Quaestio 2
Quaestio 2
An omne mendacium sit mortale peccatum et exprobrabile et contemptivum factoris
Ecundo circa eandem distinctionem. xxxviii. queritur: an omne mendacium sit mortale peccatum exprobrabile et contemptiuum factoris.
¶ Rspenr: glosa super illud praies. perdes omnes qui loquuntur mendacium: ponit tria generia mendaciorum. s. iocosum / officiosum / perniciosum. Iocosum in questione praecedenti diffinitum est. Mendacium officiosum est mendacium quod fit ob alicuius vtilitatem et nullius / inconmodum: hoc est: quod alicui prodest et nulli obest. obest inquam alteri quod mentienti: ei em obest: quia mentitur et peccat. Tertium mendacium est perniciosum: quod fit ex malignitate et alicui nocet et nulli prodest. Insuper aduertas: aliqui rum est positio quod viri perfecti peccant mortaliter quodcumque genus mendacii committant propter perfectionem vite t status: non est autem sic in viris imperfectis. his premissis pono quinque conclusiones sequentes.
¶ Quinta conclusio est: mendacium est peccatum multum exprobrabile et hominem mendacem exprobrabilem reddens.
¶ Prima conclusio probatur de mendacio iocoso et officioso per glo. super illo / perdes omnes qui loquuntur mendacium: dicit. duo sunt generia mendaciorum in quibus non est magna culpa: et loquitur de mendacio iocoso et officioso. et magister in littera dicit illud psal. perdes omnes qui loquuntur mendacium / non intelligitur de omni mendacio. et patet conclusio ratione: ista duo mendacia non conriantur caritati dei vel proximi: ergo non sunt pcctammortalia: propterea perniciosum est mortale peccatum vt in conclusionis quarte probatione dicetur.
¶ Secunda conclusioprobatur: iocosuet officiosum est veniale peccatum ex greede: ergo in nullo est peccatum mortale ex circunstantia persone. tenet consequentia: eadem prohibitione prohibetur omnibus. Insuper: si est mortale viris perfectis: hoc est ex praecepto dei vel voto. secundum non est duodbet. perfectus non vouit magis non mentiri quam imperfectus: nec praeceptum alicuius alterius creature super hoc habet: igitur.
¶ Tertia conclusio probatur: aliquis potest perniciose mentiri pro re parui momenti: ergo talis solum venia liter peccabit. non alias aliquod furtum est vemiale. Secundo arguitur ad idem: aliquod est mendacium veniale quod alicui nocet et nulli prodest in re perui praecii: ergo dabile est aliquod perniciosum mendacium veniale. Tertio: si esset mortale / hoc esnet quia perniciosum est mortale ex genedee sicut est furtum. et nichilominus aliquod furtum est veniale. Quarto arguitur: aliquod est mendacium perniciosum indeliberatum veniale: qua non est de ratie mendacii perniciosi quod ipsum sit mortale.
¶ Quarta conclusio probatur aliquod est mendacium perniciosum contra charitatem deiet con charitatem proximi. exemplum primi: sicut est mendacium in doctrina fidei. exemplum secundi: quando est in nocumentum spirituale corporale / vel in magnis bonis fortune proximi.
¶ Quinta conclusio probatur: homo mendax hoc lucratur quod ei non creditur quando verum profert nec quando falsum enunciat: quia nescitur quando dicit verum. secundo: mendacium numeratur inteur mondstra quae odit deus Prouer. vi. Item pro turpi cretensium epitheto recitat apostolus ad Titum. i. cretenses sempermendaces. et maro turpi epitheto hoc carthaginensibus adiecit / tiriique bilingues vt miser sinon. secundo. Enei. hoc admisit inquiens nec me miserum fortuna sinonem.et artaxerses persarum rex sic menda cium horruit vt tribus clauis linguam mentientes militis perforaret.
