Quaestio 36
Quaestio 36
An quilibet obligatur solvere decimas
Queritur xxxui. circaprecepta decalogi: an quilibet obligatur soluere decimas: quia hoc spectat ad furtum et ad detentionem alieni: et sic contra vnum preceptum decalogi.
¶ Supponatur quod multiplex est decima. Quedam praedialis: scilcet de his qua veniunt ex praediis. Alia personalis: sclcet de his quae proueniunt ex negociatone / artificio / militia / venatione / et huiusmodi industriis personarum. Alie sunt decime mixte quae proueniunt de animalibus et illorum fetibus: quae partim sunt praediales a praediis de quibus viuunt: partim personales / propter custodiam et curam quae de eis habetur
¶ Ulterius supponatur: quod theologos hic canoniste hereticos vocant: quia dicunt decimas non esse de iure diuino. sic Anthonius de bu. dicit. et vide Panor. extra de decimis. c. in aliquibus. propterea ponam conclusiones titulo quaestionis responsiuas.
¶ Tertia conclusio: solum est de iure humano soluere illam quotam et quidem maximi potestificis in aliquibus locis.
¶ Prima conclusio probatur sic. Exondi. xxii. decimas tuas primitias non tardabis offerre. et Numerorum. xhyiii. eccededi tibi custodiam primitiarum mearum: omnia qua sanctificantur a filiis isrl tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legittima sempiterna. hec ergo accipies de his quae sacrificanturet oblata sunt domno. Ominis oblatio et sacrificium / et quicquid pro peccato atque delicto redditur michi / et cedet in sancta sancatorum / tuum erit et filiorum tuorum. et paulopost. filiis autem leui dediomnes decimas israelis in possessionem pro minsterio quae seruiunt michi in tabernaculo federis: vt non accedant vltra filii isrulus ad tabernaculum federis: nec conmittat peccatum mortiferum: solis filiis leui mihi in tabernacul suientibus et portantibus pcctam pposoli: legittimum sempiternum erit in generationibus vestris. Et deutero. xii. cum legislator ppostoluo ingressuro terram promissionis praecepit praescindere lucos gentium: subiunxit: non facietis ita domino deo vestro: sed ad locum quem eligerit domins deus vester de cunctis tribubus vestris: vt ponam nomen suum ibi: et habitet in eo: venietis et offeretis in eo loco holocausta / et victimas vestras. decimas et primitias manuum vestrarum / vota atqum donaria / primogenita boumet ouim. Et Deuteronomii. xiiii. decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos: et comedes in conspectu domni dei tui inloco quem elegerit: vt in eo nomen illius inuocetur. Decimam frumenti tui / vini / et olei / et primogenita de armentis et ouibus tuis: vt discas timere dominum deum tuum in omni tempore. et in fine concludens ne decipiatur leuita) cui nosterprelatus aliquo modo succedit) dicit. Caue ne derelinquas eam: quia non habet aliam partem in possessione tua.
¶ Secundam conclusionem probabimus ostendentes si heresis aliqua sii: quod illa canoniste irretiti sunt. Et arguitur sic: cerimonia lia legis moysaice et iudicialia eiusdem nunc robur nullum habent: vt alibi locupletius ostendimus: et hoc est de fide. modo soluere decimam quo tam sacerdoti vel leuite / non est preceptum morale: cum nec sit principiumi practicum euidens ex terminis / vel conclusio inde deducta. quero abs te dmiine canonista de bonitate huius consequentie: prelatus ecclesie est nutriendus a populo pro quo intercedit ad domim: ergo danda est ei decima pars ad eius nutrimentum: et palam est inllumine naturali quod est nulla: nec illud antecedens plus infert illud connsequens de decima danda quam de vndecima vel octaua parte: et ita de quocunque antecedemte vero quod assumere potes. si antecedens impossibile assumpseris: inferendo quod danda est quota decimarum: eo quod ex impossibili sequituri quodlibet: satius estiibi te continere in pelle tua quam ad intricaturas nodosas te conuertere. et tunc sic: non est preceptum morae: ergo nunc robur nullum hahbet inquantum huiusmodi. Ista consequentia est de fide. et antecedens est tibi certum: ergo consequens tibi non est ambiguum: quia ex antecedemte et consequentia certa vtrobique infertur consequens certum. Solutio quote denarie in lege moy saica erat preceptum iudiciale. quod non morale iam ostendimus. Cerimonialia seruare est iudassare: quia representabant aliquid circa messiam futurum (qui iam ab annis mil. cccccxvii. venit vt fide notum est. et non est preceptum morale nec cerimoniule relinquitur quod est iudiciale. Modo nullum tale iam obligat inquantum huiusmodi: alias oporteret seruare legem talionis et exodi. principes christiani possunt tamen his legibus vti.
¶ Rursus. non minus heresis est asserere aliquid esse de fide quod nullatenus est de fide / quam negarenliquid de fide quod est de fide. qui pede fixoteneret quod relatio distinguitur a fundamento et termino vel oppositum esset de fide: homo temerarius a cetu proborum explandendus esset: sic est de casu tuo: igitur.
