Quaestio 24
Quaestio 24
Quae sunt opera servilia quae sabbatum violant
TErtio queritur que sunt opera serullia quae sabbatum violant. In primis scias hic esse opiniones varias de peccatis an sabbatum violent. Quidam tenent partem affirmatiuam: quidam vero negatiuam.
¶ Pro questionis tamen solutione ponuntur conclusiones sequentes: quarum prima est. Pcatum commissum in festo est grauius quam peccatum non commissum in festo. Probatur hec conclusio. Actus malus in sacro loco commissus est grauior quam commissus in loco non sacro: quia est sacrilegium: ergo actus commissus in tpere sacro est peior quam conmissus in tmpere non sacro.
¶ Secunda conclusio: actus mortalis in sabbato commissus violat sabbatum. probatur hec conclusio: opus seruile violat sabbatum: sed mortale peccatum est opus maxime seruile. Quifacit peccatum seruus est peccati. Ioannis. viii.
¶ Secundo arguitur ad idem: nullus magis contrauenit intentioni prohititionis et precepti in festo quam peccans: ergo nullus magis festum violat. praecipitur vacare cultui diuiuo: et prohibetur opera seruilia facere: sed hoc transgredimur potissimum per peccatum. igitur.
¶ Tertia conclusio ex his sequens est. peccatum commissionis vel omissionis faciens in sabba¬ to / duplici peccato peccat. Uolo dicere: fornicans vel hominem occidens in festo duplici peccato peccat. Primo contrauenit precepto dei de fornicatione vel homicidio. Secundo violat sabbatum. Similiter existens in sacris non dicens horas in sabbato / dupliciter peccat. In primis omittit dicere horas. Secundo violat sabbatum. Abi in alio die vnico peccato peccaret.
¶ Quarta conclusio: violat sabbatum faciens opuo seruile extra casus tanctos et similes in questione precedenti. et talia sunt opera in his carminibus contenta. Lana nemus miles nauigatio rus medicina. Artem fabrilem connumerare potes.
¶ Contra tres primas conclusiones arguitur: ex cis sequitur quod mortaliter peccans in sabbato tenetur se confiteri non solum de mortali commisso / sed de ipso commisso in sabbato. sed hoc non cemmendat memorie. igitur.
¶ Secundo arguitur: veniale committens in sabbato non violat sabbatum. ergo nec mortale committens. tenet consequentia: licet vnum peccatum sit alio maius. sed hoc non impedit: patet de duobus quorum vnus facit mortale maius: et alius mortale minus.
¶ Ad primum concedo sequelam. et ad improbationem dicitur quod ipsa nulla est. ipsa enim probaret eodem modo de quocumque peccato quod excessit a memoria.
¶ Ad secundem dicitur consequentia est nulla: veniale non adimit gratiam nec est matia confessionis de praecepto: secus est de mortali. Secundo potest quis die quod venialier peccans in festo: venia liter festum transgreditur: et facit vltra hoc vnum actum veniale. sicut aliquis per motus secundo primos venialiter peccat contra precepta.
¶ Tertio argui tur. si quis facit tria peccata mortalia in festo sequitur quod talis ter infringeret idem festum: immo sexies. sed hoc est falsum. est nisi vnum festum: ergo est nisi vna eius transgressio.
¶ Quarto arguitur: sequitur quod non est possibile peccare vno peccato mortali in festo. sed hoc est inconueniens: ergo et antecedens. consequentiam probo. si faciat vnum actum contra legem dei: et in festo: est aliud peccatum.
¶ Quinto arguitur. hic actus est vnicus: vel precise vnicus: et hic actus est peccatum: ergo hic actus est vnicum peccatum.
¶ Ad tertium concedo sequelam. et ad improbationem concedo quod in eodem die est multiplex transgressio: secundum numerum peccatonrum quibus transgredimur festum.
¶ Ad quartum nego sequelam. potest esse peccatum non ob aliud nisi quia contrauenimus festo: vt colendo agros in festo: quod non esset peccatum si non esset hec prohibitio. sed si sit sermo de illo quod est peccatum aliunde a transgressione festi: concedo sequelam. de partibus peccati nunc non loquor: sed loquor ac si peccatum non haberet partes.
¶ Ad quintum dicitur: licet actus sit vnus secundum sbam / et actus vnus / et vnicum peccatum / duobus peccatis equiualet: ac si essent duo actus distincti.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur sic: agricole in festis consultant de agris colendis in diebus non festis: et talis consultatio ordi natur ad opus seruile: et non est dicendum quod propterea tales peccent: igitur.
¶ Secundo arguitur: regentes tam in grammatica quam in artibus lectiones legunt suis iune nibus in festis: immo in diebus dominicis: et pecuniam colligunt in gradibus ab eisdem scolasticis.
¶ Aespondetur: scientie et artes non sunt opera seruilia. sed illa que ad eorpus immediate ordinantur: sicut artes mechanice. artes animam ornant et dicuntur liberales seruilitati opposite. syllogisare qua tmpere pisa vel ordea sunt seminanda: vel quando est metendum: non est opus seruile. hoc facit phius ruri natus et peritus / in Georgicis virgilianis. sed seminare / metere / et huiusmodi / sunt opera seruilia. sic aduocatus studet et disputat suas causas in festis: quas in senatu deducere intendit in diebus vulgaribus.
¶ Pro secundi argumenti solutione nemo dubitat quin verbi diuini declamator non violat sabbatum: immo laborat optime vt seruetur sabbatum ad intentionem legisltoris. sic faciunt regentes parisius tam in grammatica quod in artibus. iuuenes in festis audiunt rem diuinam: et sermonem in collegiis regulatis: vt iam a. xxiii. annis in nostro collegio montis vidimus regentes non minus haberent a scolasticis dato quod in festis non legerent. et iuuenes in cameris et locis in aliis torperent / monopolia facerent / et combinationes inutiles facerent / ex quibus nichil sequitur directe concludendo: si lectiones non haberent. Prodest ergo vt iuuentus ab his viciis arceatur vt occupetur in lectione. etiam oculati regentes virtualiter contionantur: lectionem ethicorum scolasticis legunt: et artes liberales dirigunt in dei laudem. In grammatica regentes scolasticos canere docent: quatenus posterius in ecclesia subseruiant. idem est de scriptoribus qui scribunt vt affectum inflammantet intellectum illuinent: esto quod de per accidens aliquid sequatur lucri. Omiia ista sunt spiritualia.
¶ enet: osideranda est conditio regionia tirca festum celebrandum: cum est lex positiua optime a osuetudine tolerata et non reprobata: exponitur tecundum illud vulgaritur. consuetudo est optima legum interpres: et hoc in lege humana positiua: quemadmodum est de his festis: vt ex superioribus patuit.
¶ Concludenndo manipulos dispersos circa has tres quaestiones: dico potissimum est consideranda finis legis de sanctificatione sabbati: quatenus laudetur deus in se vel insanctis eius abstineatur a viciis illo sacro tempore pettur in loco sacro illud quod est viro cordi et conducit ad salutem anime pie etperseueraner. Postea honestam recreationem potest homo post meridiem sermone finito (si quifuerit) sibi assumere secundum suam facultatem: hic saltam do: ille arcu sagittando. choreas tamen non approbamus. nulli honesti ad tripudiandum se ponunt.
On this page