Quaestio 32
Quaestio 32
An stuprum et raptus sint peccata mortalia et species luxuriae
¶ Questio. xxxii. CIrca hanc materiam queritur tertio de duabus speciebus: scilicet stupro et raptu: an sint peccata mortalia et species luxurie.
¶ Pro solutione questionis notabis. stuprum proprie captum est volitio qua quis vult virginem cognoscere: vel volitio qua quis virginem vult cognoscere. addo secundum. plerique stuprum committunt: qui non volunt cognoscere virginem non suam: sed sufficit quod virginem voluerint cognoscere. non sto in appellatione rationis de cognoscere: quia hec notio cognosco vt carni attribuitur / non facit terminum sequentem propriam rationem appellare. et quamquam secunda particula diffinitionis sufficiat: tamen pro maiori intelligentia diffinitionis hoc totum adieci. perdifficile est diffinitionem euellere ob excessum: dummodo partes eius detegant archana diffiniti. Secundo notandum venit. Raptus est volitio qua quis aliquam violenter cognoscit velvt alius eam cognoscat suffragatur. hoc additur propter satel ites: qui sunt auxilio ipsi raptori. Dicitur cognoscit: quia si quis iuuenculam vi abstulerit vt eius hereditatem vendicet vel aliud impertinens luxui: non est specis luxurie. Si petas: an isti termini quidditatiue contineantur sub luxuria: vel denominatiue: sicut gallus sub termino homo.
¶ Respondeo: non est magna vis. potes tamen saluare veram rationem generis quod hi termini distincte connotant quod luxuria sub disiunctione in consuso importat: vt de colorato et albo homines dicere solent. Ex his scatent alique propositiones.
¶ Prima est. Stuprum et fornicatio sunt eiusdem speciei essentialis. patet: sortes vult hanc cognoscere demonstrando Bertham virginem: plato hanc demonstrando Tebergamnon virginem solutam. isti duo actus voluntatis non differunt specie. et alter eorum est stuprum: alter vero simplex fornicatio. differunt tamen in specie vicii. Secundo sequitur idem actus numero est primo stuprum: et postea simplex fornicatio. patet: habeat sortes actum quo vult bertham cognoscere continuatum per vnam horam: et in secunda medietate hore sit bertha cognita et non in prima: igitur. eodem modo probatur quod idem actus erit stuprum: postea simplex fornicatio: et tertio adulterium et incestus. si bertha cognoscatur in prima quarta hore. in tertia coniungitur cum consanguineo sortis continuantis volitionem. Tertio sequitur impertinens est raptui quod rapta sit virgo vel vxorata. Quarto sequitur quod adulterium est raptus: sed non omne adulterium est raptus. Istis notatis ponuntur conclusiones.
¶ Secunda conclusio. haptus est graue peccatum subluxuria contentum. Prima conclusio probatur quo ad primam partem: quicquid distincte connotatur per stuprum / hoc confuse iimportatur connotatiue per luxum: nec aliquod requisitum ad veramsuperioritatem deficit. ergo est species luxus. et sic probatur prior pars secunde conclusionis. Secunda pars patet: quod sit graue peccatum. est causa propinqua multorum: vt ista reddatur innubilis / vt minus contineat / cum amissus est pudor. quod si dicas dummodo peccatum est secretum: hec inconuenientia no sequuntur. tamenmulta communiter sequuntur. ipsa poit experta venerea est procliuior in libidinem: et tandem scelus occultum euadet apertum. ipsa magnam ignominiam domui reddit. parentes reddit contemptibiles. facit argumentum de impudicitia matris. qui eam cognoscit / nunquam de ea habebit bonam opinionem. et siue eam ducat (quod raro est) siue non: de ea nunquam bene sperabit. amisso mulierum pudore / frenum seruande castitatis est amissum. E quo patet. cum tot mala ex hac tetra labe sequuntur / parentes debent procurare quod he bene seruentur: aquam bibant / et parum comedant. Sine cerere et bacho friget venus. Mulier in hyspania ante matrimonium vinum bibens seclusa infirmitate est notata impudicitie: et in partibus australibus pulcher est modus. venus et bachus sunt sociarii. llllibro probleumatum. et venus ciborum et potuum dea. xxviii. libro eiusdem. viuant cum pudicis. super e d eas habeatur oculus.: ne domus tota contaminetur: et iuuencule nomen labefactum a vicinis eua dat. ostendatur iuuencule quot incommoda sequuntur ex violatione castitatis. quam decorum est virginitatem seruare: quod virum habeat qui eam in reputatione habebit. hac via propense iuuencule in illecebram ab illicitis cohibebuntur.
