Quaestio 31
Quaestio 31
An fornicatio simplex sit magnum peccatum
SEcundo queritur circa hanc materiam an fornicatio simplex sit magnum peccatum. Pro solutione notabis. fornicatio dicitur simplex ad discrimen fornicationis quae interdum extenditur vt cum luxuria conuertatur: ad significandum discrimen: additur simplex de et simplex ad separandas alias species luxurie ab actu. et quia solent esse hic aliquae difficultates. vna an naturaliter potest probari quod fornicatio simplex est peccatum mortale. secunda difficultas an potest hoc ostendi ex sacris litteris. Tertia: de eius magnitudine in ordine ad furtum: de omnibus istis pauca tangam: licet superius in questione. xxix. huius distinc. conclusiones aliquas declarauimus. In primis vdetur michi difficile ostendere quod fornicatio simplex est peccatum mortale in lumine naturali: hoc est seclusa fide: et sit illa prima conclusio.
¶ Secunda conclusio potest probari quod est fornicatio simplex prohibita de iure diuino. In primis ista declarabuntur: et demum descendam in tertiam difficultatem. rationes aliorum non concludunt / quod omnis talis concubitus est contra ius nature: saltem ex argumentis eorum quod proles irreligiose educabitur. hoc non vincitur. patet in muliere sene. vel quando conueniunt pater et mater quod puer bene educabitur. Si dicas: peccat mulier senex sinendo se cognosci. hoc fateor: quod nobis constat per ius diuinum. sed non probatur hoc naturaliter. non est contra vitam hominis nascituri. possunt tamen adduci rationes apparentes quod fornicatio simplex est contra ius nature: in quibus non insisto: cum non sit necesse.
¶ Secunda conclusio est. fornicatio simplex est prohibita iure diuino in vtroque testamento. in veteri patet Deuteronomli. xxiii. Non erit meretrix de filiabus israel. in nouo patet in preceptis et prohibitionibus decalogi per mechiam. si dicas per mechiam intelligitur adulterium. etiam per fornicationem intelligitur adulterium: vt patet per illud. Mathei. xix. quicumque vxorem dimiserit excepta causa fornicationis. ibi fornicatio valet adulterium. sed hic dicit beatus Augustinus: an omnis fornicatio potest dici mechia / non occurrit ei exemplum: et est difficile ei ostendere vbi simplex fornicatio prohibeatur in praeceptis decalogi: si non mechia omnis sit simplex fornicatio. postea dicit per furtum prohibetur omnis contrectatio rei aliene. rapina in furto includitur: sic simplex fornicatio includitur in adulterio. et statim dicit non esse simile. bene ad prohibitionem minoris prohibetur maius virtualiter in illo inclusum: quemadmodum est inter furtum rapinam. non tamen econuerso. vt est inter mechiam et fornicationem simplicem. fateor probatio esset inefficax: sed eam pro probatione non adducit. sed aliqualem similitudinem ostendens et videns probationem inefficacem concludendo dixit. mihi videtur quod per mechiam intelligitur omnis concubitus non vxorarius prohibitus. considera vlterius: non dixit non oc¬ currit michi in scriptura (sed in praeceptis decalogi) vbi prohibebatur. sunt alia loca que ego introducam. vt prime Corinthi. vii. Propter fornicationem autem vnusquisque suam vxorem habeat: et vnaquaque suum virum ergo ibi prohibetur simplex fornicatio.
¶ Forte dicis: per fornicationem adulterium intelligitur. hoc est contra intentionem illius capitis manifeste. paulo post sequitur. quod si se non continent / nubant. et constat simplicem fornicationem non vocat continentiam. et melius est nubere quam vri. profecto cuilibet constat si reputasset simplicem fornicationem licitam / non fuisset opus vri cuicunque neque nubere. per fornicationem simplicem daretur remedium si ipsa esset licita.
