Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 34

Quaestio 34

An incestus et peccatum sodomiticum sint gravia peccata, et quis est ordo horum peccatorum inter se

QUeritur quinto: an incessiis et peccatum sodomitici sint grauia peccata: et quis est ordo horum peccatorum inter se.

¶ Pro solut ione huius questionis notahis quod incestus est luxuria ob consanguineitatem vel affinitatem proueniens: siue cognatio fuerit carnais vel spiritualis. in quibus gradibus consanguineitas et affinitas ortum habent in quarto patuit. de peccato sodomitico non multum immorabor in particulari. sufficit aliqua tangere in vniuersali: peccatum enim sodoniticum diuiditur in multos gradus: quorum primus est hestialitas: qui fit inter hominem et bestiam: sisit copula inter aliquis eiusdem speciei. dicitur sodomiticum ab illa vrbe sodoma. vel si sit inter aliquos diuersorum sexuum ac si esset eodem sexu: vt in vase indebito: perinde est ac si esset cum duobus eiusdem sexus. si est pollutio sine alterius commixtione est mollicies. peccatum contra naturam est superius ad hec ommina et ad aliquos alios actus quos vir potest exercere cum muliere et impudice. nec hic conducit fodere cisternas. remitto ad alios in hac parte. si de fetore erubuit alexander loqui in proprio vocabulo: quod turpe sonat fit in edi: a fortiori sicut hoc flagitium scelestum ne pharium et nephandum est: sic pariter est nephandum. hic tacendum est. casus ouan erat sodomia: vel quando homo dormit vt polluatur: ille actus est sodomia: et mimmum peccatum sodomie. secundum in malicia est mollicies vel parum ab eo differens: sodomia est peior. et bestia litas pessimus gradus et maxine inaturalis: non sto in multis gradibus in quibus hom potest ipudice cognoscere suam mulierem vel aliam.

¶ Istis notates pono conclusiones.

¶ Prima est: incestus aliquis est magnum peccatum.

¶ Secunda conclsio: sodomia est graue peccatu. capio sodomiam ad omnes species: quia sic loquentes crebro vtunt in hac feda spe. nec curo de modo improprio nec alios impugnare. esto quod dissute procedant. probatur: aliquis incestus est sic peccatum quod est one ius nature propriissimum vetitum hominibus et brutis / dormire cum propria matre vt alibi suasum est: ergo aliquis incestus est horribilis. aliquis tamen incestus est modicum mortale super simplicem fornicationem: vt cognoscere aliquam in vltimo gradu consanguineitats vel affinitatir. vbi est maior propinquitas naturalis: ibi incestus est peior: ceteris paribus: ita quod hic potes dare gradus / simplex fornicatio / incestus in quarto gradu / incestus in tertio / in secundo. et potes ire prius / in linea descendenti: et post ea ad ascendentem. patrem cognoscere filiam: filium cognoscere matrem (quod est basiliscus in ista coordinatone ) qui cognoscit aliquam in quinto gradu / non committit in cestum Ex quo patet: incestus vno tempore non est incestus in alio tempore. tempore Beati Gregorii erat incestus cognoscere mulierem in sexto gradu. tempere Innocentii desinebat esse incestus: incestus sequitur ordinationem ecclesie vbi non est contra iuns nature. Secundo sequitur: aliquis cognoscit consanguineam eius ii tertio gradu consanguineitatis / vel in secundo: et tamen non committit incestum. patet: post dispensationem. Tertio sequitur: male dicunt homineset inscite ecliam non posse prohibere aliquid sub pena mortalis noxe: patet: quia sic incestus in tertio et in quarto gradu non eset maior quam fornicatio simplex. Quarto sequitur: lbet incestus non sit duo pcctam totalia realiter: est tamen duo equiualentur: hoc est equiualet duobus mortalibus: sint duo sortes et plato: quorum prior cognoscit ber¬ mam in quinto solutam: inter illos est simplex fornicatio. plato cognoscat vnam in tertio gradu consanguinei tatis alias solutam. plato magis peccat quam sortes. dicatur excessus eius super peccatum sortis b. et illa ps quae eduiualet peccato sortis a. Quinto sequitur: aliquis incesius non excedit simplicem fornicationem in proportione emiola. aliquis non excedit fornicationem simplicemin proportione sexquioctaua. aliquis incestus fornicatio nem sunplicem excedit in proportione vicena vel tricena: vt incestus cum matre. potes committere incestum in affinitate / vel commaternitate / vel in filia illius qui te de fontibus leuauit. Dicitur incestus ab in quod est non et castus: quasi non castus. sed interpretatio non conuertitur cum interpretato: hec interpratatio cuilibet speni luxurie est communis: et nulli vni addicta. martinus in quaestione de incestu dicit aliqua non satis digesta: vtpote in quinta conclusione: incestus non extendit se de iure diuino ad affinitatem. sed quero abeo: an filius potest habere nouercam: et patet quod non: Leuitici. xviii. et est hoc in noua lege stabile. in fine eiusdem questionis cespitat an cognoscere aliquam vbi est cognatio spuristalis sit grandioris culpe quam pure absolutam cognscere: constat quod sic abutitur in ilia quinta conclusione. ponit cognationem spuritalem in sacranento pneine. in fine septime conclusionis: cum post canonistas aliques rectas spenis euumerauit. et in calce subnextit: et hoc si inueniatur in istis specialis prohibitio. si non his quos imitatur fidem impartitus est: quare non vidit canones. in fine octaue conclusionis bene dicit quod incesius non est spenis specialissima. sed dando tale discrimeneesentiale in spebus / creberrime a vero deuiat cum olam et aliis multis.

