Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An omne mendacium et mentiri sit peccatum

CIrca hanc distinctionem xxxviii. in qua magister loquitur de mendacio quattuor inquiram. Primo: an omne mendacium mentiri sit peccatum. Secundo: an omne mendacium sit peccatum mortale. Tertio: an est possibile mendacium bene fieri deo autore Quarto: an deus aliquem mediate fefellerit: vel an aliqui qio autore mentiti sunt.

¶ Quantum ad primum declarabitur terminus mendacium et mentiri. postea ad questionem conclusiue respondebitur.

¶ Mendacium sic diffinitur ab augustino in libro contra mendacium: ebendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi.

¶ Contra hanc diffinitionem sic obiicitur: potest esse mendacium per scripturamet gestus vt ex infra notandis apparebit: ergo non requiritur falsa vocis significatio.

¶ Secundo: aliquis mentitur qui non intendit actualiter generare assensum falsum in ipso audiente: probatio: posito quod dicerem regem esse turonis: et assem tirem opposito / nil cogitando de assensu falso generando in animo audientis. Uel si cogitem: non volo hoc

¶ Ad primum dicitur duplicitur. Primo diffinit mendacium vocale quod est commnunius inter signa exteriora: sicut philosophus diffinit nomen / verbum / et orationem vocalem. Secundo per antonomasiam precipuum mendacium diffinit: quod est vocale. modo in ter omnia signa exteriora voces primatum obtinent: teste augustino secundo de doctrina christiana.

¶ Ad secundum argumentum concedo: stat dare mendacium absque hoc quod proferens intendat generare actualit assensum falsum in animo auditoris: vt argumentum probat. sed comunter mentiens hoc intendit. Secundo exponitur sic: cum intentione fallendi: hc c est falsum dicendi. Diffinitio potest completius sic dari. Mendacium est falsa signi ostensio cum intentione dicendi falsum. siue intendatur assensus falsus in alio siue non. Mentiri conuiter sic dissinitur: est contra mentem ire: hoc est dicere vnum ore et habere oppositum mente: sed illud soli mentiri vocali competit. ponatur signum sicut in diffinitione mendacii posuimus. sed ex aliquibus obiectionibus patebit an ista sufficiant ad istaquid nominis. Ex his patet effectus communis mendacii et mentiri est assensus falsus productus a signo instru mentaliter et principaliter a faciente. Secundo patet: quod de ratione mendacii cst quod sit signum falsum et quod falsum dicere intendat: et sic copulatiue duo ponit. sed hoc non est de ratione de ly mentiri. si quis dicat verum quod credit esse falsum mentitur. Tertio patet: omnis qui dicit mendacium mentitur: sed non omnis qui mentitur facit mendacium. Solemus tamen dicere virum facere mendacium quando dicit falsum libet id putet esse verum: vt si sortes dicat niniue erat maior babilonia caldeorim / ita existimans: dicimus eum dicere mendacium ymo ctiam dicimus / ipsum mentiri. in talibus mendacium capitur pro propositione vel signo falso: licet putetur verum modo termini sunt accipiendi secundum vsum tam vulgarium quam sapientum sed thcologi non vtuntur sic termino in presentiarum: nec ego.

¶ His premissis respondetur per conclusionem vnicam que est hec: omne mendacium em peccatum. probatur: quibic discedens a tota latitudine virtutis etransiens ad extrema eius peccat ex secundo Ethi. mentiens siue mendacium committens est humodi: igitur: consequentia est nota cum maiore. Minor patet ex quarto Ethi. c. vii. verax tet medium: iactantia et ironia sut extrema: vnum in exuperando aliud i deficiendo. Argiropilus in noua translationem sic inquit: arrogans itaque praeclaraet ea quae non insuntet maiora quam insint fingere sibi videtur. dissimulator autem contra negare quae sibiinfunt aut imminuere solet. et paulopost. Itaque verax quidam cum sit medius est laudabilis: mendaces autem ambo vituperabiles: sed arrogans magis: vbi mendacem pro vtroque extremo capit: et illic Aristo. mendacium per se est prauum. sed per se praesuppodit de omni primo posteriorum. vel arguitur ad idem: omnis actus habecens obum indebitum est malus ex genere. sed mendacium est huismodi: igitur. consequentia tenet cum maiore. Minor probatur: voces et exteriora signa indicia debent esse aperitiua eorum quae sunt in anima: vt Ari. primo periarmeinas ait: sunt autem voces earum quae sunt in anima passionum note. et plato in Themeo: vox est nuncia mentis. abusus autem est vocum aliorum signorum extrinsecorum cum homo non vtatur eis ad illud ad quod imposita sunt. sed ad oppositum. tertio Auc. in li. de mendatio: quisquis esse aliquod genus mendacii quod peccatum men sit putauerit decipit seipisuemt turpitur. et circa principium eiusdem libri ait: mendaciorum genera multa sunt qoquiodomnia vuiuersaliter odisse debemus.

