Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 37

Quaestio 37

An decimae sunt solvendae de iure divino an humano

CUm hanc materiam decimarum vtcumque percurrerim de disputatione illa inter theologos et canonistas an decime sunt soluende de iure dino vel humano: postea incidit in manus tractatulus cuiusdam canoniste petri rauennatis in quo coae vnum theologum disputat: ne scio de qua theologo loquatur. Uideo ntros tenere decimas soluendas solo iure humano post sufficientem promulgationem euangelii: et rationabilitr quidem: et hoc opinione mea in ista questione osedi. Sed dicta istius petri paucis ( quae ad propositum faciunt) perstringam. vult ipse sicut sui communter) quod quota decimarum est soluenda iure diuino. Secundo dicit quod theologus / ille contra quem scribit submittit tractatulum suum sedisapostolice correctioni et eorum quorum interest errantes castigare: et sic ego hanc questionem sicut nostra alia / vt ratio expostulat. Infert iste quod officium canonistarum est corrigere errantes in materia decimarum: nec est opus ire ad sedem apostolicam: quia ipsa iam determinauit. canoniste ergo habent corrigere illos qui nolunt sano modo intelligere determinationem ecclesie.

¶ Adducit anthonium de bu. in. c. tua. de deci. dicentem quod in his que attinent ad praecepta diuina standum est potius declarationi canonistarum quam theologorum: quorum est conuenientius scripturas sacras intrpretari.

¶ Dicere canonistam debere theologum in iure diuino castigare: et melius posse ius diuinum interpretari quam theologum: est idem ac si diceres: fabrum / calcificem in arte calcificis posse erudire. quod medicorum est promittunt medicitractant fabrilia fabri. cuilibet perito in sua arte credendum est pauca iuris diuini comperatiue in scriptis maximorum potetificum discussa habes. et de illis fundamentum theologus habet: et ad suam professionem attinet. adde: theologus est nemo bene institutus / vel in famata vniuersitate graduatus / qui non sit apprime in vtraque phoiia eruditus: alioquim a gradu prohiberetur. relictis auctoribusuris pontificii quos pro se in medium citat) qui in hac materia testimonium non afferunt. Ego humane vt decet illos superius excusandos asserui: et danda est professioni eorum venia: cum verba pontificia multum prose expressa habent: sed non eius sententiam: nec ad eos et ad eorum artem attinet super hoc amplius rimari: consultius tamen agerent si theologis in hac materia fidem prestarent: vt de fabro et calcifice superius recitauimus.

¶ Primo dicit ita: quod domini de rota determinarunt quod quota denaria est de iure diuino hodierno die.

¶ Respondeo: si sint theologi et in iure et in theol ogia mixti: non credo asserenti. si sint pure canoniste: iam responsum est. ego citius dico non credendum huic viro quam temere iudicare de congressu doctorum virorum.

¶ Secundo adducit dictum gregorii in capi. quadragesima. de consecratione distinctione. v. vbi in fine illius capitis habetur. Iubemur autem et ab omnipotenti deo omnium bonorum nostrorum decimas dare: dicit hunc tex tum esse ineuitabilem pro verissima canonistarum opinione. recitat aliquas solutiones illius theologi quas dicit glosas violentas contra iura: adeo quod si scirent loqui facerent ipsum citare in ius pro satisfactione violentie.

¶ Dico quod iste non capit intentionem illius capituli. Beatus Gregorius intendit in illo capite quod quadragesima est ieiunanda. xxxvi. dies que faciunt sex ebdomadas integras sunt decima pars anni: sunt ieiunande. et iubemurab omnipotenti deo dare decimam. non puto ieiunium quadragesimale esse de iure diuino. et ista duo eodem iure obligant: quia tunc erat consuetudo in diebus gregorianis soluere decimam et bene moralizauit suo more ad decimam partem anni ieiunabilem: et iubemur iure diuino parere superioribus nostris precipientibus solutionem decimarum et ieiu nium quadragesime: sicut superius recitauimus ex Luce. x. pontifices vt ostenderent quotam decimarum non onerosam introduxerunt ius diuinum moysaicum ad hoc: non quod ius diuinum moysaicum in diebus gregorii erat de precepto: sed erat manuductio quod ratiabilis est illa quita sicut paschalis secundus ostendit quod clerici de dote ecclesie non tenentur dare decimas: dicit quod nunquam hoc auditum est in lege moysaica: patet de decimis caps. nouum. vbi inquit pontifex: Nouum genus exactionis est vt clerici a clericis decimas exigant cum nusquam in lege domini hoc legamus. non enim leuite a leuitis decimas accepisse leguntur. Illi profecto clerici qui a clericis spiritualium ministeriorum labores accipiunt: decimas eis debent: vbi dicit archidiaconum ad hoc introducere vetus testamentum exponendo capitulum quadragefima: hoc solum arguit ignorantiam archidiaconi: et non testimonium ponderandum. nec mirabere canonista quod demus glosas que tibi( solas cortices verborum romani pontisicis ponderanti) videbuntur extranee: cum efficaciter constat quod iudicialia moysaica nunc non sunt de iure diuino. oportet exponere dicta pontificum: et tenere ius diuinum sllibatum e incontaminatum.

¶ Argumentatur vlterius: ministri noui testamenti sunt maioris auctoritatis quam ministri veteris vt probat apostolus secunde ad Corinthios. iii. ergo preceptum de quota decime non est abrogabile per consuetudinem contrariam. cum olim non erat abrogabile. vtpote in lege moysaica.

¶ Alterius dicit se probaturum quod lex humana non est abrogabilis per contrariam consuetudinem in quodam opusculo suo: in quo dicit se probaturum quod populi ciuitatum possunt condere statutum inabrogabile.

¶ Ad setundum argumentum sufficienter responsum est.

¶ Adtertium: ipsum peccat in materia et in forma. quando ita esset sicut dicit se probaturum / quod aliqua lex humana est inabrogabilis: ipse non habet propositum quod soluere quotam denariam sit de iure diuimo in lege noua.

¶ Secundo: assumit aliquid probandum quod non probabit hoc anno. par in parem ne habet imperium. populus sequens potest reuocare statutum: ymo si iureiurando esset sancitum: vt dicit abbas in capris. dilecto. de preben. et glosa in caps. in his. vndecina distinctione. sed quicquid sit de illo: si non posset / hoc esset quia est contra ius diuinum nisi rationabilis causa occurreret. Non respondeo ad alia que inducit: quia nullius sunt momenti. laudo tamen virum: eo quod laboriose processit: et (vt reor) bono animo / pro defensione suorum et veritatis vt existimat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 37