¶ Contra primam conclusionem arguitur per illud Psalmiste. perdes omnes qui loquunturmendacium. et Sapien. i. os quod mentitur occidit animam. sed nullus perditur nec spiritualiter occiditur nisi per mortale peccatum: ergo omne mendacium est mortale peccatum. Tertio. glosa super illud Ron. xiiii. Si manducauerit dampnatus est: dicit: quod qui iudicat non edendum et edit dampnatus est. ipse enim se reum facit quando illud quod sibi inutile asserit facit. sed omnis qui loquitur mendacium facit illud quod sibi inutile cognoscit: ergo damnatus est. sed nullus dampnatur nisi per mortale peccatum: ergo omne mendacium mortale peccatum est.
¶ Respondetur due prime auctoritates intelliguntur de mendacio pernicioso. Ad tertium dicitur: glosa illa intelligitur de illo qui scienter facit contra illud quod iudicat necessarium ad salutem.
¶ Contra secundam conclusio nem arguitur: adam non poterat primo venialiter peccare propter statum in quo erat: ergo nec vir perfectus. Secundo perfectus habet minorem latitudinem temperantie quam imperfecius: ita quod necessitas est sibi regula teperantie. et hoc non contingit imperfectis: igitur: Tertio sic arguitur: perfectis perfectione status ( velut sunt religiosi et prelati) creditur tanquam conseruatoribus veritatis. et si mentiendo a veritate deuient: de ceteris eis non creditur: quod non est sine magna iactura subditorum et status eorum: ergo omne mendacium est eis mortale. Quarto auctoritate Augustini librode mendacio qui dicit quod perfectis praeceptum est omnino non solum non mentiri: sed nec velle mentiri. sed facere deliberate contra praeceptum est mortale peccatu: igitur.
¶ Ad primum nego antecedens vt ex secundo patuit. et antecedente concesso / consequentia nihil valet: ymo argumentum probaret si ei innitereris quod perfecti nullomodo possunt venialiter peccare: quod est falsum. Ad secundum: martinus magitur in principio sui libri de temperantia dicit quod necessitas est latitudo tmperantie viris perfacatis patet in conclusione. vi. sed dico illam conclusionem falsam. latitudo temperantie consistit equalitur omnibus in hoc quod tam perfectus quam imperfectus potest assumere cibum non nocentem corpori vel anime si non habeat aliam specialem prohibitionem / puta per votum vel ecclesiam / vel huiusmodi. Si carthusien. comedat perdicem ( quia contra votum ) regulam temperantie excedit. sed capiatur vir peritus: et sit sortes carthusianus: sortes scit quod media libra panis sufficit ei pro cibo: et copina vini propotu in die ieiunabili vel in alio: iudicat tamen vere quod medium vitrum vini amplius / et aliquid panis amplius / ei non noceret quo ad corpus vel ad animam: nec specialem prohibitionem habet eum prohibentem ne hoc comedat. dico quod istud maius comedendo et bibendo nullo modo peccat plus quam imperfectus.