¶ Insuper prime Corinthi. vi. Nolite errare neque fornicari. neque ydolis seruientes. neque adulteri / neque molles / regnum dei possidebuntur. non adiunxisset cum adulterio si non pro simplici accepisset. hoc patet ad Galathas. v. ad Epheseos. v. et ad Tessalonicenses. iiii. patet consideranti litteram. quia gentiles existimabant aliquam licitam: crebro vetuit apostolus. non est opus introducere determinationes humanas. est error centesimus sextus in articulis parisiensibus dicere simplicem fornicationem non esse peccatum.
¶ Ex isto infero quod greci tenentes inconcusse simplicem fornicationem non esse peccatum / sunt heretici hoc correlarium est contra Martinum. questi. iii. de luxuria. probo correlarium. omnis christianus tenens heresim cum pertinacia est hereticus: omnis grecus tenens simplicem fornicationem non esse peccatum / tenet heresim cum pertinacia: ergo omnis grecus tenens simplicem fornicationem non esse peccatum / est hereticus. consequentia est in Barbara: et maior est clara: quia in ea predicatur diffinitum de diffinitione. heresis est dogma falsum fidei orthodoxe contrarium. Non quilibet tenens heresim est hereticus: sed requiritur pertinacia. Tunc est pertinacia quando homo tenet illud quod deberet non tenere. Postquam est grecis ostensum rationabiliter quod simplex fornicatio est peccatum: ergo tenentes oppositum sunt pertinaces. quod sit dogma falsum fidei orthodoxe contrarium: patet ex locis allegatis. Martinus nititur euacuare aliquas rationes Guidonis carmelite. vide eum in hoc. non videtur Martino quod potest accipi vno locus in sacris litteris / in quo probaretur contra grecum vel gentilem quod fornicatio simplex est peccatum: quod est falsum: vt patet ex dictis
¶ Insuper ostendam quod parum vel nichil in eadem questione martinus distat a contradictione inconpossibilia coadunans. martinus postquam nulla ei occurrit ratio ex sacris litteris ad probandum quod simplex fornicatio est peccatum: accipit vnam. quod fornicatio est peccatum mortale / sic arguit. Nam non solum illa necessitate fidei sunt credenda que sunt expresse in sacris scripturis: sed etiam que sine scripturis per successiuam relationem patrum vsque nos peruenerunt. sed a christo vsque ad hec tempora patres eccicsie semper posterioribus fornicationem simplicem inter mortalia peccata tradiderumt: et illud semper in ecclesia pro certo et indubitato habitum est: igitur. Si in hac ratione quieuisset: non luctatus fuissem cum viro. sed vide quid dicat in solutione ad quartum guidonis carmelite / et quas fingit equiuocationes: et ad tergiuersandum fornicationem simplicem non esse peccatum. Uel dato quod sit peccatum / greci non sunt heretici. dirigam suum quartum argumentum in forma: et maiore fortitudine: vt nichil roboris amittat: sed potius acquirat. non solum illud est de iure diuino quod continetur in sacris litteris / vel ex his sequitur. sed etiam omne illud quod accepimus a deo indubitanter per apostolos et patres nostros: secundum illud Iohannis vltimo. multa quidem signa fecit iesus que non sunt scripta in libro hoc. Ille est secundus gradus iuris diuini. sed nullus in ecclesia latina tenuit quod fornicatio simplex non est peccatum. et cum homines sint procliues ad illecebram / signum est manifestissimum quod hoc venit a christo ad apostolos: ab apostolis ad patres nostros et maiores: et ab eis ad nos: ergo illud est de iure diuino. de gamnionibus non instandum est: dicerent ipsi adulterium non esse peccatum. nec de grecis refert: vt patet ex eorum erroribus quam plurimis. omnia ista martinus concedere habet: et per consequens tenens oppositum huius gradus / tenet heresim ostensam ei esse talem: ergo est pertinax tenens heresim: ergo est hereticus. quod erat probandum: quod parum vel nichil a contradictione differat.