¶ Contra hanc conclusionem arguitur: et primo con secundam probationem. et cum tangit quid nomnis mendacii et mentiri: et hoc sic: proferens propositionem neutram: vtputa scythas egiptii praecesserunt / abutitur vocibus: quia assertiue allud asserit quod est intur chronographos antiqua quaestio:et volo quod proferens dubitet. tunc talis non vtitur vocibus ad sigcindum conceptum mentis sue: ergo abutitur eis: ergo committit mendacium et mentitur et tamen non dicit vnum et habet oppositum in mente: ergo vel probatio nulla vel quid nomnis mendacii nulla. iSecundo arguitur: si sortes dicat hanc et nichil alis dem patreius partibus / ego mentior / vl ego dico mendacium: so ies mentitur: et tamen ita est sicut ipse profert: ergo non mentitur. tet coseqenia per secundam probationem conclusionis. talis vtitur vocibus ade sigindum sicut minte concipit. Maior patet: vel ita est in re sicut sortus dicit: vel non ita est in re sicut sortsasserit. si primum:et cum ipse asserit quod mentitur: et ita est per te: ergo mentitur. si secundum. non est ita in re sicut asserit: et ipse assentit opposito: iam mentitur. eodem modo argumentabor de hac ego dico mendacium.

¶ Tertio arguitur: sorus dicit falsum cum intentione causandi assensus falsiin audiente: et non propterea peccat: ergo conclusio falsa. antecedens patet: supposito quod sortus dicat hanc platoni et nullam aliam propositionem / ego dico falsum. Iam soru dicit falsum si ita est sicut profert: oportet quod dicat falsum. si aliter est: etiam pariter dicit falsum. et plato sciens hoc assentit propositioni false fortis: ergo assensus postolsonis est fatus quem assensum sourtus causauit. potest fieri argnim de arguente tam in sorbona quam in vico stramineo respondem tem intendente sallere: et tamen non peccar.

¶ Ad primum respo quod proferens propositionem neutram assertorie mentitur: mentiri non est solum proferre propositionem falsam assertorie tanquam veram: et illi dissentire. sed est proferre propositio nem assertorie et dubitare de illa. sed istud mendacium est minus peccatum quam si quis assentiret opposito. hic possunt esse gradus in grauitate peccati. primus erit quando quis profert propositionem tamquod veram. et firmiem assentit opposito. Secundomodo quando profert propositionem tanquam veram: et assentit opposito cum trepidatione. Tertio modo quando propositio neutra asseritur tamquam vera: vt astra sunt paria. sic asserens it contra mentem: cum vnum proferat et non assentiat sicut profert.

¶ Ad secundum respondetur quod aliquis mentitur praecise asserens verum in reflexiuis solum quando ex dicto vero fit recalcitratio in mendacium: vt hic / ego mentior: omnis homo mentitur si nullus a me mentiatur. et sic aliquis dicens verum scitum esse verum mentitur: sed istud extra reflexiua numquam contingit. nec sic mentiens peccat: cum ita est sicut ipse profert: et ita iudicat. si aliter iudicaret: mentiretur theologice loquendo ) contra suam mentem.

¶ Ad tertium concedo totum antecedens: plato audiens sortem illam propositionem proferre habet assensum falsum: puta propositionis false. propositio sortis est faila per reflexionem ita est in re omnino sicut profert. sed hoc non sufficit ad propositionis affirmatiue viritatem: sed cum hoc requiritur quod propositio prolata cum circunstantia casus non se falsificet. illa duo copulatiue requiruntur ad viritatem propositionis. extra reflexiua vnum concomitatur reliquum: in refle xiuis vero non. reflexiuis tanquam vepribus relictis: theologice et ad rem pro conclusionis intelligentia argumentabor. Primio qui ad hoc quod de arguente tangitur respondetur. prudens arguens intendit solum examinare eruditionem raspondentis: et ratie cribrare verum a falso vt examinetur ipsa veritas vt purgetur tanquam aurum in fornace. si inanem gloriam aut deceptionem respondentis intendat: ian est imprudens et gloriole auidus. Prino modo se hespendo / stat quod maturia laudis ei adueniat si rethe argumiti ingeniose deducat antede oclusios pennati.

¶ Quarto arguitur: sacerdos in principio sacrificii dicit: ego miser peccator peccauinimis: et enumerat multa peccata forte in quibus non peccauit in quibus dicit se peccasse. similit po¬ ete dicunt animalia loqui: patet in Esopo per totum. idem fecit Ionathan filius Iereboal. Iudicum. ix. de lignis: isti dicunt vnum et non assentiunt dictus eqrum. sciebant hi quod nec animalia nec arbores loquaebamtur.