¶ Preterea: si dare quotam denariam prelato est de iure diuino: sequitur hec conclusio. quod quilibet non dans decim in de quibuscunque rebus suis vino / oleo / feno / lana /et huismodi. peccabit: et sic et orientales et occidentales peccato obnoxios reddes: quorum plurimi de multis rebus talem quo tam non dant. consequentia tenet: quia non est via excusandieos alia aconsuetudine locit prescri¬ ptione in oppositum. sed contra: ius diuinum non est consuetudo / neque prescriptio: igitur.
¶ Amplius: si dare decimas sacerdoti esset de iure diuino: de eodem iure esset quod curati et episcopi darent decimam de suis decimis maximo pontifici: consequens est falsum: quia nec hoc datur / nec potest ostemndi quod inferiores maximo pontifici illam quotam dare debeant. cosequentiam tamen probo: quia illa que eadem connexione precipiuntur equalit obligant: sed dare decimam decimarum summo pontifici simul precipitur cum datione decime ipsi tribui leuitice. Numeri. xviii. ca. precipitur inferioribus leuiticis dare decimam decimarum: scilbet sacerdoti summo: quia sic dicit littera numerorum. loquutusque est dominus ad moysen dicens: precipe leuitis atque denuncia cum acceperitis decimas a filiis israel quas dedi vobis: primitias earum offerte domino: id est decimam partem decime: vt reputetur vobis in oblationem primitiuorum tam de areis quam de torcularibuo et vniuersis quorum accipitis primitias offerte domino: et date ea aaron sacerdoti. voluit dicere: quod gersonite merarite. et reliqui chaachite debebant ipsiAaron et successori eius decimam decimarum impartiri. et extta de decimis. ca. primo. Aomanus pontifex ex dictis hieronymi super Ezechielem modum decimarum colligit: sic inquiens. Decimam partem omnium frugum leuitice tribui populus ex lege debebat.
¶ Aursus: ex ipsis decimis leuite: hoc est: inferiorum ministrorum gradus decimas dabant sacerdotibus. Erant quoque et alie decime quas vnusquisque de populo israel in suis horreis separabat vt comederet eas cum iret in templum in vrbe hierusalem: et in vestibulo templi sacerdotes et leuitas ad conuiuium inuitaret. Erant autem et alie quas pauperibus recondebant. At vero primitie quas de frugibus offerebant / non erant speciali nomine diffinite: sed offerentium arbitrio derelicte. Traditionem quoque accipimus hebreorum: non lege preceptam: sed arbitro magistrorum molitam: quod qui plurimum quadragesimam partem dabant sacerdotibus: qui minimum. lx. inter. xl. et. lx. licebat quocumque voluissent offerre.
¶ Tertia conclusio probatur: quia de aliquo iure est soluere decimas: alioquin homines non soluerent: et non est de iure nature nec diuino: vt patet ex premissa: rel nquitur: ergo quod sit deliure humano: et inter iura humana potissimum est ius pontificum hoc dislricte precipiens. exvra de decimis. per totum.
¶ Quarta conclusio probatur per apostolum prime ad Corinthios. ix. quis militat suis stipendiis vnquam: quis plantat vineam / et de fructu eius non edit: quis pascit gregem / et de lacte gregis non manducats Ad hoc introducit legem. Deuteronomii. xxv. non alligabis os bouis triturantis. et paulo post: si nos vobis spiritualia seminamus: magnum est si nos vestra carnalia metamus: Et paucis interiectis: nescitis quoniam quiin sacrario operantur / que de sacrario sunt edunt. vbi glosa interlinearis: probat se habere potestatem per similitudinem sacerdotum gentilium et iudeorum. et post dicit apostolus. Et qui altario deseruiunt: cum altario participant: itaet domins ordinauit his qui euam gelium enunciant de euangelio viuere. Istud probatur auctoritate dei in veteri testamento. Gen. xlviiPharao egyptius omnem terram egypti emit preter terram sacerdotum que a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis prebebantur: et idcirco non sunt compulsi vendere possesssones suas. Tales erant dediti studio speculatiuo. primo methaphisice: propterea a gentilibus alebantur de publico. et pa:lo post in eodem capite. Ex eo tempore vsque in presentem diem in vniuersa terra egypti regibus quinta pars soluitur. et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac conditione fuit.
¶ Item tempore legis date: quia inbus leuitica que erat deputatam cultui diuino alebatur ex publico: et non habebati sortem in terra promiss onis more ceterarum tribuum. hoc fecerunt omnes gentiles: qui habebant solum putatos deos. Illa mala Iezabel ex sua mensa alebat sacerdotes baal: et ita de sacerdotibus moloch in terra filiorum amon. et psalmo. lxxx. Sumite pesalmum et date tympanum hoc est: capiatis spiritualia: et detis temporalia. et hippodomus primo ciuitatum diuisor / vnam partem reliquit cultoribus deorum: prout recitat Aristoteles secundi politicorum. vi. et hocipsum statuit philosophorum princeps. septimi politicorum. vii. et. ix. et ita heretici boemi ( qui a paucis retro actis annis bona ecclesie a prelatis subtraxerunt. stipendiis suis alunt sacerdotes qui ministrant eis diuina.
