Quaestio 3
Quaestio 3
An Deus potest dispensare quod mendacium bene fiat et possit decipere et fallere
TErtio circa hanc distinctionem queritur an deus potest dispensare quod mendacium bene fiat / et possit decipere / et fallere. et hanc questionem intelligo insensu totali significatiue loquendo vel assertione. stat dicendo conditionalem veram dicere partes falsas: sed tota propositio asserta erit vera. vnde christus Ioannis. vii de patre loquens ait. Si dixero quia nescio eum ero similis vobis mendax: vel dixit insipiens in corde suo non est deus dicens hanc veram dicit partem eius falsam / non est deus. dicitur etiam significatiue assertorie loquendo: quia notum est: deus potest propositionem falsa proferre ironice significando et dando intelligere aliud. et patet de facto Gen. iii. Ecce Adam quasi vnus ex nobis factus / est sciens bonum et malum: vbi glo. interlinearis ironia.
¶ Sensu quaestionis sic limitato scito. Hic varie sunt positiones vna tenet quod mentiri / fallere / et decipere / quandoque important difformitatem iniusticiam: alio modo difformitatem excludunt. Secundo modo deus potest fallere et decipere: non autem primo modo. Secunda positio tenet quod deus de potentia ordinata deciperet fallere non potest: bene autem de potentia absoluta. prior positio tenet quod de facto deus plerosque etiam directe fefellit. tertia positio tenet partem negatiuam quaestionis.
¶ Ut de questione dicam quid censeam. pono conclusiones. quarum prima est: ad deceptionem et mendacium partialiter deus potest concurrere et de facto concurrit. Secunda coclusio: deus potest indirecte decipere et fallere: hoc est: potest dicere verum et rationabile quod audiens non bene capit et a sua negligentia decipitur et fallitur. Tertia conclusio: deus permittit deceptionem. Quarta conclusio: deus de nulla potentia potest se solo aliquem decipere: qualitercumque capitur deciperet et fallere: nec aliquem instigare ad decipiendum alium. Ab his conclusionibus secludo reflexionem: vt assentiendo huic ego decipior vel omnis homo decipitur: cui assentiendo homo decipitur. assentiendo praecise vero: et hoc non inconuenit in reflexiuis quae non obseruant regulas communes aliorum locorum.
¶ his vepribus / semotis probatur prima conclusio: ad omnem actum positiuum deus effectiue concurrit. deceptio est actus positiuus: qua ad deceptionem deus concurrit. consequentia patet in darii. minor patet deceptio non alio est quam assensus falsi vel dissensus veri: ergo est res positiua. maior est nota cuilibet fideli. et ad longum in secundo in sua materia ostensa. quod aliqua deceptio fiat / suppono.
¶ Secunda conclusio patet: deus dixit destruam templum hoc et in triduo reedificabo illud Ioannis secundo. intelligens vere de suo corpore: et tamen iudei male intelligentes hoc de secundo templo materiali. falle bantur. Secundo probatur hoc idem: vir verax et iustus dicitore propositionem negatiuam veram: vbi audiens percipit negationem in propositionis fronte positam: putat proferentem dicere precise vnam affirmatiuam: et decipitur: vel non recte intelligit sensum propositionis. exemplum primi: non est eadem insula trinacria et creta exemplum secundi. Dico quod taprobana est aurea cheronesus: tota illa secunda propositio est vera: extrema eius supponunt pro eodem. male intelligens putat me velle asserere hoc falsum / taprobana est aurea cheronesus.
