Quaestio 28
Quaestio 28
An Socrates peccet volendo occidere hominem innocentem vel auctoritate propria
SEcundo circa idem preceptum queritur an sortes peccet volem do occidere hominem innocentem vel auctoritate propria.
¶ Contra hoc sic arguitur: et ponoin casu quod plato probetur coram sorte iudice innocens cum testibus omni exceptione maioribus: et non constet sorti de opposito: vt omnis positio secludatur. hoc supposito arguitur sic. sortes habet iudicium rectum in intellectuet dictamen prudentiale vel errorem inuincibllem quo iudicat / innocens est occidendus: ergo actus voluntatis ab illo iudicio intellectus regulatus est bonus.
¶ Sed dicis. sortes habet hoc iudicium erroneum ignorantia inuincibili / plato est occidendus. sed illud iudicium est falsum / putatus innocens non probatus nocens non est occidendus: et per consequens iudicinm affirmatiuum quod innocens est occidendus est falsum.
¶ Contra: habeat cicero hoc iudicium. innocens est occidendus a sorte: hoc iudicium est verum in cicerone: et est sinonimum iudicio sortis: ergo iudicium sortis est verum. non stat vnum sinonimum esse verum quin aliud sit verum extra insolubilia. bene in illis dantur due propositiones sinonime etiam mentales vltimate: quarum vna est vera et alia falsa: vt Iohannes dicit falsum / Iohannes dicit flnm / casu quo iohannes proferat priorem solum cum suis partibus: et sortes illam aliam: propositio sortis est vera: et propositio iohannis falsa. sed extra hanc materiam hoc non contingit. probatur ergo assumumptum: puta quod propositio ciceronis est vera qua iudicat / in nocens est oceidendus a sorte. patet: iste est occidendus a sorte: ille est innocens: igitur. argumentum potest fieri in peccato carnis cum eadem difficultate sic: posito quod sortes ex ignorantia inuincibili credat bertham esse eius quae non est eius: et cum hoc habeat sortes talem actum / volo cognoscere solutam. notum est quod hec volitio est mala in sorte / volo cognoscere solutam: sed proboquod non: regulatur a dictamine vero in sorte: patet: regulatur a dictamine vero in platone. Plato habet hoc iudicium / soluta mulier est cognoscenda a sorte licite: et illud iudicium est verum in platone: et iudicium sortis est ei sinonimum / vel propositiones ipse: erao propositio sortis est vera qua iudicat soluta est a mecognoscenda. quod iudicium siue propositio platonis sit vera patet sic: bene sequitur: hec bertha licite est cognoscenda a sorte. hec bertha est soluta. ergo soluta licite est cognoscenda a sorte. totum antecedens est verum: consequentia est sillo gismus expositorius: consequens non se falsificat: ergo conclusio est vera quae est dictamen platonis: e illi dictamini dictamen fortis est sinonimum: et vnum est verum: ergoet reliquum: quod restabat probandum.
¶ Respondetur: hoc dictamemn in platone est verum: sic est dictamen ei sinonimum in sorte / soluta est a me cognoscenda: exponendo perdignum vel posse: et actus voluntatis ei respondens est bonus: puta hic actus / hanc solutam volo cognoscere: hanc volo coguiscere: et hec est soluta: ergo solutam volo cognscere: consequentia est bona: et totum antecedens licitum: et per consequens ipse consequens est licitum. sed illud iudicium intellectus / soluta est a me cognoscenda non regulat hunc actum / volo cognoscere solutam: vbi actus volendi cadit formaliter in solutam: sed potius debet regulari a tali dictamine cognoscenda est a me soluta: vt noticia cognoscendi cadat in solutam. eodem modo est in plato ne: illud iudicium in platone est falsum / sortes debet cognoscere solutam / vel cognoscenda est soluta a sorte. emultum refert dicere / soluta es cognoscenda a me: cognoscenda est a me soluta: solutam volo cognoscere: volo cognoscere solutam. similiter innocentem volo occidere: et volo occidere innocentem in casu questionis / priorest actus bonus: et secundus malus. similiter illud iudicium est verum in sorte / innocens est a me occidendus: quod patet: sequitur ex vero: ergo illa est vera. antecedens patet. bene sequitur ille est a me occidendus: ille est innocens. ergo innocens est a me occidendus. totum antecedens est verum. sortes habet ignorantiam inuincibilem circa maiorem: et licet non assentiat minori: hoc non obstante / ipsa est vera.
¶ Dubitatur an let occidere tyrannum morte dignum auctoritate propria: capio tyrannum vulgariter: et non sicut Aristoteles in politicis capit. Bespondetur quod non patet hoc per secundum praeceptum secunde tabule.
¶ Contra hoc arguitur: cirurgicus abscidit membrum putridum vicinin corpore vero infectiuum aliorum membrorum: ergo tu potes mebrum putridum incorpore mistico aliorum infectiuum tollere de rerum natura.
¶ Ad primum nego consequentiam. corpus verum non potest esse illa perte non abiecta. corpus misticum potest esse cum illo tyranno. Secundo: cum licentia totius corpis veri tollitur hoc membrum. etiam cum facultate totius corporis mistici. tu tamquam minister conitatis potes hunc tyrannum occidere: dum est licite condempnatus.
¶ Tertio arguitur. Iudico illum tyrannum multa mala facturum populo: ergo possum ipsum occidere: patet: quando iudico quod cadam in extremam necessitatem poslum capere panem ad me subleuandum: ergo possum istum tollere de rerum natura antequam malum perpetret de quo probabilissime iudico quod male aget.
¶ Despondetur negando conseqentiam. et ad probationem concedo antecedens: et nego consequentiam: pro malo futuro (antequam ponatur in effectu) non est homo vltimo supplicio feriendus. impediam eum omn alia via licita possibili: et multe inueniripossunt: non autem possent inueniri de succurrendo extreme necessitati.
On this page