¶ Contra secundam conclusionem arguitur sic: extra de decimis primitiis et obla. c. parrochianos: et infra. dicit ic manus pontifex: cum decime non ab homine sed ab ipso domino sunt institute / quasi debitum exigi possunt. et. c. in aliquibus regionibus. in i. Ille quippe decime necessario soluende sunt que debentur ex lege diuina: vel loci consuetudine approbata. et. c. tua nobis. e. verum. Si decime quas deus in signum vniuersalis dominii sibi reddi praecipit. etc. et. xiii. q. i. c. ecclesias. T his ita. et. xvi. q. i. Reuertamini. non introduco alios passus: quia si his satisfactum fuerit: eadem est solutio similium auctoritatum.
¶ Ad primum caput dicitur: quod decime imposite sunt a deo: patet in lege moysaica: et hoc sufficit pro illo capite.
¶ Sed dices: hoc non sufficit ad saluandam intentionem pontificis: quia perhoc vult introducere homines soluere decimas / per hoc quod semel erant de iure diuino. homines non magis obligantur: quia nunc ex dictis nullo pacto sunt de iure diuino.
¶ Aesponsio: ostensum est certitudinaliter (vt reor) quod non sunt de iure diuino: nolumus temere negare dicta potestificuis: propaterea dico quod quia quonodam erant de iure diuino / ostenditur quod impositio talis quite est rationabilis: et non debet esse onerosa: sed in maiori honore habenda: et hoc sufficit. sicut philosophorum aliqui dicunt: facilius est motum continuare quam ipsum inchoare. Facilius est continuare quotam denariam in veteri testamento inchoa¬ tam(licet pro tempore interruptam statim post passionem christi quando ecclesia pauca habebat) quom aliam quotam aperire de nono. etiam ex iure diuino obligamur seruare praecepta rationabilia maiorum. Luce. x. Qui vos spernit / me spernit: et Romane. xii. Obedite prepositis vestris.
¶ Secundo dico: decimainterdum capitur pro aliqua portione debita ministro: et non pro quota designata per decem. et sic est de iure diuino. hec distinctio est conimunis et magistralis. quod curatus habeat aliquam portionem fructuum vt alatur abhis quibua spiritualia spergit: illud est de iure diuino.
¶ Tertio sic: vbi non soluuntur possunt peti quasi debitum: vt littera dicit quasi capitur diminutiue et non expositiue quicquid dicit glosa: et hocvbi curatus habet apparentem causam petendi.
¶ Quarto: multa petuntur quae etiam iuste negantur: patet vbi quis non tenetur dare. Nolo dicere quod etiam subditi teneantur soluere quotam denariam / etiam petente plebano: vbi plebanus habet sufficientem prouisionem a cura: vbi est consuetudo non soluendi. habet consuetudinem pro se que legem humanam interpretatur. Medo habens pro se legem non peccat. l. Graccus. C. de adulteris.
¶ Ad aliud capint dicoquod vel potest capi disiunctiue: et tunc sufficit quod alte ra pars sit vera pro consuetudi ne loci approbati. sed hoc non tenet in robur dictum pontificis: quia eque illa disiunctiua esset vera si adiungatur homo est asinus. vel etiam capitur copulatiue: et sic non capitur hic: saltem si capiatur decima pro illa quota.
¶ Alio modo capitur decima pro sustentatione debita ministro et hoc est de iure diuino. Sed quo ad quotam: respicitur ad consuetudinem loci quae facit obligationem: et hoc sufficit maximo potestifici. ille textus est pro nobis. consuetudo nichil facit ad ius diuinum. et vbi glosa introducit quod immo: vt est in baptismo et matrimonio. dico illud non esse circaessentiam matrimonii vel baptismi: sed solum circa aliquas solennitates eorum. Tertio dicitur quod vel / capitur pro etiam: vt Terentius in and. vel hoc quis non credit. et Uirgilius vel priamo miseranda manus: et tunc sic exponitur: decime sunt soluende ex lege diuina etiam loci consuetudine approbata: acsi et caperetur expositiue. sicut interdum dicimus: homo tenetur implere legem humanam obligatoriam ex lege diuina obligante: vt superius recitauimus: et hoc sufficit pro caploTua nobis.
¶ Sed contra: tot sunt minisiri in lege gratie sicut in lege moysaica vel plures: ergo nunc multo magis danda est eis quota equalis decime vel maior: secundum verbum christi M atthei. v. Nisi abundauerit iusticia vestra plusquam scribarum et phariseorum: non intrabitis in regnum celcrum. et patet per dictum phariseorum Luce. xviii. decimas do omnium que possideo.
¶ Respondetur: sunt multo plures nunc quam tunc: sed non tot respectiue in ordine ad totum populum: quia tribus leu ticaerat vna de duodecin tribubus quae nichil habebat nisi istas decimas cum paucis vrbibus et suburbiis proalendis pecoribus. nunc autem amplius prouide tur nostris sacerdotibus qui succedunt tribu leni: et vbi prouentus decimales eis non sufficerent: octaua pars vel nona esse eis danda. Et concedo quod iusticia christianorum debet esse maior quam phariseorum ad bene viuendum. Ex quo non concluditur quod decima est de iure diuino. Ille phariseus erat tempore legis mosayce.