¶ Secunda conclusio probatur quo ad secundam partem. multa mala sequuntur ex raptu: totidem et plura quam ex stupro. si rapiatur virgo sequuntur inconuenientia enumerata: et cum hoc dissidium inter parentes: et perturbatio in republica: et a fortiore si vxorata rapiatur. Secundo ibi est actus magne iniusticie auctoritate propria rapiendo mulierem alienam: cum auferre res vicini sit magnum peccatum. a fortiori auferre mulierem vicini / vel que est tibi vicina. non capitur vicina vel proxima hic vt est de predicamento relationis: pro illo qui prope te manet. presbyter iohannes (modo quo capio) est tibi parisii vicinus. hic in penam a legibns supplicium capitale infertur. C. de rap. virgi. i. vnica. et hoc si non precesserit censensus de matrimonio: vel non fuerit meretrix. pro tam vili persona non esset infligenda illa mors. lex ponit de honestis personis. qua re infert accursius / de meretricibushec lex intelliligit nichil.
¶ Ana: stuprum in femina est multo maius peccatum quam in viro. patet: plura mala sequuntur. ipse non totam domum fedat: non est minus nubilis. quamquam sit muliere prudentior: non sequitur quodlibet peccatum eius peccato mulieris esse maius: oportet cetera esse paria. Secundo patet. quanto vir magis decipit iuuenculam / tanto peccatum est maius: et quanto ipsa minus intelligit / maius inquam in viro. Tertio patet. non sufficit consensus vtriusque partis ad actum illum: neque parentum aut totius reipublice. nullus contractus robur habet si deus contractum non ratificet. Quarto patet: licet quis rapiat iuuenculam eam cognoscit antequam ipsa cosentit in matrimonium est raptus: tamen possquam ipsa consentit non est raptus. tunc cognoscit suam. Quinto sequitur: quod leges in matrimonio cedunt iuri pontificio cum est sacramentum ecclesie. licet non requiratur consensus parentum ad matrimonium: nolo iuuenculam excusare a peccato et ab ingratitudine / si virum ducat sine consensu parentum. ipsa est ingrata / domui dedecus / et vir eam sic abducens male agit comuniter. Septimo sequitur: quod princeps et habentes auctoritatem in republica debent acriter hoc peccatum raptus punire: vt ceteris cedat in exemplum. hoc dico: solent nobiles apud nostrates mulieres diuites heredes vel non heredes violenter abducere. illud scelus quod est reipublice perturbatiuum: non debet manere inultum: et capitali supplicio commnniter est puniendum: potissimum si sine consensu mulieris fiat.
¶ Contra primam conclusionem argumentor. cognoscens virginem facit sim plicem fornicationem. ergo stuprum non est grauius peccatum quam simplex fornicatio: immo est simplex fornicatio realiter: cum mulier est soluta: et solutus eam cognoscit: vt supponitur.
¶ Preterea. plereque mulierees putantur esse virgines que non sunt virgines: ergo talem cognoscens non committit stuprum: cum ipsa non creditur esse virgo.