¶ Sed contra hanc conclusionem argumentor: probando quod simplex fornicatio non est peccatum. Tum primo: ius ciuile admittit concubinatum. Tum secundo: deus precepit Osee fornicari. patet Osee primo. sume tibi vxorem fornicariam: et fac tibi filios fornicationum. Tum tertio: enumeratur cum his que non sunt peccata. patet Actuum xv.
¶ Ad primum dicitur: ius ciuile admittit aliqua contra ius diuinum: vt est vsura: incantatio contra ventos et nubes. vt patet in lege eorum. C. de male. et mat. de praescriptione male fidei. sed ex illo coloratur quod simplex fornicatio non est peccatum contra legem nature. dixi coloratur: non est sufficiens argumentum. Si petas: an dominus iustinianus erat propterea hereticus. dico quod non: esto quod christianus erat. ipse libros iuris non composuit: sed approbauit: supponens eos qui eruditi erant in legibus bene composuisse. Et si dicas: supponitur quod omnes leges sunt in corde principis.
¶ Ad hoc duo dico. primum est. Uix cortex legum est in archa eius. Secundum est. sunt in corde eius: id est in corde assistentium: qui etiam possunt dici eius cor / supposito quod bene regat.
¶ Ad secundum negatur quod deus precepit prophete fornicari: sed deus praecepit ei capere mulierem fornicariam: hoc est ydolatram / vel fornicatricem carnaliter: et illam caperet in vxorem: et acciperet ei per adoptionem filios illius mulieris.
¶ Ad tertiam dicitur quod aliqua ibi enumerata non enumerantur propter culpam: sed propter discidium inter gentes et iudeos. gentiles pu¬ tabant simplicem fornicationemesse licitam: cuius oppositum tenuerunt iudei: et abominabant vsum immolaticii cruoris. propterea apostolus ista interdicit gentibus: vt iudei et gentiles pacifice cohabitarent. sed aduerte quod concubine interdum in scriptura loco verarum vxorum accipiuntur. vnde Iudith. xix. et secundi Regum. xvi. vbi architofel consuluit absaloni ingredi ad concubinas dauid: et tamen erant vere vxores dauid: licet minus principales: sicut erant ancille Abrahe et Iacob.
¶ Detertia difficultate quidam dicit fornicationem simplicem esse maius peccatum quam furtum. quidam alius tenet oppositum. non est facile in peccatis distinctis semper ostendere quod est maius: quod vero minus. et sic arguo. Furari turonum est minus peccatum quam cognoscere hanc solutam: demonstrando solutam honestam mulierem. ergo furtum aliquod est minus peccatum quam hec simplex fornicatio. tuhoc concedis: sed cetera sunt imparia. quero abs te: quid vocas hic cetera paria. si dicas: maximum indiuiduum furti comparare oportet ad maximum indiuiduum fornicationis. peto abs te vt des michipessimum indiuiduum fornicationis simplicis: et pessimum furti. in istis non potest dari regula generalis de cremento vnius peccati super aliud. Aursus quando habes quod pessimum indiuiduum vnius peccati est peius pessimo indiuiduo alterius: non potes aliud concludere nisi vnam totam multitudinem cathegoreumatice esse alia peiorem: cum qua conclusione dabis multa indiuidua fornicationis multis indiuiduis furti peiora / et econuerso. et sic remanebis dubius an hoc peccatum est illo maius / minus / vel equale. in omnibus talibus considerande sunt circunstantie: et secundum hoc theologus consideret: quare alias est opus theologo in audienda confessione. nec regule generales satisfaciunt. sicut in medicina non omnes regule date a Galieno vel principe abhali sufficiunt curare hunc patientem: nisi medicus consideret et patriame complexionem et multa alia. sic crebro est in theologia. sed in proposito commuuitur fornicatio simplex est furto peior. hic autem peccatur in corpore: in furto simplici in bonis fortune solum: propterea fornicatio simplex est furto simplicipeior a toto genere: hoc est dicere: est circa peiuis obiectum. cum quo tamen stat quod hoc furtum vel illud sit hac fornicatione peior. nec iste secundus sufficienter hoc improbat. capiam potissimas rationes suas quibus hoc astruere elaborat. Argumentatur sic: expressius prohibetur furtum in preceptis decalogi datis moysi quam simplex fornicatio que est prohibita per quandam sequelam: que non valet nisi aliquid addatur: igitur.
