Quaestio 33
Quaestio 33
An adulterium sit grande peccatum
CIrca hanc materiam quarto queritur. An adulterium sit grande peccatum. In primis notabis. Adulterium est volitio qua coniunctus conium ctam vult cognoscere: ceniunctus solutam: vel solutus coniunctam. Dicitur enim adulterium: quia est accessus ad thorum alterius. pono hanc conclusionem.
¶ Adulterium est grande peccatum: probatur: est species prohibita de iure diuino: ergo est peccatum: consequentia est nota: antecedens patet Exodi vicesimo. moralia veteris legis manent. etiam in noua lege prohibetur. qui viderit mulierem ad concupiscendam eam: iam eam mechatus est in corde suoMatthei quinto. et prime Corinthiorum sexto. nolite errare neque fornicari. neque ydolis fuientes neque adulteri. Insuper: pro adulterio et ante legeme in lege mosayca erat magna pena. infligitur mors: patet Genesis. tricesimo octauo: de thamar producite eam dixit iudas vt comburatur: ergo peccatum erat magnum: consequentia tenet in lege qualibet siue diuina siue humana: et potissimum in diuina sicut in veteri lege vel noua. forte dicis hoc argumentum non vincit. ipsa nondum erat tradita sele. debebat comburi quia filia sacerdotis: vt patet Leuitici vicesimo primo: contra illud est littera Deuteronomii vicesimo quinto: sed hoc non obstat: probatio est clara Leuiticivicesimo. si quis mechatus suerit cum vxore proximi sui: et mechus occidature adultera.
¶ Confirmatur quod sit magnum peccatum a posteriore per innumera mala que inde sequuntur. nutritio falsi heredis. vxor manebit vallata scrupulis an viro scelus / ipsum pandet / vt verus heres hereditatem habeat: pro purganda conscientia. vel seruabit famam quam habet: aborsus: homincidia: dissipatio domus: eneruatio bonorum fortune pro nutrienda familia: ipsa dedecus progeniei: coinquinat apud vulgus / huncvirum innocentem. fortasse magnanimum exponit ludibrio sine eius culpa. apud hyspanos depingunt cornua in limine domus: eum paruuli sequuntur in vico cornutis digitis illudentes vsquequaque: ipse est fabula hominibus: apud prudentes sola mulier est lues: non autem vir. non est situm in facultate sua. si non fuerit in causa: tabescit super terrram. mauult filiam pollui quam vxorem: et vxorem mauult occidi quam filiam: ergo a fortiori mauult vxorem occidi quam pollui. hunc discursum virtualiter facit glosa marginalis Amos septimo: vbi pro magna pena propheta dicebat iudeis quod viderent suas vxores pollutas ante se. Preterea: adulterans violat fidem quam promisit alteri in facie ecclesie: et suum promissum irritat: ergo est fide fragus vel ipsa fide fraga. secundi Regum duodecimo: non recedet (ait) gladius de domo tua vsque in sempiternum eo quod despexeris me: et tuleris vxorem vrie.
¶ Secunda conclusio: non omne adulterium est equaliter graue: patet: si coniunctus coniunctam cognouerit ibi est adulterium: similiter si coniunictus solutam cognouerit ibi est adulterium: primum est maius: patet: quia vxori proprie facit iniuriam: et est ei fide fragus dans corpus suum alteri. viro vxoris cum qua cominiscetur facit iniuriam: ergo in illo actu est maior difformitas quam in alio actu. similiter mulier adulterans grauius peccat quam vir adulterans. patet: plura damna sequuntur ex adulterio mulieris quam viri: et maior est infamia. talis virtus est magis propria mulieri quam viro seruare castitatem: secundum illud quod dicit quintilianus: pudicitiam in milite quid laudem: feminarum magis est ista virtus.