¶ Secunda conclusio principalis probatur: quod sodomia est grande peccatu. propter percatum sodomiticum deus destruxit sodomam / gomorram /et alias tres ciuitates a sene vsque ad pueros inclusiue: Genesis. xix. ergo magna pena a deo infligitur pro hoc scelere: sequitur quod scelus ipsum est nephandum. et ista non erat species pessima huius vicii: quod baptista in de calamitatibus tangens sic inquit. hec fera adulterium parit: incestusque nephandos. Stupraque et igne scelus dignum quo barbara quondam. Abstulit immixtis sulphur quinquurbia flammis. Nunc lacus est vbi tunc homines errare solebant. Et quia penthapolis regio fuit equore lentus. Pigra liquor vescit qui mortua corpora sorbet. Uina gerit tergo sceleris monimenta vetusti. Pro tali vicio in galaad beniamin Iudicum xix. vigintiquinque mille virirobusti educentes glastium occisi sunt: Iudicum. xx. et Leuitici. xx. Qui dormierit cum masculo coitu femineo vterque opatus est nephas: morte moriatur: sit sanguis eormsuper eos. ne que masculorum concubitores regnum dei possidebunt. i. Corum. vi. de bestialitate Leuit. xx. Qui cum iumento pecore coierit morte moriatur: pecus quoque occidatur. mulier quae succubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. Gene. xvii. super illo verbo: accusauit suos fratres crimine pessimo: dicit glosa vna interlinearis: quia commiscebanf cum pecoribus: sed quicquid sit: hoc consistit in facto de quo non multum constat. nec glosa / illud cathego rice tenet. sufficit quod omnis ratio culpe que est in sodomitico proprie dicto est in bestialitate: et cum hoc adulterinus sexus. libet cogiscere sororem vel matrem sit contra naturam: et potissimum de matre. tamen si ne addito sodomiticum scelus vocatur peccatum contra naturam propater eius maliciam. secundum leges pro illo scelere homo est occidendus vt in autenti. colla. vi. vt non luxurientur contra naturans omibus hoibus. sic inquit imperator. quandum quidem dyabolica instigatione comprehensiet grauissimis luxuriis semetipos inseruerunt: et ipsi nature contraria agunt: et istis iniungimus / in sensibus accipere dei timore: et futurum iudicium. sed prius tales sunt monendi: dicit imperator. et si n on abstineant et acquiescant: cum moniti fuerint: occidantur. de compatione istorum peccatorum inter se: videntur pecctam sic se habcre per ordine. Primum locum in malici obtiet sodomi. qu ad istas duas species / bestialitatisodomia est grauius peccatum quam adulterium. Une Beatus Aug. de aduiterinis coniugiis li. i. de istis peccatis et eorum ordine sic loquitur: adulteri malum vincit fornieationem: vincitur autem ab incestu. peius est eim cum matre quam cum aliena vxore concubere: sed omnim horum est pessimum quod contra naturam fu: vt si vir membro mulieris non ad hoc concesso voluerit vti. vsus enim inaturalis / si vltra modum probabitur: in vxore quiud veniale est peccati. in moretrice damnabile: sed istud quod contra fit execrabilfit in meretrice: sed execrabilius in vvore. Ex isto patet libet sodomia a toto genedrnesit grauius peccatum quod