¶ Ad illud quod tamgitur. xiii. questione. /. dicitur quod illic dicitur quod decime a deo constitute sunt per moysen vt persoluerem tur a populo filiis leui pro ministro in quo deseruiebant ei in tabernaculo: oportet intelligere sicut diximus. De dictis gratiani non est magna vis: nisi quando auctoritate solida / vel ratione sua dicta corroborat. Propterea inane censeo alios passus introducere: et particulariter exponere dicta non solida: ac si ex sacris scriptisbibliacis emanarent. de Innocentio et hostiensi: et glosa. in. c. aliquibus: eos nego: cum a veritate euangelica decedunt.
¶ Secundo arguitur: decime iubentur dari iure naturali: quia Iacob cum proficisceretur in mesopotamiam sirie promisit ei si bene succederet / decimas deo daret. Genesis. xxviii. et hoc erat tempore legis nature. dicebat patriarcha: si fuenrit do minus mecum et custodierit me in via per quam ambulo: et dederit michi panem ad vescendum / et vestem ad induendum: reuersusque fuero prospere ad domum patris mei: erit michi dominus in deum cunctorum que dederit michi decimas offeram. Et abraham dedit decimas melchisedechregi salem. Genesis. xiiii. ante legem scriptam. Insuper hoc patet ex ambrosio in sermone quadragesime: et recitat Gratianus. xvi. questione. vii. c. Quicunque. et ca. Maiores. eadem causa et questione: recitat quod maiores nostri ideo copiis omnibus abundabant: quia decimas deo dabant: modo autem quia decessit deuotio dei / accessit indictio fisci: nolumus partiri cum deo decimas: modo autem tollitur totum. hoc tollit fiscus quod non accipit christus. et in caposolo decimas deo: dicitur: omnes sancti doctores de solutione decime commemorant.
¶ Ad primum: nego quod decime iubebantur daride iure nature. aliqua erant non moralia ante lesem datam populo iraelitico: patet de suscitatione seminis fratris defuncti. Genesis. xxxviii. c. cum tribus filiis iude et thamar: sic erat de circum cisione. Genesis. xvii. Secundo dicitur quod nec erat de iure diuino / nec iure nature ipsi iacob dare decimas: quod patet: quia sua spoteste illud promisit si deus eum prospere reduxisset: et conditionaliter. modo si fuisset de iure diuino / tenebatur dedisse decimas de rebus suis qualitercumque fuisset reductus: et vbicunque moratus fuisset. Ex illo patet quod non est de iure nature.
¶ Responsio: consequentia est nulla / quando expresse aliunde docetur quod non est idem. Insuper dixit quod deus esset ei in specialem dominum: et hoc est de consilio. etiam dare decimam: id est aliquam quotam: et non quotam designatam per decem: est de iure diuino. etiam voluit habere deum in do¬ minum specialiori modo quam antea habebat: et sic dicitur quod abraham dedit decimas melchisedechtanquam sacerdoti dei: vt exponit apostolus ad hereos. vii.
¶ Ad aliud vbi doctores ecclesie introducuntur de soluendis decimis: hoc nemo negat nec ipsi doctores hoc deducunt ex lege moysaicaNunquid tritissima est disputatio inter hieronymum Augustinum de cessatione legalium ad Galathas. ii. et error oppositus heresis cherinthi et hebeonis vt infert hieronymus: quod vtique concederet augustinus. sciebant sancti doctores: sciunt iheologi omnes legalia legis moysaice quo ad cerimonialia et iudicialia nunc non esse de iure diuino. Aecitabant isti doctores legem obligatoriam soluendi decimas que ab aliquo pontifice maximo primo in lege gratie inchoata est: licet non legatur passus super hoc: vel a consuetudine. non omnes constitutiones pontificum sunt scripto redacte. nec temoueat super hac solutione: cum doctores sciebant illud non posse deduci ex lege moysaica: et erat de precepto: oportet dicere de iure humano consuetudinario vel lege scripta maximi pontificis. tunc dicebant grande delictum non soluere decimas: pauca adhuc habebat ecclesia: et ecclesie pastores bene prouentus ecclesiasticos distribuebant in illa aurea etate. non tamen nego quin a dhuc (st graue delictum nisisit rationabilis causa non soluendi. sed in hoc latet nodus negocii: quod inficior in lege gratie eas esse soluendas de iure diuino.
¶ Tertio arguitur: numerus denarius est limes numerorum: et vniuersaliter omnes numerantes multiplicant super decem: vt aristoteles dicit in probleumatibus: dicimus vndecim et duodecim: et cum iterum habemus viginti: id est bis decem: iterum superaddimus vnitatem / binarium / et sic consequenter quo ad ter decem habuerimus: ergo dominio totius nature scilicet deo dam da est illa quota de iure nature.
¶ Quarto arguitur: si conclusio esset vera sequitur quod homines non peccarent non soluentes decimas vbi est consuetudo non soluendi: consequens est inconueniens: ergo et antecedens. consequentia patet: consuetudo legem humanam abrogat. Inconueniens consequem tis pro batur: quia iam destruitur quarta conclusio quod non sufficienter prouidebitur sacerdoti: quia sublatis decimis / oblationes sunt tenues: et sic sunt primitie. nichil manebit pro vita sacerdotis: quod dicimus esse contra ius nature in quarta conclusione: et sic habebitur quod secunda et quarta conclusio pugnant: et in seinuicem acies moliuntur ad euersionem vnius.