¶ Tertia conclusio: crebro vir est causa quare vxor sua est impudica: quod patet: cum virest caput vxoris: debet eam dirigere in via salutari: non dando mulieri occasionem ruine turpia proferendo / verba enim mouent animos. non alias dido enee adherebat: si poete vlla fides danda sit: que ante eius aduentum mortuo marito cicheo viduitatem suam dicauerat: non introducendo eos quos existimat impudicos saltem in magna familiaritate. non loquatur impudice: nec signa vnquam impudicitie ei ostendat ei fidem seruando. hec conclisio est viri vxorati Aristotelis: experto (vt aiunt) credamus roberto: et conformis rationi primi economicorum quarto. in quo capite ponit quin que doctrinas inter viruimet mulierem setuandas
¶ Prima vt iniuria cesset. sic enim nec ipse iniurias patietur. ad hoc scientiam pythagoricorum ad auctorisandum casum in medium citat inquiens. hoc enim et communis lex inducit vt pythagorici dicunt. quemadmodum seruam ab lare ductam: quam minime decet videri: afficere iniuria. apud nostrates britannos est dicterium: super pontem londoniarum verbum malum pro alio habebis. hoc idem patet de musca et formica Esopi. dulcia produlci / proturpi turmpia / reddi verba solent
¶ Quarta: ducat vginem: ad hoc notandum hesiodum in medium affert inquiens. recte vero se habet et illud hesiodi: puellam accipere oportere vt gratis moribus imbuere possis. diuersitates enim morum nequaquam ad dilectionem sunt.
¶ Quinta: non sit vxor superbaet exuperans in vestibus. et secundi economicorum primo aliquas leges addit. in infortuniis sic viro faueat et eum diligat sicut in fortuna. secunda si vlixes non pertulisset dura quis modo laudasset penelopen secundum illud ouidii. Si nichil infesti durus vidisset vlixes penelope felix: sed sine laude foret. nec tantam gloriam inquit Aristoteles adepta fuisset. Aliud secundi economicorum secundo praecipit: capiat bonam mulierem. non decet hominem sane mentis vbicunque semen dispgere. etiam proli facit iniuriam: sitque pudorin verbis in opibus vero phas et honestas. parua peccata ignoscat. nec metum incutiat sine verecundiaet pudore: hec cum meretrices ad mechos pati decet. et tertio eiusdem introducit homerum: quod amor inter eos non valet sine verecundia et timore: propterea introducit helenam de priamo sic dicentem. O metuende mihi semper que tremende chare socer: et vlixes ad nausicam. Temulier quidem valde ammiror et metuo: nam nemo deteriorem se amiratur et reueretur.
¶ Ex his sequuntur aliquaevnum: non fuans fidem vxori frequenter habe fide violatam. frangenti fidem frangetur fides eidem. vide de agamenone et cletemnestra: et a onrio sensu: fuanti fidem ei crebro fides fuatur: patet de vlixe qui noluit habitare cum athlanti filia immortalitatem promittente: nec cum circe salutem scciorum promittente: qui in porcos conuersi erant: secundem illud carmins. Carminibus circe socios mutauit vlixes. per porcos illos non intelligo aliud quam socios vlixes luxurie deditos: et eum castum.
¶ Sequitur secundo delirus est senex qui ducit iuuenculam. inipares sunt mores: cum ipsa iocunda propter sanguinem sit: ipse propter eius diminutionnem tendens ad melancoliam: non bene cohabitat. gaudia semper amat et ludicra verba iuuentus. opposito modo de senectute.
¶ Tertio sequitur: homo non debet nec perper nobilitatem / nec diuiti as / nec pulchritudinem: capere mulierem notatam de impudicitia: patet: si aliquid leticie habet a principio: extrema gaudii luctus occupabunt.
¶ Quarto sequitur: debet eniticapere caste mulieris filiam: cum talis praesumitur bene erudita ab vnguiculis et teneris annis. filia impudicemulieris malum exemplum matris fortasse imitabitur.
¶ Quarta conclusio: aliquis solutis solutam cognoscens committit adulterium. Probatur conclusio. sortes credit cognoscere vxoratam / et vult talem cognoscere: in illo casu sortes facit adulterium. patet: non peccat peccato simplicis fornicationis: nec aliqua alia specie luxurie: ergo peccat adulterio. forte dicis: et sic dicit quidam. sortes in casu peccat peccato adulterii: sed non adulteratur: cum non cognoscat coniunctam: nec ipse est coniunctus: videtur quod secum certandum est de termino possquam conuenit in ratione peccati: sed hoc non sufficit. quod probo: si omnis copula viri coniugati cum non sua esset adulterium: sequitur quod aliquod adulterium erit meritum. et pro aliquo adulterio aliquis premiabitur in celo: hoc inconuenit. omne adulterium est peccatum. liberis verbis loquuntur philcsophi: no bis est datus certus limes loquendi. probo consequentiam. pono quod sorti egredienti lectum ingrediatur non sua ex eius nescientia: tunc talis actus erit non peccatim: nec indifferens: ergo meritum. Capiatur casus iacob quod ipse consenserit in rachaclem contra: et in tenebris lya erat supposita: tunc iacob cognoscendo lyam per aduersarium adulteratur: sed non peccat peccato adulterii: sed iacobmeruit in illo actu si fecit propter dcum.
