Quaestio 35
Quaestio 35
An furtum sit prohibitum per quartum praeceptum secundae tabulae
¶ Respendetur per as conclusiones: quarum prior est: tempe necessitatis bet capre alienu pro defensione vite. Secunda oclusio: extra talem necessitatem non licet capere alienum: nisi capiens habeat voluntatem dhi psumptam quod hoc voluerit.
¶ Prior conctsio patet. gramina propter bruta: oues et boues perper hominem fiunt: ergo talium in necessitate quilibet habet dium a deo concessum secundum institutionem legis nature: quam institutionem nulla lex humana tollere potest: quia nullum est statutum legi naturali contrarium.
¶ Preterea. xii. q. i. dilectissimis. communis vsus omnim quae sunt in hoc mundo omnibus esse hominibus debuit: sed per iniquitatem alius homo dicit esse suum: alius aliud: et sic inter mortales facta est diuisio. sed iniquitas non praeiudicat iuri naturali: ergo adhuc in necessitate omnia debent esse comunia. Idem patet. xlii. dist. c. i. et. xxiii. q. vii. quod autem. et. xlvii. di. sicut hi.
¶ Insuper. ff. ad legem rhodiam. l. ii ergo. cum in eadem. dicitur quod in necessitate in naui quod quisque habet de victualibus in comue debet conferre. vbi dicit glo. Sic forte illud diuinum intelligitur. Omina sunt commnia. i. comunicanda tpere necessitatis.
¶ Secunda conclusio habet duas partes Prior pars patet: quia per oppositum committeretur furtum clanculuni capiens alienum. Secunda pars patet: quando homo capit pirum / pomum / racemum / vel huiusmodi clanculum: et iudicat rationabiliter quod deus consentiret / vel consentire deberet.
¶ Contra priorem conclusionem arguitur: extremam necessitatem patiens capit suum: ergo non capit alienum.
¶ Secundo arguitur: tunc sequitur quod si sortes obiret mortem nisi caperet cibum e esset in medio foro: quod potest capere omnes panes in foro. consequens est falsum. et consequentia patet. non est maior ratio quod possit vnum panem capere quam alium. sed vnum licite capere potest: ergo et omnes.
¶ Ad primum raeponr negando antecedens: non capit suum: sed sibi debitum. secundo: hbet sit suum inne cessitate extra necessitatem erat non suum.
¶ Ad secundum nego sequelam. solum potest capere ad releuandam suam inopiam: et non amplius: et est ei liberum capere a quo maluerit: et vni facere gratificationem cui voluerit.
¶ Tertio arguitur: si domins rei ita cito cadat in extremam necessitatem sicut ipse: tunc non potest capere alienum: ergo numquam. tanet consequenia. quia iam ipse est in extrema necessitate. et si interdum non licet capere: nunquam capere licebit.
¶ Quarto arguitur. domins rei non tenetur dare rem suam extremam inediani patienti: ergo nec alter capere potest. consequentia liquet. probatur antecedens. sint tres in extrema necessitate existentes: et habeat do minus vnde vni subuenire potest: tunc nulli illorum tenetur elemosinam aut rem suam dare. patet per ascemsum. non dando sorti non peccat. similiter non dando platoni non peccat. et sic de tertio: igitur.
¶ Quinto: homo capiens vestem de nocte ne frigore pereat non capit vestis domnium: sed vestem restituere tenetur: ergo eodem modo panem.
¶ Ad tertium: probabile est quod in tali casu tenetur relinquere priori domino proptur duplex ius quod habet in ipsa re.
¶ Sexto arguitur: de furtis. c. si quis. dicitur: Si quis propter necessitatem famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria / vestem / vel pecus / peniteat ebdomadas tres: et si reddiderit non cogatur ieiunare.
¶ Septimo arguitur: auctoritate August ini secundo libro confessionum dicentis. lex naturalis punit furtum. sed non potest dispensari in his qua lex naturalis prohibet: ergo nulla necessitas dispesat cum homine vt sibi furari liceat.
¶ Ad sextum respondetur: quod in illo casu non erat extrema necessitas sed mediocris: et tunc capiens quod erat alienum furtum realiter committit.
¶ Ad septimum: concedo quod lex naturalis punit furtum: nee cum illo dispensatur. quando est extrema necessitas / non est amplius furtum. dantur due volitiones eiusdem speciei specialissime entitatiue: quarum altera est furtum: altera vero non est furtum: vt volo capere hoc: volo capere hoc. vnus patitur ex tremam necessitatem: alter vero nullam: sed ad voluptatem hoc vult.
¶ Dubitatur: an rapina prohibeatur infurto: et quare plus homines verecundantur de furto quom rapina.
¶ Aespondetur ad primum quod sic. prohibetur in furto capere alienum clanculum. sed capere alienum cum vio lentia est peius et inclusum in illo tanquam consequens in antecedente: ergo sub nomine furti rapina includitur. quando homo per medium iniustum capit vel tenet alie num clanculum / furtum connuttit: vt decipiendo in ludis / in vsura / tenendo inuentum non soluendo debitum occultum / et ita mille aliis modis.
¶ Ad secundam partem dubii dicitur: fur nichil animositatis habet: propterea vulpis comparari solet latro / raptor lupovel animali cordatiori. in raptore videtur plus animi: habic minus erubescit de rapina quam furto. sed minus erubescere non argu it peccatum esse minus. Plerique de minoribus peccatis plus erubescunt quam maioribus: patet de profunda inuidia e luxu in fornicatione simplici.
¶ Dubitatur: si quis furatus fuerit vel rapuerit reasuas: an teneatureas restituere illi a quo furto sub¬ traxit vel rapuit.
¶ Respondetur: si quis res meas tenet. quas habere non possum iuridice: vtr quia iusticia non est bona: vel quia probare nequetio: non teneor res meas vel similes furto ablatas restituere: dummodo timeoquod nec ille qui res meas detin et vel aliquis suorum heredum non restituat. et licet peccem res meas violem tia rapiendo: non teneor eas in foro anime restituere illi a quo rapui. ratio est: incassum res restituerem illiqui mox tenetur michi eas iterato refundere. et illud patet. l. si quis in tantam. C. vnde vi. et. l. extat. ff. quo metus causa. et ca. placuit. xvi. questione. vi.
On this page