¶ Quinto: libet vti insidiis in bello iusto. Iosue ponebat insidias ad vrbem hay. Iosue. vii. precipiente domino: et tamen in insidiis est mendacium. tamen vnum exterius simulatur: et oppositum habetur in mente: igitur.

¶ Sexto arguitur: aliquis iocando gratia recreationis et risus per habitum cutrapelie falsum assuint: et non est dicendum talem mentiri: cum solum aliorum solatium querat.

¶ Septimo arguitur: sortes promittit se aliquid facturum quod non seruat pro ratiali caum. talis non peccat: et tamen mentitur: cum dicat falsum: igitur.

¶ Ad quartum de sacerdote dico loqintur nomine eccclie. Secundo: facerdos est adultus: modo raro stat dare adultum qui non peccet peccatis recitatis in confiteor. sed de particulari viro tangit argumentum. non sufficit dicere cam huilitatis sic dicit. quia non licet mentiri causa huinlitatis: vt patet ex conclusione. et Aug. de verbis apli. cum huilitatis cam mentiris: si non eras peccator antequam mentireris: mentiendo efficicris quod eniteras. et paulopost. Quodo est huilitas vbi resnat fassitas: nec iuuat in proposito dictum gregorianum ad hoc introducere. Bonarum mentium est culpamagnoscere vbi culpa non est: quia homo non facit aliquid ad probandum quod huminlitatis gratia mentiri liceat. quomodo illud est intelligendum / alibi dictum est. sec putandum est more aliquorum quod huimlitas inclinat habentem ad mentiendum: nec inclinat ad hoc: nec ad iudicandum false. humilitas est habitus appetitiuus ad suos actus elicitos solum inclinans. licet possit esse iudicium falsum in viro huminli ad erronee iudicadum vpocritam esse se meliorem: qui quidem error non est malus habenti: ymo oppositum esset ei malum.

¶ Ad aliam partemargumenti de poetis: dico quod poeticum mendacium non est mendacium solum mendacii vessibus induquatur. scit poeta audientes non decipi. sed vt melisan ditor succum dicti poetici degustet: poteit exemplade animalibus secundum naturas animalium. audientes hoc pacto melius commemorant. et magis placent: secundum illud esopi in principio. Dulcius arrident seria picta iocis. et sub testa arida bonus sensus includitur. Et nucleum celat arida testa bonum. Eodem modo dicemdum est de mendacio ironico. tale proprie non est mendacium. vtquam admodum ego dicerem de malo studente coram his qui hoc nouerunt: iste est optimus studens. omnes astantes sciunt me ironice loqui. explano mentem meam in oppositum quod is est malus studens per voces et alias circunstantias occurrentes: opposito assentio: et vtor vocibus ex circunstantia ad oppositum: et quia alios video ita intelligere non fallo. non inconuenit vnam propositionem contradictorie cum circunstantia inuoluta repsentare. sic possunt theologi in vesperiis nugas falsas introducentes excusari: supposito quod non intendant fallere: et videant quod auditores non existimant quod assertorie loquantur: sinautnem stat quod peccent.

¶ Ad quintum dicius: insidie sunt licite in hello iusto. insidiator occultat vnum verum quod non tenetur dicere: et non mentitur. probe actum est pro loco et temperetacere verum: nam nul¬ li tacuisse nocet: nocet esse loquutum / secundm cathonem. tria hominim genera verum non habita temporis oportunitate enunciare solent: Ebrius / insipiens / pueri / dicunt verum. insidiator capit vnum signum amphibologicum: multos post mondtem occultat vel in spelum ca: aliquos viros in planiciem educit prouocaturos hosteni in praelium: quod est licitum in bello iusto: postea aufugiunt: modo aufugere est licitum. alii incaute insequuntur et capiuntur in muscipula ab eis qui post tergne montis occultantur. omnia ista sunt licita: ergo insidiator ratione infidiarum nec fallit nec peccat. bene facit aliquid roatione cuius deceptus capit occasionem deceptionis quod a ponente insidias e volitum. sed non oportet quod volens antecedens consequentie velit consequens: bene sequitur: fortes ibit de gallia in scotiam: ergo ibit per maris pericula secundum legem eundo. antecedens est volitum: non autem consequens. etiam hec consequentia non est bona. stat quod insidiator tendat omnia ad capiendum incautum hostem: et quod hostis non capiatur: stat etiam quod sit cautus si insidiator velit formaliter decipere: tunc male vult: et peccat vt posthac dicetur.

¶ Sextum argumentum tangit de mendacio iocoso. pro cuius solutione scito: mendacium dicitur iocosum duobus modis. vno modo quando homo falsum dicit: et /videt quod audientes taIiter accipiunt. vel intendit assensum falsum producere in audiente: sed hoc facit vt omnia in flum conuertat. iste peccat: et mendacium realiter committit habitus eutrapelie non inclinat ad hoc: sed ad honeste iocandum et quod nec deus nec proximus offendatur.