¶ Ad primum istorum dicitur quod argumentum solum quandam moralitatem habet. et aristoteles excipit tracenses quos dicit obtarditatem memorie reflectere supra quinque: et sic non vbiuis gentium denarius est vltimus limes numerorum super quem homines reflectunt. et esto quod ita fieret sicut argumentum imaginatur: tantum perfectionis in aliis numeris habere potes: vt in vnitate quae est numeri principium. Et propatrea dicit vna glosa Genesis primo. deus non besedixit operisecunde diei: quia est numerus infamis: eo quod ab vnitate discedit. et de ternario dicit poeta. Necte tribus nodis numero deus impari gaudet. et de tribus dicimus ome / primo de celo et mundo. apud mathematicos multe nobiles proprietates trigono attribuuntur. quattuor / est primus numerus quadra tus: cui beatum primo Ethicorum comparat philosophus eo quod semper recte cadit more tegragoni. sic de quinario propter moysi penthaticum / quinque sensus / treucenses qui replicant super quinque. Sex est numerus perfectus: et tamen denarius est numerus diminutus: ergo aliis numerialiquas perfectiones dare potes tante eminentie sicut in denario: et per consequens ex hoc argumento non habes propositum.
¶ Ad secundum argumentum concedo: homines non peccant non dantes decimas de hoc vino / vel illo oleo / vbi non est consuetudo loci: et nullam conscientiam in hoc tenentur facere: quia non peccant. et eo inficias quod hec conclusio cum sua ratione quartam euertat. Uides vna via vel alia curatis luculenter prouisum: siue rectoribus / aut personatibus more alioru. et vbi contingeret quod non sufficienter eis pouideretur: epsi est cogere subditos de nouo per decimas / octauas / vel nonas / ad satisfaciendum suo praelato: quia dignus est mercennarius cibosuo. et dummodo bonus fuerit pastor: libenti animo et de lacte et de lana partem sufficientem ad arbitrium episui dabunt. etsi malus fuerit / seipsum pascens corpaliter et suos: palante grege relicto inter desertae inuia aquosa: adhuc cogendi sunt propter officium pastorale quo potitur. huic fortasse succedet archimendrita: qui panem esurienti plebi verbo et exemplo ministrabit. quod si adhuc non succedat: soluendum est propterministerium eius secundum consilium petri: non solum prelatis: sed et discolis parendum est.
¶ Sed contra istud arguitur. non videtur ratio quare citius romanus pontifex plus posuit legem de danda decima quam vndecima vel octaua / si non erat de iure diuino: ergo sequitur quod debemus dicere quod est de iure diuimo.
¶ Insuper diebus istis intellexi apudrothomagos / plebeos coactos esse in curia ecclesiastica ad reddendas decimas de feno et aliquibus aliis: de quibus apud eos inconsuetum erat reddere decimas: et per consequens non obligantur suscipere illam legem.
¶ Ad primum istorum dicitur: quia numerus denarius olim debebatur ministris dei in lege: maximus potestifex confirmauit illum numerum. facilius est motum continuare (vt superius dixiximus quam inchoare: et difficilius homo desistit postquam fari incipit: quam facit a principio antequam loquatur. Secundo ostenditur iste numerus rationabilis postquam erat a deo institutus / vel ab eius angelo: a quo lex mosaycaimmediate emanauit. sicut leges cesaree in multis legem dei in exodo insequuntur.
¶ Ad secundum argumentum fortassis diceres: quod officialis erat canonista putans quotam decimarum esse de iure diuino. vel diceres: pastor pastori moram gerit. fortasse erat curatus: et ex hoc ligno alteri pastori dato / eius proprius potus calefit. Forte curam habet. sed nolumus ita dicere: quia tamen auguror aliquos non minus hoc cogitare mentaliter: tetigimus. Sed dicamus sic: fortassis illi curati parum habent de quo dlantur: et hoc est verum. curehic extra magnas vrbes sunt tenues: quia quili bet pagus habet suam propriam curam. propterea rationabiter potest eis imponi noua decima rerum vel iteratio decimarum consuetudine abrogatarum: dato etiam quod parrochiani contradicant: quia grex non potest esse sine pastore: et necesse est pastorem lac gregis provictu / et partem lane habere pro vestitu. et inferiorum non erit taxare quantum pastori sufficiet. hoc spectat ad alium iudicem. nec potest imponi aliqua quota ita accommodata sicut denaria. Tum: quia olim robur habebat in lege mosayca. Tum quia in multis partibus adhuc seruatur quota denaria. Tum: quia est preceptio pontificia. sed vbicuratus sufficienter prouisionem haberet per oblationes et aliquarum rerum decimas officialis non habet sic imponere: nec episcopus: de solutione no uarum decimarum: potissimum vbi est consuctudo in vna magna regione de illa decima non soluenda: ne vnus magnus populus contradicat allegans se non subiectum esse suscipere leges illas impositas. qui nimis emungit elicit sanguinem secundum sapientem. Prouerbiorum. xxx. secus esset vbi esset in tribus vel quattuor pagis. qui de multis rebus non soluunt decimas: vbi reliqua pars regni soluit: quia notabilis paruitas non sufficit pro consuetudine.