¶ Quarta conclusio de qua contenditur probatur sic: per illud Psal. Fidelis est dominus in omnibus verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
¶ Preterea: deus non potest falli: ergo nec fallere. antecedens patet: quia tunc aliquid eum lateret. et quod peius est erronee assentiret. consequentia tenet. quia peius est fallere quam falli: quia falli est infirmitatis: fallere est voluntatis. Unde August. lib. de symbolo: deus sicut non potest falli ita nec fallere: non enim esset dignus quod sit omnipotens. Secundo Aug. lib. octuaginta trium questionum. q. quinquagesima tertia sic ait: summa et perfecta virtus e neminem decipere. et paulo post: qua propter deus neminem perseipsum decipit: est enim veritas et pater veritatis. et postea subiungit: non itaque deus deceptor est: quod credere nepharium et impium esse quis non intelligit. sed meritorum et penarum iustissimus distributor. et quaestione. xiiii. eiusdem libri sic ait: Si corpus christi fantasma fuit / fefellit christus: et si fefellit / christus veritas non est. sed sine dubio est veritas christo: non igitur fantasma fuit corpus christi. et questione quintadecima sic inquit. deus per seipsum neminem decipit: nec per angelum bonum neque per hominem bonum: cui non conuenit persona fallacie. Uides ergo augustinum tenere deum non posse fallere de quacumque potentia: et per consequens illi qui leguntur decepti in scriptura non sunt decepti a deo: nec per angelos / nec per homines bonos. quod Grego. ii. moralium tangens sic dicit: per spiritum fallacem rex Achab suis meritis exigentibus decipitur: neque enim phas est credere bonum spiritum fallacie discernere voluisse. et in articulis parisiensibus posterioribus dicitur: quod possiblle est quod per volitionem creatam christus aliquid voluerit et nunquod sic debuit euenisse / error. et alius articulus expressior dicit: quod christus potuit dixisse falsum et asseruisse assertione creata tam vocale quod mentale / error. Et iterum alius articulus. quod possibile est christum secundum voluntatem creatam errasse et forsitan secundum hominem mendacium protulisse / error. Finaliter: sic argumentor in lumine naturali deceptio et fallere male sonant: et viris probis non sunt attribuenda: quia inuolutam habent maliciam. et si talia viris probis propter maliciam non sunt attribuenda: a fortiori nec deo.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur si deus non potest fallere et mentiri immediate vel mediate per hominem vel angelum bonum: hoc esset quia mentiri habet inuolutam maliciam: et queritur de illa malicia. Forte dicis: et ita dicendum est. hoc totum non potest bene fieri / quod aliquis dicat assertorie aliquid esse / non assentiens illi immediate: nisi proferat propositionem quam non intelligit more sturni vel falsum scitum esse tale. est materia inde¬ bita locutionis in qua exprimitur ita esse.
¶ Contra hoc arguitur. Deus potest facere quod homicidium bene fiat: et in hoc dispensare: et tamen homicidium et maius peccatum quam deceptio vel mendacium: immo quod periurium: vt in distinctione sequenti dicetur. Sed deus potest dispensare in maiore: ergo potest etiam dispensare in minore.
¶ Respondetur sufficienter inter arguendum ad vltimam obiectionem vsque. Ad quam dico quod homicidium est maius peccatum quod mendacium: se quia mendacium ex sua ratione formali: hoc est ipsum sumptum cum connotatione non poterit bene fieri in sensu composito: quia inuolutam habet maliciam: homicidium vero talem maliciam non inbibit: propterea in vno potest dispensare deus: non autem in alio. aliqua sunt que sunt per se mala: et quam primo nominata sunt innatam habent maliciam. iii. ethicorum.
¶ Secundo arguitur: deus partialiter deceptionem producit: ergo deus decipit: et quocumque decipit est deceptor.
¶ Ad secundum nego consequentiam: quemadmodum non sequitur peccatum deus facit: ergo deus / peccat: ille dicitur decipere qui falsum scienter assertorie profert: quod deus non facit.
¶ Ad tertium negatur consequentia. Si ego dicam nullus homo est asinus: et tu existimes me dicere homines esse asinum: non te decipio: sed teipsum decipis ex inaduertentia vulgo dicimus: malam rationem de auditis malus auditor facit.
¶ Quarto arguitur: aliquis licite fallitur: ergo aliquis licite falli. tenet consequentia: bene sequitur / sortes fallitur: ergo ab aliquo fallitur: antecedens est licitum: ergo et consequens.
¶ Respondetur: consequentia est nulla. stat quod aliquis fallatur et nemo fallat. solum directe fallere est fallere in absoluto sermone. Secundo dico: hec consequentia est nulla / antecedens huius bone consequentie est licitum: ergo et consequens: patet instantia hic: sortes penitet ergo peccauit: in qua consequentia antecedens est licitum consequens illicitum.