¶ Secundo modo aliquis dicit aliquid causa recreationis et videt quod auditorium non fallitur nec fallere intendit. istud est mendacium iocosum et sine peccato. nullomodo est mendacium: nec sequitur est mendacium iocosum secundo modo: ergo est mendacium. sicut non sequitur: homerus est homo mortuus: ergo homerus est homo. et si dicas: de omni verbo ocioso homo est rationem redditurus.

¶ Respondetur: quando homo loquitur sic scilicet quod omittit illa quae agere tenetur: tunc ociose loquitur et peccat: alias autem non ost.

¶ Ad septimum respondetur: si sortes promittit se aliquid facturum: assentit sicut enunciat: nullo modo mentitur: licet postea mutet propositum prorationabili causa. sapientis est mutare consilium noua superueniente causa: sed tunc dicit falsum: quia propositionem de futuro que numquam habebit vnam de presenti veram: sed hoc ad mendacium est impertinens.

¶ Octauo arguitur: nullum peccatum remuneratur a deo: sed obstetrices que pharaoni mentite sunt quatenus filios israel liberarent premiate sunt adeo Exodi primo. illic dicitur: bene ergo fecit dominus obstetricibus et edificauit illis domos: ergo mendacium non est semper peccatum.

¶ Nono arguitur: nullum peccatum potest bene fieri: aliquod mendacium potest bene fieri: patet: illud quod est mendacium potest bene fieri tam a deo quam ab homine.

¶ Respondetur: deus non remunerauit obstetrices perper mendacium: sed quia timuerunt deum: gratia cuius per uulos hebreorum seruartst.

¶ Ad nonum nego maiorem vt proponitur in sensu diuiso. quod est peccatum potest fieri non peccatum: sed nullum peccaunm bene fit a creatura. concedo etiam quod mendacium bene poest fieri. mendacium est terminus connota tiuus de materiali pro oratione supponens vocalivls scripta (extendendo scripturam ad omne signum exterius quod non est vox: sicut artista extendere solet quando terminum scindit vi propositionem in mentalem vocalem et scriptam) connotando de formali quod illam proferens intendat flm proferre vel assensum sim igerere in audiente vel percipiente. terminus pro signto materiali supponere solet cui conuenit sus connotatio: propterea illa est vira mendacium potest bene fieri tam a deo quam ab homine: sicut album potest esse sine albedine: et pater potest esse sine filio lbet ne sit pole patrem esse sine filio: capiedo filium vt sit di praedicamnito relatonis.

¶ Decio arguitur: querat aliquis sortem absconsumi in domo mea ad mortem: et quarat a me an sit in domo. si dicam quod sic: ero cam mortis quod est a me fugiendum. idem est ) si tacuero: ergo in illo casu let michi mentiri: alias sumi perplexus.

¶ Respondetur: neutrum dicere possum. si prodo virum / pecco: et magis quam mentiendo vt vitam eius saluem: ergol ab illo magi est fugiendum: quia a maiore peccaton magie st sugiendum. si mentior estt pecco: ergo neutrum faciam. ex meataciturnitate non cognoscit an sortus sit in domo meaabscensus. faciam sicut recitat Gtuns Aus. in li. con mendacium de illo sancto epsto dum talis quaeto ab eo quareretur: respondit: nec possum mentiri nec prodtre vium si hic esset. vel dabo ei aliod os redenp est illudedo quatenus discedat sine peccato / sed quod possum excogitar.

¶ Unde cimo arguitur: ipocrita osendit se facto esse meliorem quaom sit: et tamen non peccat: quia licitum est peccataum suum occultare.

¶ Rspondetur: prudentur facit malus suum peccatum occltando ne alios scandaliset et in peccatum inducat. si alios audiat loqui de pccato quae est occulte infectus: debet tacere. sed si ostendat per signa aliqua oppositum esse in se: est hipocrita: vt screando quando audit loqui de turpibus: orando prouolutis genibus quatenus alii eum videant.

¶ Duodecimo arguitur: incutiat tyrannus minas sorti quatenus cum sua filia contrahat: tunc sortes dicit berthe / capio te in meam: et scit hoc esse falsum: suppono eum doctum. et nemo potest assentire falso noto tali: cum non potest assentire pro poationi neutri: et tamen non peccat.

¶ Ad hoc argum tum quere solutionem in distin. xxix. q. i. Ecce quid est mentiri et mendacium. dicere falsume assentire opposito: est peccatum. sed dicere falsum opposito assentire / velle quod alter sue assertioni assentiat / est maius peccatum. mentiri iocose secundo modo est actus eutrapelie: prino modo actus viciosus eutrapelie aduersus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1