¶ Si dicas: primas potest cogere homines in regno soluere decimas in omnibus rebus quas possident: nec ipse imponit leges: sed cogit eos seruare leges potetificias: quibus si obuiant vltimo mucrone ecclesie: scilicet excommunicatione: eos feriet.
¶ Responsio: vide an erit nota auaricieet potissimum vbicure sunt satis pingues. Tum secundo: vide (quod maius est) si vnanimi consensu proclament illas leges apud eos per consueudinem iam prescriptam abrogatas: et consequens non suscipient. nec licet metropolitano in eorum faucibus trabem quam serre recusant: nec ex his sequitur canonistam tenentenioppositum esse hereticum. Aliud est tenere heresim et esse hereticum. excusantur propter corticem verborum decretalium quousque eis ostendatur oppositum. et si non aquiescant visa veritate perperam agunt. considerant conclusiones aut in theologia vel morali philosophia vtcunque stabilitas: non habito respectu ad fundamentum: propterea facile aberrant.
¶ Quinto arguitur: ex ista conclusione datur occasio de non soluendis decimis quod est inconueniens. tales excommunicantur: patet in clemen. ca. cupientes. de penis. assumptum patet: quia homines minus curant de humana lege quam diuma: ergo si populus intelligat se non astrictum lege diuina ad soluendas decimas: sed solum lege humana: minus propensus erit ad soluendas decimas.
¶ Et confimatur hec ratio. si simul intelligat hoc quod est lex humana de soluendis decimis / adiuncta alia propositione / consuetudo interpretatur legem humanam: multi male soluerent decimas: qui heri et nudiustertius bene soluebant. inciperent esse procliues male soluere: et per consequens istud erit in grandem iacturam prelatorum. ¶Adquintam reipondet negandoou democcasio¬ non soluendi. sicut ex vero nil nisi verum: sic ex conuenienti nil nisi conueniens sequitur. et concedo quod homines minus curant de humana lege quam diuina. sed non obstante lex humana obligat sub pena peccati mortalis. et dummodo hoc sciunt: timentes deum soluunt secundum quod deuinciuntur: sicut ieiunabunt quadragesimam et sanctorum profesta que sunt de iure humano. etiam in foro exteriori cogentur.
¶ Ulterius: non est opus hoc populopredicare. est vnum verum quod non tenentur scire: puta de qua lege obligantur soluere: sufficit quod dicatur eis quod tenentur soluere. secundum comicum: veritas odium parit: hoc est: dicere veritatem in aliquo casu / et in aliquo loco / coram aliquibus personis. Etiam dummodo pastor ouium habeat de quo se pascat: non habet iacturam realiter. si minus habeat: ad minus tenetur. Pastores ista peccata in grege de non soluendis decimis trutinant: sed de hoc quod prodige exponunt inter se et suos / infectascabie in cute / et lacerata lana per vepres / surda aure praetereunt. et debili oue nonhabente pascua corporalia propter niuem / pluuiam / et gelu / non subministrant manipulum feni quod exuperat / recondunt in horreo: secundum verbum christi ad phariseos qui erant pastores populi iudaici. Matthei. xxiii. de vobis scribe et pharisei ypocrite qui decimatis mentam / et anethum / et ciminum: et reliquistis que grauiora sunt legis / iudicium / et misericordiam / et fidem. Abi glosa interlinearis: hic arguit eos auaricie qui nichil pretermittunt de his que ad commodum suum sunt: in pauperes et viduas misericordiam non faciunt. Postea dicit eis: duces ceci excolentes culicem: camelum autem glutientes. et in principio illius capitis contra eosdem dicit. alligant autem onera grauiaet importabilia: inponunt in humeris hominum: digito autem suonolunt ea mouere. Sed ex verbis christi non habes argumentum de soluendis decimis: arguebat phariseos: et adhuc currebat lex mosayca.
¶ Sed vbi diximus non est necesse / hoc non conducit populo dicere quod solutio decimarum est de iure humano solum: ponatur quod parrochiani confiteantur se erudito viro quod non soluerint decimas vbi est consuetudo non soluendi: quid faciendum est.
¶ Respondetur: patienter audiat illa cum aliis eorum peccatis. absoluat eos a peccatis eorum / nullam penitem tiam imponendo pro decimis: quia non peccarunt in hoc: et hoc eis etiam dicatur: quia alioquin faceret populum peccare gratis qui non soluit et credit seobligatum: et sic sue conscientie contraueniet. et licet primi non soluentes decimas ( vbi est consuetudo non soluendi) peccarunt contrauenientes legisuperiorum contra quam non erat prescriptum: posteriores consuetudine introducta non soluentes / non peccant. Exemplum in simili de ieiunio aliquorum profestorum que precipit romanus pontifex in caps. consilium. de obserua. ieiu. et tamen galli non ieiunant: nec se transgressores reputant: nec eos in hoc reputo. sed vbi est consuetudo soluendi: ostemdat ei peccatum esse grande sicut est: nec est opus dicere quod solutio decimarum non est de iure diuino.
¶ Ad confirmationem respondetur: timentes deum bene soluunt: et bonus non capit exemplum per malos: etiam de grano et ceteris id genus: in quibus est emolumentum aliquod quo d percipitur exterius: et sic in hoc non potest esse magna deceptio.