¶ Si dicas: hic non cadit ignorantia inuincibilis vt dicit Guillermus parisiensis. hoc non habet apparentiam: propterea hoc missum facio. CContra primam conclusionem argumentor: probando quod adulterium non est peccatum: Patet de Ruth: que ingressa est ad pedes Boomt: suadente noe my. Ruth. iii. Similiter hhester quae intrauit ad assue rum precipiente Mardocheo. per libellum repudii regima Uasthi non desinebat ese vxor assueri. nn erat libells¬ repudii licitus nisi dispensante deo secundum quancunque positionem. modo deus non dispensauit cum gemtilibus.
¶ Et confirmatur: est aliqua que non cognoscitur a sorte qui putatur esse frigidus / vel est maleficiatus vxor relinquit sortem ducit plato nem: postea plato potest illam cognoscere. in illo casu plato et vxor illa faciunt adulterium. et non peccant. simile argumentum potest esse de eis qui probant an possunt seinuicem cognoscere pro tempore:t postea est diuortium.
¶ Ad primum dicitur: quicquid sit argumentum non probaret ibi esse adulterium: cum neuter erat ligatus. sed an ipsa peccauerit acquiescens socrui: non est opus ruth excusare a peccato veniali vel mortali. argumentum de hester est ad propositum. non est opus hester excusare in illo facto. Si dicatur quod ista facta sunt instinctu diuino: cum questio est de facto: non satago illud impugnare. tempore legis mosayce gentes contrauenientes legi mosayce non peccabant: nisi simul contrauenirent legi nature: quia ad illam non tenebantur.
¶ Ad confirmationem dicitur: in talibus non est adulterium. ignorantia inuincibilis impedit ne dicatur adulterium.
¶ Contra secumdam conclusionem eius probationem sic argumentor: coniunctus cognoscens solutam non adulteratur: ergo conclusioet probationes falsum praesupponunt: antecedens patet querendo quare citius dicatur adulterium a coniuncto quam simplex fornicatio ab alio.
¶ Et confirmatur: vel vxoratus plus peccat cognoscendo solutam vel solutus cognoscendo coniunctam: neutrum est dicendum. simile argumentum potest esse an vir vel vxor plus peccat.
¶ Ad secundum nego antecedens: et quando queris quare citius dicatur adulterium quod sim plex fornicatio. ratio est facilis: quandocunque est copula culpabilis cum aliena vel alieno: est adulterium in modo loquendi a peiore fit denominatio. non habeo pro inconuenienti quod actus vnius didicatur adulterium alterius simplex fornicatio: vt si sortes credat bertham esse solutam: etberthacredat sortem esse coniunctume hoc non intimat ei: sortes peccat peccato simplicis fornicationis et fornicatur: bertha adulteratur / et peccat peccato adulterio.
¶ Ad confirmationem in qua duotanguntur. semper mulier peccat plusquam vir. virum habere plus prudentie non arguit eum grauius de linquere quam mulierem: quia illud probaret adam plus peccare quam euam in comestione pomi vetiti. prudem tia est circunstantia augens: plura inconuenientia sequuntur ad adulterium mulieris.
¶ Ad aliud: anconiunctus plus peccat cognoscens solutam: vel solutus cognoscens coniunctam. quidam dicit quod plus peccat: ratio est secundum eum: quia ipse contrauenit promissioni quam fecit in facie ecclesie. solutus nullum simile fecit. illud habet apparentiam: videtur michi oppositum: solutus plus peccat: quod patet: mulier plus peccat adulterans quam vir secundum ipset et viritatem: ergo consentiens peccato mulieriset eam instigans ad peccandum plus peccat quam vir mulierem solutam instigans. etiam non tot mala sequuntur ex copula cum soluta muliere a viro coniuncto sicut soluti cum coniuncta.
¶ Contra quartam conclusionem argumentor: vel quelibet copula intersolutos alienos est adulterium: et hoc non: vel aliquaeet aliqua non: et detur ratio.
¶ Et confirmatur: vbi ex ignorantia inuincibili vir cognoscens vt supponamus inter iacobe lyam in principio noctis) est vtrique adulterium: vel in altero est non peccatum: vt puta in iacob. et cum est actus circa venerea: et non castitas vidualis / vel virginalis / est coniugalis: ergo sunt coniuges.