cetera carnis vicia perper duas spes elus: tamen est aliquod peccatum fodomie de quo dubium e ansit mortale peccatum: martinus dubitat in quarta conclone de pollutione: an pollutio aliqua sit mortale peccatu: si quis bibit excessiuem vt polluatur. et tamen est vna species sodomie. si dicas eum intelligere de actu exteriore: secum non opinior. vt alibi patuit talis pollutio non est nouum peccatum nec veniale nec mortale. quicquid sit de actu interiore illo vel de mults actibus molliciei: non scirem osedere illa pcctam grandiora adulterio. quamquam nomen igne dignum habeat sodomiticum: nemo opinatur simile vicium accedere ad incestum cum matre. Insuper: aliquis incessus vciter peior sacrilegio apparet maius crimen cognoscere matrem quod virginem vestalem: quod quod dicatur sponsa dei: vnum est alio inaturalius. est ita difficile interdum magnitudinem vnius ab alio separa re: sicut nobis occiduis cognoscere an dominium regi tartarorum dominium presbiteri Iohannis excedit. hic aduerte: potes comparare vnum vicium ad aliud simplex vel ad vnum mixtum ex duobus vel tribus peccatis per equiualentiam: similitr potes comparare infimum vnius supremo alterius: similir consideres diuturnitatem peccati: et impulsum: iuuentutem. vel si modicus erat insultus. septimo Ethicorum dicit philosophus / Non est ei mirum si quis a vehementibus exuperantibus aut voluptatibus aut doloribus vincitur: quin ignoscemdum est si resistens vincitur tandem: vt theodocti poete philotectes a serpente morsus: aut tercini cercyonin halope: et vt homines ii qui detinere risum eniten tes accumulatum illuneffundunt: vt accidit zenophumto. in istis remitto ad alios. si petas: an loth peccauerit volendo tradere suas filias coguiscendas ad saluandos hospites ab hoc scelere nephando: et an leuites et eius hospes in casu vrbis galaad excusantur: dicitur quod non: non sunt facienda mala vt inde eueniant bona Ad romanos. iii. Et si dicas: de duobus malis minus est eligendum. xiii. dissinctone. Duo mala. dicitur: hoc non potest intelligi de malo culpe. nullum tale est eligendum: nisi exponas per contrarium abusiue: vt melius est perdere digitum quam manum: hoc est minus malum. Alio modo sic de malis pene et non culpe: iuxta accipitreme columbos Esopi. Terre minora volo ne grauiora feram. Tertio dico: lonth poterat habere duos actus: vnus erat quo volebat liberare hospites. et ille actus erat bonus licet non meritorius: quis simul erat in mortali / volens tradere filias. et argumentum efficax est quod volebat eos multum ab illis spurcissimis viris liberare: cum proprias filias in tale flagitium dare non omisit: vel saltemid velle. si ponas quod per eundem actum volebat tradere filias vt hospites liberaret: ille actus totalis erat malus et mortale peccatum: non a fine (qui bonus erat) sed a medio quod erat vetitum. Ex quo intue ri licet: aliqua peccata carnis / superbiam / et inuidiam / in malicia anteire. nec semper peccata spiritus sunt maioris culpe quam carnis: vt in secundo dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 34