¶ Contra illud possunt adduci argumenta tria quae facit mhartinus ad probandum condictorium istius quod dico. Primo sic arguit: sacti habent pro regula quae imperfecti habent pro consilio. sed necessitas respectu imperfectorum est de consilio: ergo sanctis est de praecepto. Secundo: quanto quis magis proficit in aliqua virtute tanto magis nititur accedere ad verum et indiuisibile medium: et apud eum diminuitur latitudo medii. et patet simile in sagittantibus: quanto eni quis magis exercitatus est et perfectus: vitupatur si regulariter non proximius accedat ad medium signi quam minus exercitatus et perfectus. sed vir perfectus in vsu delectabilium est in eis multum exercitatus: igitur. Confirmat hoc auctoritate Bernardi: et est ratio tertia: in via morum non progredi / retrocedere est: ergo virsanctus qui prius cum imperfectus esset habuit medium tperantie mite latitudins: si non continue magi accedatur ad medium illius medii: et faciat illud minoris latitudinis: non procedit nec progreditur in via morum: ergo retro cedit et peccat. homones iste non probant suam conciionem. maior prime rationis particularitur conceditur. statquod si sanctus tantum comedat sicut intemperatus: male se haberet in corpore. sed sermo est de illo quod nocet sactom quo ad corpus et animam: alias nichil diceret. ad minorem in qui dicit necessitas est de consilio rspectu imperfectorum: hoc concedo: et sic dico est respectu perfector. Ad secunet nego maio rem. ipsa et tinrtia ratio probarent quod homo possit: immo tenetur viuem de vna faba: immo de millesima parte fabe in die: quia si homo semper tenetur niti ad minorem latitudinem: et accedendo ad medium mathematicum latitudinis sue regule: non erit status: et sic sequitur illatum quod est manifeste falsum. datur minimus cibus qui sufficit virum in die natura li alere: vel maximus cibus qui non sufficit: naturaliter loquendo. exemplum de sagittario non probat intentum. tum primo: sermo est illic de artificio. exercitatus potest melius sagittare quam non exercitatus. sie perfectus / in bona materia tperantie assuetus / potest minus conedere de minore viuere quam non assuetus. sagittarius quamtumcumque fuerit exercitatus / non semper magis et magis appropinque bit ex habitu genito propinquius sagittando: quia semper sic tangit album et signum minutissimum. Ad tertium dicitur. illa auctoritas est christi / nemo manum mittens ad aratrum et retro aspiciens. sed ad propositum: quando homo relinquit illud quod est ei praeceptum / retrocedit / et illud relinquit / omittit / et peccat. si intelligatur in hoc sensu de quo debet esse qrstio: datis duobus sorte imperfecto qui potest comedere libram in pane: et platone partecto qui potest tantum conedere sine iactura corperis vel anime: nec est contra vnius regulam vel praeceptum ecclesie: quod plato peccat tantumi conedendosicut sortes: hoc nego / et dico esse filn. vnde hanc materiam concludendo dico: perfectus per assuefactionem comedendo de magna latitudine facit peruam: dum sensim moderate descendit: tunc cum est habintuatus perua comedere / bene viuet: quia teste Boetio natura paucis minimisque contenta est. et si tantum conederet sicut fecit tmpre intemperantie / lederetur in corpere: et totam latitudinem sue temperantie transcendit. si conederem vel biberem inter prandium et cenam: etiam in estate calida: essem alteratus per assuefactionem in oppositum: in iuuentute opposito modo me habuissem: sed punctum negocii est / quod perfectus qui potest viuere de a. pane: et scit quod b. panis additus ei non nocebit: libet nulli alii supueniunt quos habet allicere ad conestionem: et solus est: an potest conedere b. sine peccato. et dico quod sic. et patet: imperfectus vltra necessitatem: dicatur necessitas: sic potest comedere d. quod scit ei non nocere: era pari forma perfectus potest comedere b. in casu posito: alioquin ex sua perfectione mirabilem obligationem acquireret. et idem dicode mendacio veniali. Ad tertium dicitur: si perfecti mentirentur in his quae ad doctrinam spectant vel iudicium / mortaliter peccarent: in aliis autem solum venialiter. Ad vltimam quae iacet in authoritate b. Augu. Dico quod velle mentiri perniciose / est mortale peccatum.
¶ Contra omnia ista arguitur: cum crescant dona / rationes etiam crescunt donorum secundem Gre. in omelia. sed in perfectis crescunt dona: ergo ad plura obligantur. Secundo perfectus plus venialiter peccat quam imperfectus mentiendo: et sic ascendendo per perfectionem maiorem / dabitur tanta perfectio quod ratione ipsius veniale in imperfecto erit mortale in perfecto. Tertio: si contionator inter prandendum dicat mendacium veniale: tollit totius sermonis fructum: quia nescitur quando dicit verum.