¶ Ad primum: do secundam partem. quelibet copula cum aliena culpabilis est adulterium: puta cum scit mulierem esse coniunctam vel credit: vel econuerso. vel non inquirit sufficienter an talis est coniunctus vel coniuncta. Dixi sufficienter et non culpabiliter: quia si sortes transiens ad prostibulum reperiens bertham coniugatam: sed hoc fugit sortem quod ipsa est alicui alligata: et ipse magnam indaginem faciens nolens eam cognoscere si esset vxorata: iam peccat illam cognoscens: et fornicatur fornicatione simplici: quae quam det operam rei illicite: non videtur adulterari post indaginem. si nullam fecisset vel insufficientem: non nego quin tunc adulteratur et peccat peccato adulterio.
¶ Ad confirmationem dico: iacob non commisit aliquem actum luxurie: sed actum castitatis coniugalis: nec ad hoc requiritur coniugium: sed puta tum ex ignorantia inuincibili. et sic iacob facit actum coniugalem siue petens debitum siue reddens: altera autem adulteratur. de iacob gratia exempli sit dictum. capiantur alii si volueris. si aliquis veniens a remotis partibus vxoratus: in gallia duceret bertham in vxorem insciam criminis: berthafacit actus castitatis coniugalis toto tempore quo eam latet super casu sortis: sortes adulteratur: et ita breuiter expers peccati in hoc actu nec facit adulterium nec fornicationem. et sicut non peccat peccato fornicationis / adulterii / vel incestus: ita nec fornicatur / adulteratur / vel facit incestum: nec ex his sequitur quod adulterium sit fornicatio. vir habet vnum actum qui frequenter est adulterium: actus exterior adulterium tanquam actus exterior abinteriori adulterio imperatus: dummodo mulierin vtroque actu et interiori et exteriori habet castitatem coniugalem. quam quam non habeam illud consequens pro inconuenienti: quod idem actus numero interior simul est fornicatio simplex adulterium: vt in fronte huius materie meminimus de illo quivult has cognoscere: demonstrando solutam coniunctam scitas esse tales. fidem nullam dabis scolis asserentibus omne adulterium specie essentiali differre a fornicatione simplici: immo nec doctis viris qui frequenter hoc per constructionem obiectorum satagunt roborare. volo cognoscere hanc coniugatam: demonstrando solutam quam scio esse talem: est simplex fornicatio. et volo cognoscere hanc solutam: demonstrando coniugatam scitam esse talem est adulterium: ex quo palam est bertha reddens debitum sorti vxorato postquam elconstat de vxore sortis incipit adulterari / vbi an¬ te fecit actus castitatis coniugalis.
¶ Sed contra illud argumentor: proles genita inter sortem et bertham est illegitima: ergo ex nephario concubitu ipsa est procreata. Respondeo: illud argumentum non est ponderandum. licet ille coitus sit nepharius ex parte vnius: est licitus ex parte alterius: et propter castitatem mulieris non debet dici illegitima. esse legittimum non arguit peccatum in prole: sed si sortes de facto credidisset vxorem eius defunctam (que tamen est superstes) ex ignorantia inuincibili sorti: ex parte vtriusque: sortiset berthe: ille actus est castitas coniugalis: et proles est legittima propter bonam fidem vnius: si matrimonium contraxerint in facie ecclesie: vel quod purabatur ab altero esse matrimonium: licet realiter non sit: hoc patet: qui filii sunt legittimi. ex tenore. quanto fortius si ambo habeant ignorantiam inuincibilem.
¶ Quarto sequitur: sortem in adulterio et ex concubitu adulterino esse genitum: et esse doctorem parisiensem fine dispensatione: patet: facultas aduertit ad legittimam prolem et non ad adulterium: lex presumit semper filium esse genitum a coniuge vxoris: licet interim ipsa adulteratur.
¶ Quinto sequitur: adulterium non diffinitur per cognoscere coiuctam / vel non coniunctam. sed per hanc velle cognoscere. ex quo patet inscicia aliquorum dicentium virum non teneri ad confessionem de tali circunstantia coniuncta vel soluta: cum vnum peccatum est adulterium / in specie culpe distinctum a fornicatione simplici.