¶ Ad primum nego antecedens. et ad probationem que in hoc latet: ipsa est soluta. in primis nego. sdluta est illa que est cognita / vel que capitur a poprioviro in matrimonium. Secundo dico et conformius. non sufficit ad simplicem fornicationem quod solutus solutam cognoscit: sed requiritur quod neuter sit virgo. si vterque sit virgo vel alter quando incipiunt: est stuprum. non minus est stuprum quando mas virginitatem perdit quam quando femina: licet scelus ipsum sit minus. secundum Aristotelem in probleumatibus. virdon diligit eam vnquam cum qua amisit virginitatem culpabiliter: et tangit causam vnam: quia amisit aliquidmagni momenti.
¶ Sed contra illud arguitur. sequitur quod medietas actus primi plus quod medietas est simplex fornicatio: quia iam ipsa desinit esse virgo: immo quando ipsa consentit corruptori / ipsa desinit esse vrgo / et incipit esse meretrix. ergo nunquam cognoscitur impudice virgo: sed in principio cognitionis prime ipsa est realiter meretrix.
¶ Ad primum argumentum nego consequentiam. stuprum est actus voluntatis. et totus ille actus exterior est imperatus ab vno actu qui erat in principio stuprum: et ille voluntatis actus non amplius manet. sed si idem actus continuatur: dico quod actus pro aliquo tempore vocatur stuprum. et pro alio tempore quo ipsa est cognita idem actus desinit esse stuprum / et incipit esse simplex fornicatio. in hac materia feda nolo venari / si ipse sit frigidus vel maleficiatus / vel ipsa sterilis: an ipsa desinit vel ipse committere stuprum: ne nimis in hac materia immoremur. sed quando tangis ante principium primi actus / ipsa est meretrix: est desinit esse virgo: ergo non est stuprum. nego consequentiam. quamdiuvirginitas est recuperabilis / adhuc est stuprum. Ex quo palam est: stat cognoscere meretricem solutam et a soluto: et tamen non est simplex fornicatio. Si petas: quare totus actus citius denominabitur stuprum ab vna que est virgo quad ab alio quiante amisit virginitatem: quare non dicitur ex parte viri simplex fornicatio:
¶ Despondetur. vsus obtinuit quod solutus coniunctam cognoscens / dicitur adulter. et sic in proposito: totus actus cathegoreumatice et in eo et in ea denominabitur a stupro: cum vna (cuius virginitas non est amissa irrecuperabiliter) cognoscitur.
¶ Ad aliud argumentum de illa que putatur esse virgo. in aliquibus regionibus est modus ferre signum quo virgines distinguuntur a non virginibus: vt ferre circulum laneum / vel huiusmodi. et dico: debes reputare tales virgines siue fuerint virgines siue non: nisi tibi constiterit de opposito. et talem cognoscens / dato quod ipsa ante fuerit cognita: peccat peccato stupro. et aliqui dicerent quod non facit stuprum: immo simplicem fornicationem / et peccat peccato stupro: illud partim est de termino contendere. Potes dicere quod talis facit stuprum / et peccat peccato stupro. de ratione stupri sufficit cognoscere illam quam rationabiliter debes putare esse virginem. vbi non est discrimen in vestibus: per rumorem / noticiam / et alia potes cognoscere. non possumus cognoscere virgines sicut populus / israel cognouit virgines madianitarum. Numeri. xxxi. vbi rabi salomon dicit. fecerunt mulieres precedere archam federis: et per signum a deo datum hoc cognouerunt. idem patet de mulieribus repertis in iabis gala ad. Iudicum xxi. per signum a deo datum. apparatus dat vnum signum hoc cognoscendi naturaliter: sed est fedum: et non tenens in pluribus. non est nunc innitendum talibus. Sed petis: an illa que non est virgo ferens signum distinctum virginum a non virginibus / peccet per ypocrisim ostendens se meliorem quam sit. dico quod non oportet. illud signum est satis inefficax. quemadmodum religiosus irreligiose viuens / non peccat ferens habitum sue religionis. nolo negare quin peccet contraueniendo regule: sed non oportet propter lationem habitus.