¶ Huic argumento respondetur concedendo antecedens / et nego consequentiam: si dixisset: sic non est fornicatio simplex prohibita expresse in iure diuino: antecedens est negandum. argumentum illud probaret quod furtum esset maius peccatum quam rapina: que non est prohibita nisi per sequelam. similiter in decem preceptis decalogi non prohibetur peccatum contra naturam in forma: sed est multo maius sce¬ lus quam furtum.
¶ Secundo argumentatur: qui furatur sacit contra preceptum diuinum / et cum hoc iniuriam proximo certo et determinato et toti reipublice inquantum turbat statum eius pacificum. hoc non contingit in fornicatione.
¶ Aespondetur: fornicatio est contra preceptum dei sicut furtum. et violatur templum spiritussancti: scilicet homo: et iniuria fit mulieri: et mulierviro facit iniuriam: esto quod ambo cosentiant. etiam est iniuria toti multitudini. Si dicas. v. Ethicorum. consentienti nulla fit iniuria. verum est causis superioribus et inferioribus consentientibus. adde: multa alia mala inuoluuntur: vt mendacia / commessationes / et huiusmodi. facit aliquas alias rationes ad improbandum fornicationem esse peccatum: eo quod non fit contra vitam hominis generandi. ille currunt viis suis. nolo dicere fornicationem omnem esse peccatum eo quod est contra vitam hominis nascituri. Ulterius dicit / furtum nulllam vtilitatem dicit / fornicatio vtilitatem interdum ponit. vitam hominis nascituri ponit. hec ratio dependet in falso. nunquam vtileseparatur ab honesto. secundum Aristotelem / et Tullium: omne bonumvtile est honestu. si petas que fornicatio simplex est minus mala. opinor quod vagacum vilibus personiset communibus propter minorem voluptatem pauca alia peccata inuoluuntur. licet maior sit allectio ex parte obiecti cum pulchra quam cum feda: et minor libido cumi turpi. Primum est multo periculosius secundo. cui in remedio amoris astipulatur poeta consulens habtre plures citius quam vnam vt amor diminuatur. Si dicas plus peccat sortes cum tribus quam cum vna. distinguo: vel plus extensiue: conceditur. intensiue: negatur. quod dixi de remedio amoris bene intelligas. male dat remedinm ad fugiendum ab vno peccato saltando in aliud. meliora remedia superius data sunt. Si dicas: ouidius insequitur doctrinam aristotelis in secundo Ethicorum. de illo qui vno vicio est irretitus. consulit Aristoteles viro in aliud incide re. exemplum est de regula tortuosa que flectitur in oppositum. ad hoc in hoc tertio responsum est in materia virtutum quomodo Aristoteles est intelligendus. Et si dicas Iudas Genesis. lxxviii. non horruit fornicationem: et tamen horruit mendacium: ergo mendacium est maius peccatum quam simplex fornicatio. sed aliquod mendacium est venia le peccatum: ergo aliqua fornicatio simplex est venialis vel non peccatum.
¶ Respondetur. horrere vnum peccatum plus quam aliud / non arguit vnum esse maius: saltem in male horrente. ex illa littera nichil habetur: nisi quod Iudas noluit esse mendax respectu hedi quem promisit ipsi thamar. etiam aliqua sunt mendacia mortalia grandia vt perniciosa. item iuuenes solent facere conscientiam de rebus minutis: et tamen de magnis nullam formabunt. prelati ecclesie non faciunt conscientiam dare sorori vel consanguineo mille aureos: et tamen faciunt coscientiam amittendi iuris leuandidecem ab vno paupere.
On this page