¶ His vtcumque explicatis descendo ad vnum argumentum quod facit quidam in hac questione de adulterio. dicit ipse: non est possibile quod aliquis credat se velle adorare dyabolum e credat se adorare dyabolum et deum adoret: non stat ipse in appellatione rationis: nec ego stabo. Et si dicas cum his potest poni deus loco dyaboli. talis adorat deum: quauis dyabolum credat adorare: hoc negat. ille non adoratur ante quem quis flectit genua: sed ille in quem orationes diriguntur. flectens genua ante simulachrum diue virginis ymaginem non adorat: sed beatam virginem: sed non omnis credens et volens adorare istum / adorat istum. non adoro hunc nisi credo hunc esse dyabolum: et propterea si non sit dyabolus non adoro hunc: facit mistice vnum sillogismum practicum: sed fiat sic. nullus non dyabolus est a me adorandus. hic ( demonstrando deum ) est non dyabolus: ergo hic a me non est adorandus. vel sic: nullum non dyabolum intendo adorare: hic est non dyabolus: ergo hunc non intendo adorare: ecce summatim suum modum dicendi. ista disputatio pars quam vir iste fouet fuit socii hollot qui secum intrauit in licentias: patet ex eius tertio. non videtur michi pars illa vera. sed holhot quo ad aliqua contra socium visus est mihidicere verum. non moreris in hoc quod parum soliditatis erat in holhoto tempore quo scripsit sententias. non sto pro eo: sed in ea parte que michi vera apparet. supponamus per possibile vel impossibile casum argumenti qui de facto valet nobis in materia eucharistieet aliis. hec stare videntur in compossibilitate: credo adorare dyabolum: et vo¬ lo adorare dyabolum: etdeu adoro. et quixult adorare hunc efficaciter / hunc adorat. si aliqui pharisei vel scribe dixissent sorti: isle est christus et messias promissus in lege: per iste demonstrando iacobumalphei: quos sortes credebat essc fide dignos: videtur quod sortes poterat cadere pronus in terram et adorare cultu latrie iacobum: pot erat velle adorare hunc: quia hunc adoro hic est iacobus. ergo iacobum adoro. aliquis vt apparet tunc poterat cum minore motiuo credere hic est christus tempore quo incedebat in terra quam nunc: sed si aliquis sciscitatus fuissed a sorte quem adorasti. dixisset christum messiam promissum in lege et non intendebam alium tali cultuadorare. hoc videtur sufficere ad saluandum sortem ne peccet. sillogismi quos feci non iuuant istum doctorem: nullus non dyabolus est adorandus. c. Maior est falsa: siue adorandus exponatur per dignum adorari: siue per futurum / adorabitur. et sic est conclusio falsa. de isto sillogismo: nullum non dyabolum intendo adorare: etiam Maior est falsa: si dirigas tales sillogismos: nullum non dyabolum adoro: hic est non dyabolus: ergo hunc non adoro: conclusio est falsa et sic maior: et est simile de illo qui dat elemosinam ditissimo qui fingit se esse pauperem. color nullus est de diua virgine et eius effigie: sed esset ad propositum exemplum si martha fuisset credita ab aliquo esse beata virgo: quod volo.
¶ Respondetur. licet in veteri lege Leuitici vicesimo comiprehensus in adulterio occidebatur et secundum leges ciuiles: tamen in lege gratie hoc videtur durum: christus iohannis octauo pepercit mulieri reperte in adulterio. non insisto an sit peccatum eas occidere vbi est consuetudo patrie ( vt fertur esse in hyspania) illa lex est bene rigorosa. C Dubitatur de muliere que habet filios ex alio viro: et mortuo patre putatiuo filii adeunt hereditatem: an ipsa teneatur dicere verum denigrare suam famam.
¶ Respondeo: opinione mea mulier tenetur casum propalare. non est in periculo mortis cum vir eius est mortuus. ex culpa eius praeuia non inconuenit quod ipsa diffametur: vt mulier de qua superius loquuti sumus que prius erat cognita a sorte que postea contraxit cum platone fratre sortis. et licet vnus filiorum non tenetur credere matri: quia tunc est argumentum quod ipsa plus diligit alios filios. Sed cum ipsa solum habet tres quos omnes dicit ex adulterio genitos: facile est credendum. cum ipsa reputetur prudens mulier et timens deum: presumitur quod non vellet priuare suos hereditate. Sed querit solum remedium anime. iste casus in facto contingit et de ipsoconsulti fuimus.
On this page