¶ Contra tertiam conclusionem arguitur probando quod nemo tenetur soluere decimas. capionabal qui habet mille agnos: cuius pastor debet habere centum ratione decimarum. vel propter claritatem capio decem. Arguitur sic: nullum istorum agnorum tenetur nabal dare curato: patet. quocunque ei retento non peccat: quia non est necesse citius dare illum agnum quam alium.
¶ Respondetur per propositiones: quarum prior est. Nullum agnumobligatur dare curato sub pena peccati.
¶ Secunda propositio: necesse est si nabal debeat esse expers peccati / dare aliquem agnorum istorum curato: vt necesse / cadat in totam conditionalem: qua si nullum istorum det: peccat / et tenet alienum. nec descensum disiunctiuum vel alium temptabis sub illo vocabulo agnum. In conditionali talis descensus est interdictus.
¶ Tertia propositio: sicut non requiritur dare optimum istorum decem curato / sic non sufficit dare ei pessimum istorum. Prior pars huius ypothetice patet: quia non tenetur dare ei vltra decimum valorem istius totius multitudinis: sed si daret optimum istorum agnorum vel dare tene retur: obnoxius esset dare vltra decimam partem istorum bonorum. Secunda pars patet: quia sic deciperet curatum non dando ei decimam partemvaloris istius totius multitudinis.
¶ Quarta propositio: sufficit dare vnum qui medio modo se habet inter optimum et pessimum. sicut apud phisicos latitudo difformis siue vniformitur siue difformiter difformis reducenda est ad gradum medium. sed cum denarius est numerus par: illic non est vnum medium equaliter distans ab extremis. Propterea conuenientius est quod includantur in domo / et permittantur egredi: et decimus quilibet manebit pro curato. vel proiicere sortem (quod est hic licitum) et sic stabit ad fortunam siue sit optimus / siue pessimus.
¶ Sed contra istud arguitur: nullus istorum agnorum est curati ante separationem eorum. sed omnes sunt patrisfamilias. ergo si exponat eos omnes vel vendat lanio: nichil tenebitur dare curato: quia vemdit sua.
¶ Respondetur: quod omnes isti mille agni sunt nabal in prima hora qua curatus venit antequam agnicurati ponantur ad partem: quod patet: quia aliquis est domins istorum agnorum omnium: et non curatus vnius: quia ostende michi digito agnum quem dicis esse curati: et quero abs te quare citius est ille eius quam alius: et respondere non poteris. Secunda propositio: licet omnes illi agni sint patrisfamilias: tenetur centum eorum dare curato. et licet eos omnes vendat lanio et suos: tenebitur centum curato. Exnim in simili: dedi tibi centum aureos mutuo: omnes aureiquis habes tui sunt: sed mihi centum dare debebis. Credo curatos ntros vnanimes in hoc: si iste paterfamilias prodige istos centum agnos exposuerit: quod praciu refundere tenetur: dato quod paterfamilias erat domins rerum. quare ergo non tenebitur curatus dare pecuniam pauperibus debitam prodige expositam / dato quod dicatur domins illarum rerum: quia non habet absolutum dominium et irrestrictum in rebus ecclesie sicut laicus in suis: quia si sic: potest omnia vendere vel dare in vna hora: quod concederet nemo mortalium.
¶ Secundo arguitur con eandem conclusionem: sortes paterfamilias prudens vidit suum curatum prodigum / et mille generibus vicii irretitum / pauperibus nihil erogantem / satis habet pro se et decem aliis. scit quod curatus tenetur ex superfluis prouentibus ecclesie alere egenos: non tenetur curato tali dare decimam: sed sufficit quod ipse ministret pauperibus loco curati.
¶ Respondetur: admisso toto illo casu: nego quod non teneatur soluere curato: vt patet. xvi. questione. vi. Si episcopum. et id ramtis est. tenetur dare curato quod est ei debitum: qua admodum si darem tibi mutuo centum non obstante mea malicia / teneres mihi soluere: dato quod nihil darem pauperibus. Tu debes facere tibi debitum: relinquendo alios dampnari / vbi eos corrigere non teneris: saltem curatum castigare non habes hac via. et ve si hec via admitteretur quod liceret subdito dare decimas pauperi vel earum partem: peiora contingerent quam nunc eueniunt: male aleretur sacerdos euangelicus: et sic non potest intendere plebi. plerique detinerent decimas sibiipsis sub specie elemosine pauperibus erogande: et sacrilegium incurrerent. sufficit inferiori ergo dare deo decimas ecclesie: cui principaliter dat subditus: quia istarum rerum ecclesie dominus est deus: licet det per manus istius ministri. Licet Ophnie Phinees filii helisubtraxerunt oblata a populo: propterea populus non peccabat. et si deus non puniat prelatos bonis dei abutentes in hoc mundo: atrocior sententia ex pectatur in alio. deus occultus suo iudicio / qui ex malis elicit bona homines in suis peccatis perseue rare sinit: sed secundum mensuram delicti erit plagarum modus. hec dixerim: quia indoctum vulgus suspicatur ecclesie prelatos semi beatos: quia bona fortune ad manus habent: et vulgus cum sudore vultus / interdum maguam inopiam patitur: et sic se infelix existimat. oppositum est omnino verum. solon grecorum sapientissimus cresum l. idorum regem opulentissimum (quem vulgus felicem putabat) non sic censuit: nec ceteri philosophi gentiles: nec prophetarum oracula sic rata sunt.