¶ Ad primum respondetur illam authoritatem concedendo: qui potola accepit a deo ad postola obligatur. doctus tenetur plura explicite credere quam indocrus. non quod teneatur plures here assensus actuales quam indoctus. stat quod indocius haemat capacitatem actiuam refertam: et peoles assensus actuales non potest habere doctus similibus naturalibus praeditus. sed nego quod temperatus etiam qui ex consilio ieiunauit iam annis septem teneatur amplius ieiunare quod alius adultus ieiunare potens: si non obligat se ad hoc sua spotieste per votum: eodem modo non peccat mortaliter officiose et iocose mentiendo de per accidens. tamen ad alios erudiendos tenetur in casu quo alius imperfectior non tenetur. Ad secundum respondetur non o. Ad tertiu dicitur: non sequitur: potest ponere discrimen vt populus cognoscat quando iocose loquitur: libet peccet mentiendo.
¶ Circa hanc quaetionem dubitatur an veritas sit habitus / intellectualis vel habitus appetitiuus. Resnpondetur: veritas capitur biphariam. Uno modo pro ppositione vera: et falsitas pro propotione slam actuali vel habituali: sicut Aristot. capit. i. Peryarmenias dicens: in sola compositione est veritas et falsitas: capiendo ese in: secunde intentionaliter: vel capiendo illam transitiuam loco vnius / intransitiue. hoc modo veritas est in intellectu sicut propositio vera: et aliqua veritas in aere / vt propositio vocalis: aliqua est subam nulli inherens. Secundo modo capitur veritas pro habintu geinto ex actibus quibus homo vult prompte alii manifestare debitis circunstam tiis veritatem intellectam. Secundo modo capitur in proposito: huic autem veritati opponitur habitus mentiendi quo voluntas est prona ad dicendum flnm. dicei verum vel verum proferre non est actus elicitus veritatis de qua loquimur. sed actus / inperatus ab habitu veritatis.
¶ Dubitatur an grauius sit mendacium laudando se vel vituperando se: hoc est: dicere se habere illa que nen habet aut negare sibi inesse quae insunt. ndenr: prior est peior. probatur hoc ex arist. iiii. ethi. vii. dicente: ac dissimulatores attenuantes sua / elega tiores moribus esse videntur. non esii id lucri cam facere videntur: sed fugientes timiditatem: maxime autem hi qui negant ea quae sunt praeclara: vt et socrates faciebat. Secundo vicium quamto magis aduersatur medio virtutis tanto est peius: sic est de arrogantia respectu dissimulationis: vt Aristot. in calce capitis allegati dicit. Aduersari autem arrogans ipsi veritati videtur: est enim dissimulatore deterior. Tertio arrogans est omnibus onerosus: laudat se ac si velit omnibus superemineret: non est onerosus dissimulator
¶ Contra illud arguitur: magis quis delinquit alium vituperando quam eum nimis laudando: ergo plus peccat seipss vituperando quod seipsum nimis laudando: cum debeat se plus diligere quom proximum. Secundo arguitur. pusillanimitas est minus malum quam caymotes: vt patet quarti ethic. iii. c. in fine: magnitudine autem anim pusillanimitas oppotitur maguis quam latitudo: fit eim magi quod peius est. tunc sic: peiorest pusillanimitas quam caymotes: sed qui mentitur laudando se diguificat se maioribus quam dignus sit: et qui mentitur vituperando se non dignificat se quibus dignus est: qrao magis peccat mentiens vituperando se quam mentiens laudando se. Ad primum concedo antecedens et nego consequentiam. et ad probationem dico: debet velle sibi ipsi plura bona spaalis qua proxi¬ mo: et citius propriam vitam diligere ceteris paribua: et plus peccat se occidendo quam alium similes. primo contra communitatem cui facit iniuriam: cum auctoritate propria tollat eius membrum. nullam potestatem habet in corpus proprium vt seipsum sua auctoritate perimat. sed occidendo equum vel canem vicini mei magis pecco quam simile brutum mei occidendo: quia est res mea. sic fama mea.
