunt. in profesto omnium sanctorum cumulos straminum in extremitatibus lancearum imponunt quos illic comburunt: postea pro quolibet domus capite lapidem imponunt. credunt non li¬ cere duobus fratribus de eisdem renibus posse comedere. hec (quando iuuenis eram in patria) studio se muliercule rurales seruabant: quia ruri natus sum / hec noui et multa similia. licet hec vana sint et supersticiosa: absit quod bone mulieres hunc ritum a maioribus accipientes peccent ante quam eis dicatur quod male actum est. post denunciationem non sunt ex cusande.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19