Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 21

Quaestio 21

An ecclesia licite utatur imaginibus

Queritur an ecclesia licite vtatur imaginbus. Aespondetur: hebrei dicunt nos idola tras eoquod imaginibus vtimur. greci eti am imaginesabhorrent. leo tertius imperator fuit a Gregorio tertio excommunicatus eo quod imagines apud constantinopoli deleuit.

¶ S pro veritate ponitur hec conclusio: ecclesia licite vtitur imaginibus tam christi quam aliorum sanctorum. probatur hec conclusio a posteriore: da oppositum sequitur quod tota ecclesia aberraret sic adorando: consequens est falsum: ergo et antecedens. Iterum: Constantinus / papa excommunicauit Philippum imperatorem eo quod imagines christi / beate marie virginis / et sanctorum / dehonestauit. Insuper: vt dicit Iohannes damascenus. Christus imaginen suam in pannum ipssit: et misit Abagaro regi. paeterea: romani habent faciem christi quam ipsemet impessit panno quem sibi obtulit veronica: que in ecclesia sanctipetri monstratur. praeterea beatus lucas depinxit multas imagines diue virginis: quarum quattuor aut quin que rome habentur. Amplius ratione arguitur: apud gentiles in lumme naturali non solum recitantur verbo et scripto gesta heroum: sed etiam in tapctise parietibus depinguntur: vt illorum gesta ad memoriam reuocemus: et eos stiideamus imitari. propterea septimo politicorum dicit philosophorum princeps quod gesta heroum debent depingi vt ea iuuenes videat e similia faciant. imaginens sunt memoratiua signa virtutis sequende et vicii vitandi: non solum per sensum auditus actum memorandi haurimus: sed etiam per sensum visus. Item Mpoyses fecit serpentem eneum. Numeri. xxi. vbi dixit dominus: fac serpentem et pone eum pro signo: vt essent memores quomodo erant percussi a serpentibus ignotis a quibus populus fuit iuste afflictus a deo. et praeseruatus quando ad se rediit a deo.

¶ Preter ea in fabricatione tabernaculi. Exodi. xxv. Duocherubin erant super propiciatorium cum alis extensis: que erant in forma humana: et mutuo se respiciebant: e erant intra sancta sanctorum / loco sanctissimo: vbidabantur responsa. modo cherubin repsentant angelos. ex his patet conclusio.

¶ Contra conclusionem arguitur sic: per illud quod scribitur Deutero. v. non facies tibisculptile / nec adorabis ea / neque coles.

¶ Secundo arguitur: in veteri lege nunquam fuit vsus imaginum: et tamen vetus lex est figura noue: igitur.

¶ Ad primum dicitur: non adoramus imaginem vt est res quedam et terminus finalis orationis: quia hoc ad idolatriam pertineret. sed adoramus / imaginem prout alterius signum: non feror in imaginem nisi ratione rei signte per imaginem. eodem actu in vtramque feror. et si sint duo actus simultatis: semper vnus est propter alium: vt de vsu et fruitione contingit ex. i. distinctione primi.

¶ Ad secundum dicendum est. quod deus non fuit in veteri lege humanus nec homo factus: ideo tunc non debuit habere figuram vel imaginem.

¶ Tertio: in noua lege nichilinuenitur expesse de imaginibus: ergo non sunt diuine traditiones: sed humane inuentiones.

¶ Quarto: dicit damascenus li. iiii. cap. viii. Inuisibilis inquit et incorporei et incircunscriptibilis dei quis potest imaginem facere: quasi diceret / nullus. et sequitur summe igitur in sipientie et impietatis est velle figurare id quod est diuinum.

¶ Ad tertium dicitur: ex facto christi et sanctorum concludimus imaginum institutiones rationabiles. et licet homines eas pro rationabili causa instituerent: hoc sufficit.

¶ Ad quartum respondetur non possumus habere aliquid corporeum quod repesentat deum in se / sicut est: cum est incorporeus. sed manuductione quadam trinitas depingetur: vti in ecclesiis vides: in quibus pater tanquam senior depingitur. lbet filius vel spuissanctus fuerint ab eterno: quia filius est a patre et sputsanctus abvtroque: propterea quo ad vulgus sic depingitur: sic eum vidit Daniel / Danielis. vii. et spuitssanctus in spem columbi: quia talis apparuit super christum. Math. iii. et MPar. i. et filius in forma humanitatis: cum veram humanitatem assumpsit: et talem in se habeat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 21