¶ Preterea arguitur: Iudei tenentur soluere decimas. vt patet in ca. de terris. et tamen non tenentur parere iuri humano: ergo soluere decimas est de iure diuino. Minor patet: quia adhuc contrahunt in secundo gradu consanguineitatis: secundum Apostolum prime Corinthiorum. v. quid ad me de his que foris sunt.
¶ Item: quadragesima est de iure diuino quae est decima pars temperis vt sancti dicunt: ergo quota decima rerum nostrarum ad huc est de iure diuino.
¶ Bespondetur concedendo: quod iudei tenentur soluere decimas prediales: alioquim ecclesia dissiparetur. ecclusia cogit iudeos tenere eccliam indempnem: et hoc non est habtere oculum directe ad eos qui foris snnt: sed consulere indempnitati eorum qui intus sunt.
¶ Contra quartam conclusionem arguitur: probando quod ipsa inferat contradictoriam secunde: et hoc sic: soluere aliquam quotam est de iure nature et diuino: et non est de iure nature vel diuino soluere octauam partem / nonam / vel vndecimam / vel duodecimam / vel quad cumque aliam partem a decima: erga est de iure nature vel diuino soluere decimam. hoc est denariam partem bonorum.
¶ Respondetur. consequentia est nulla. Eodem modo arguendo probares quod dare octauam partem vel quartam partem est de iure nature vel diuino: patet applicanti argumentum quod facimus. frequenter aliquod incontractum est de iure nature vel diuino: sed ipsum additum cum aliquo restringente nullo pacto est de illo iure: sed humano. hoc tibi exemplariter explicabo: nosti (vt auguror) punire furem est de iure nature vel diuino / vel punire eum aliquo modo: sed punire eum hoc modo vel illo modo puta ad restitutionem dupli / vel quadrupli / in furto manifesto vel immanifesto: est pofitiuum humanum Potissima regula de soluendis decimis est ponedera re consuetudinem regionis (quia in vna regione de omnibus rebus soluitur: in alia de aliquibus et non omnibus: et in tertia regione de aliquibus soluitur de quibus non soluitur in secunda) magis quam eundo ad legem scriptam de soluendis decins. propterea incassum est amplius circa hoc insistere.
¶ Epilogando vides dicimus quotam denariam non esse de iure diuino soluendam: sed solum iure humano: contra quod praescribi potest. contra ius diuinum et nature nulla currit praescriptio: bene autem contra ius humanum. legem humanamquamlibet pure positiuam interpretatur consuetudo: et eam e medio tollit.
¶ Respondetur in omnibus in quibus homo habet verum dominium tenetur soluere decimas secundue consuetudinem patrie: hoc dicitur: quia de vsura e de furto homodebet restituere illi qui est deceptus: et non dare. x. de alieno. Ecclesi. xxxiiii. qui offert sacrificium de/ sbam pauperis / quasi qui victimat filium in conspe coctu patris sui. et immolantes ex iniquo / oblatio est maculata. sed vbi quis habuerit iustum dominium reilicet per delictum acquisiuerit: vt histreo / meretrix in meretricio / qui non tenentur restituere acquisitum licet non tenentur pro tunc quamdiu sunt infames decimas dare: quia ecclesia non vult recipere vt desistat a peccato: secundum illud Deutero. xxiii. non offeres mercedem prostibuli nec precium canis. per precium canis iniquum donum vel rapinam prohibet dicit glosa: et hoc intelligitur de decimis personalibus: quia de predialibus / ecclesia a iudeo / a tyramno terras inuadente / et a quolibet / eas suscipiet: vt consulat sue indempnitati: quia prouentus fructuum proueneunt ex largitate diuina: propterea hoc est de hitum ratie predii: et non ratione persone: cum mulier vitam emendauerit: tenetur ecclle dare decimas: que tunc potest eas capere. Sacerdotes tamen non dant decimas potissmum personales de praediis propriss: patet in ca. Nouum genus / exactionis est vt clerici a clefcig decinias gigantem nussm in less q bec le¬ gamus. prediales totiens dande sunt quotiens de nouo colliguntur de terra: nec omt deducere expensas factas in eis. personales solent differri ad pasca vsque: quia quando homo daret minutatim decimum denarium sui lucri: esset ei tedio: et ecclesie incommodo: et illo tempore homines sunt maxime memores sue salutis: et tunc potest negari eis eularistia / si non soluant. quare illud tempus est accommodatum. alicubi in vrbibus pauca sunt predia: tunc cum maiori rigore decime personales sunt dande. Si homo habitet in variis locis: det decimas personales vbirecipit sactuia. Si habeat oues in vna prochia in vna medictate amni: in alia medietate in alia partiatur decias de lana / caseo / ethuismodi. Si pascantur ivna perrochia: et ducantur ad ouile in alia: decine dande sunt priori perrochie. de noualibus oportet videre ad quam perrochiam spectant.
On this page