¶ Ad secundum dicitur: non est simile de veritate et magnanimitate difficilius est dignificare se quod non dignificare se: ideo caymus magis accedit ad magnanimitatem quam ad pusillanimitatem. Facilius autem est homini dicere se habere bonum quod non habet quam negare se habere bonum quod habet. vnde dicere se habere bonum quod non habet / non est dignificare se. sed secundum veritatem est magis se vilificare.
¶ Tertio arguitur probando quod equaliter peccant: equale est peccatum addere vnum gradum boni quod homo non habet sicut est tollere vnum gradum quod habet. sicut equale est mendacium dicere quattuor impartibilia esse quinque sicut dicere quattuor esse tria: quia equaliter recedunt a veritate. sed sic est de arrogante dissimulatore: igitur.
¶ Quarto arguitur: stat virum minora fingere vt ad maiora conscendat / vt dolose deciplat / vel vt astute contra rationem sese eleuet: talis ironia est peior mendacitate.
¶ Ad tertium respondetur: licet vna propositio vera non sit alia verior: nec falsa alia falsior: loquendo de veritate et falsitate propositionis: tamen in extremis veritatis moralis vnum vicium est magis alio fugiendum.
¶ Ad quartum concedo quod talis dissimulator est peior mendace. mixtus est: cum sit in vtroque extremo: peccat contra iusticiam. est dissimulator in deficiendo a veritate. sed magis in alio etremo propter finem. iii. ethicorum dicit philosophus: finis operationis omnino est qui secundum habitum. determinatur enim vnumquodque fine. propterea dicit in quarto ethico. c. primo. qui dat non boni gratia: sed propter aliquam aliam causam: non liberalis: sed alius quis dicetur. et. v. ethicorum dicitur: si hic quidem lucrandi gratia mechatur et accipiat: hic autem apponens et iacturam faciens propter concupiscentias: iste quidem luxuriosus vtique videbitur magis quod auarus: ille autem iniustus: luxuriosus autem non: hoc est: non tantum participat de luxu sicut auaritia: sed a medio et a fine denominatur actus: patet de actu collatiuo quo diligitur medium propter finem qui simul est vsus fruitio. et patet per verba Aristotelis de altero membro. Dicit enim: iste quidem vtique luxuriosus videbitur magis quod auarus: ergo vult dicere: est auarus / et luxuriosus. Ad propositum argumenti patet quod iste dissimulator de quo quartum argumentum loquitur est hypocrita / iniustus / intendens contra iusticiam eleuari / et dolosus: et hoc tangit philosophus / in littera. vides veritas in proposito est habitus appetitiuus inclinans hominem ad veraciter loquendum: et hoc ostendendum in aliis exterioribus signis. inclinat ad ostendendum habentem talem qualis est tam verbo quam opere conformiter ad rectam rationem: non inclinat habentem peccatam occulta sua vel proximi ceteris propalare: sed tegere / nisi sua coram confessore detegat. extrema ambo scilicet dissimulatio et arrogantia sunt mala: sed habitua arrogantie peior. mendacium iocosum (quod fit sine animo dicendi falsum) est actus eutrapelie. aliud mendacium est eidem virtuti aduersum: cauendum est a mendacio libidinoso: vtpote quando homo capit voluptatem loquendi: et habitum dicacitatis in se generat / cum veris falsa miscendo. hoc frequenter virum in peccatis (saltem venialibus detinet: et quidem grandibus: interdum in aliorum scandalum minus probabile incaute immiscendo: et successiue sibi contradicendo: quia falsum difficulter falso coadheret. hec sunt in viri contemptum: propterea relinquantur / conculcentur. et denique explodentur.
On this page