¶ Secundo arguitur. primo mulierem cognoscens plus peccat quam secundo: quia in primo actu est stuprum: in secundo simplex fornicatio si putatur ante esse cognita: ergo pari ratione eam tertio cognoscens minus peccat quam secundo cognoscens: et quarto eam cognoscens minus peccat quam tertio cognoscens: et sic sine statu: quod inconuenit.
¶ Aursus. raptus est species iniusticie: ergo non est species luxurie. tenet consequentia. diuersorum generum et non subalternatim positorumldiuerse sunt species et differentie. ex antepredicamentis: iusticia et temperantia sunt genera non subalternatim posita: ergo nichilerit species vtriusque. eodem modo nichil continebitur subopposito temperantie et opposito iusticie.
¶ Adprs mum conceditur quod secundo mulierem cognoscens non tantum peccat sicut ipse vel alius eam primo cognoscens. plura bona aufert et plura mala affert primo cognoscens quam secundo. sicut primo frangens cepem / et auferens racemum / aliis dat occasionem auferendi. sed non oportet propterea quod tertio cognoscens mulierem minus peccet quam eam secundo cognoscens. sicut de fractione ieiunii secundum multos tertio comedens non peccat: et tamen secundo comedens peccat. nec hic est omnino simile inter secundam cognitionemet primam: vtraque est peccatum mortale. sed hoc est verum quando mulier est vilis vt meretrix: post multos actus non est tantum peccatum eam cognoscere sicut aliam non communem secundo vel tertio. non fit tanta iniuria vili persone nec calculatio hic locum obtinet: cum nulla eadem proportio potest reperiri inter secundam et tertiam: inter tertiam et quartam. Ex quo patet quod mulierem primo cognoscens non debet solum se confiteri quod mulierem solutam cognouit: sed iudicio suo que tunc erat virgo: et confiteri se de stupro. vlterius patet quod cognoscens mulierem qua est bone fame: et peccatum propalans occultum: iterum mortaliter peccat. si sit nubilis eam multum damnificat: et qualitercunque est: eius famam lacerat: extra confessionem intellige. si tibi constat quod sortes habuit rem cum tali: non debes illud occultum aliis dicere. vlterius patet. virdebet eniti quod non sit malus rumor de sua filia cum aliquo: quia cum est rumor falsus: minus ipsa curat de seruanda castitate: cum non est in celebri fama.
¶ Prima. idem actus numero est iusticia et temperantia: patet: si bertha a suoviro petit debitum quando vir eius tenetur ei reddere: tunc reddendo / et facit actum iusticie: quia redditur mulieri quod suum est: et facit actum temperam tie cum seruei medium circa venerea.
¶ Secunda propositio: ex hoc sequitur quod non omnis iusticia realiter distinguitur a temperantia. patet ex dictis. cum hoc tamen stat (et verum est) quelibet iusticia a temperantia realitr distinguitur: et quelibet tperantia a iusticia realiter distinguitur. et quelibet iusticia distinguitur ratione a temperantia. actus vocatur temperantia: quia vsus est venereorum licitus. et iusticia quia redditur alteri quod suum est. Ex quo patet quod ille actus vel potius dictio illum actum significans / ponitur sub diuersis generibus non subalternatim positis: sed hoc est diuersis rationibus.
¶ Tertia propositio: idem actus est intemperantia et iniusticia. patet de raptu. est excessus circa venerea: ergo intemperantia. et aufertur alienum vels rei alienem vsus: ergo est iniusticia: ex quo patet quod raptus in communi est superius ad raptum vt est species peccati carnis. Secundo patet. raptus habet mlus tas species. interdum est raptus muliere consentiem te ad vitium carnis: sed non ad hoc quod ipsa educatur. nonnumquam ad omnia hec consentit: sed tutor vel parentes contradicunt: et non vocatur proprie raptus. semper est aliquis cui vis et iniuria est illata / vel parentibus / tutoribus / vel reipublice. sed si mulieri non inferatur violentia: non est raptus proprie dictus.
On this page