¶ Quinto arguitur: quicquid deus potest producere mediante ea secunda hoc deus potest producere se solo: deceptionem deus potest producere mediante causa secunda: ergo deceptionem deus potest producere se solo. consequentia tenet in darii: nulla est aliquorum solutio / consequentia non valet: quia sub signo distributiuo praedicamenti substantie alterius praedicamenmenti terminus subsumitur: hoc est contra formalitatem de darii: quod ex artibus theologus supponente debet. Forte dicis: et sic dicendum est: conclusio est vera sicut premisse. ex quo non sequitur deceptionem deus causat se solo. illa non est conclusionis de inesse. cum subiectum est terminus / connotatiuus: sua de inesse erit ista / hanc rem deus producit se solo: demonstrando hoc quod est deceptio: quod postea producetur extra subiectum. modo nullibi est deceptio nisi in subiecto vitaliter perceptiuo: quemadmodum sunt intellectus / voluntas / et sensus
¶ Contra hoc arguitur. hanorem deus producit se solo / demonstrando qualitatem que est eiusdam speciei specialissime entitatiue cum deceptione fortis: et hanc rem potest producere in intellectum sortis se solo: intellectu sortis concurrente solum in genere cause materialis. intellectus sortis illius qualitatis est susceptiuus: cum similem qualitatem in specie entitatiue re¬ cipiat. tunc illa qualitas est in subiecto vitaliter susceptiuo: ergo ipsa est deceptio: et a solo deo producta. et tunc sic arguitur: hanc qualitatem deus producit se solo: et hec quaelitas est deceptio: ergo deceptionem deus sesolo producit. consequentia est sillogismus expositorius: et antecedens verum: ergo et conclusio: quae contradicit conclusioni contra quam obiicimus.
¶ Confirmatur hec ratio: deus potest conseruare se solo deceptionem in intellectu sortis: ergoet potest eam producere. tenet consequentia: conseruatio est productio.
¶ Tertio argutur: sortes cum noticia intuitiua albedinis habet iudicium quod paries est albus. sed deus potest obiectum terminatiuum illius noticie intuitiue destruere noticia manente: prout comuniter dicitur: et manente noticia intuitiua simplici / manebit iudicium. sed in illo casu deus decipit. igitur.
¶ Ad primum interarguendum sufficienter ad finem responsum est. et cum ponis in replica / quod illam rem quae est non deceptio extra subiectum / ponat deus in intellectum: se solo agente. multi dicerent: tunc est deceptio actualis suapte natura si ponatur in subiecto vitaliter perceptiuo: nec potest aliter esse. tenendo hanc viam / nego quod sllam qualitatem potest producere se solo in intellectu sortis. sed tenem do quod illa qualitas potest poni in subiecto vitaliter perceptiuo: et cum hoc in tellectus / potest non tendere in obiectum cum illa qualitate: tunc esto quod illa qualitas ponatur in subiecto / non erit deceptio. ad deceptio nem requiritur quod actualiter intellectus vel sensus erronee iudicet: quod non contingit. Secundum hanc viam illa qualitas in animo erit non deceptio. alia est etiam difficultas / an intellectus sibi relictus illa qualitate in formatus potest tendere in obiectum vel non tendere. et secundum hoc consequer loquendo simile est de odio dei.
¶ Ad secundum nego quod deus potest conseruare se solo deceptio nem in intellectu sortis: sicut non potest eam producere.
¶ Tertium argumentum multiphariam impeditur. aliqui dicunt quod existentia obiecti et noticia intuitiua causant iudicium: et absentia habita / causabitur iudicium oppositum: secundem quos argumentum non habet locande. sed credo illud esse falsum: propterea aliter dico. tum primo: non sola noticia intuitiua et intellectus causant iudicium: sed ipse obiectum immediate ad hoc concurrit: ita quod sunt tres cause requisite ad productionem illius iudicii: et due illarum non sufficiunt sine tertia. et illud potest colorari: alioquin noticia intuitiua causaretur ab intellectu et speibus in medio: et nullo modo ab obiecto intuitiue cognito: et sic corrupto obiecto non causatur iudicium: et ex consequenti nec error. Secundo tenendo quod iudicium causatur a noticia intuitiua obiecti et ab intellectu cum concursu dei generali: et obiectum nullam causalitatem ad hoc habet nisi quia est cam cause: non sequitur illatum: cum deus se solo illam deceptio nem non producit. sed notitia et intellectus creatus. quod deus partialiter deceptionem causet / non est dubium. deus non plus hic facit quam si obiecium esset existens: qua solomodo dicit quod obiectum non concurrit immediate ad iudicium: sed intellectus noticia intuitiuae deus: modo deus equaliter concurrit cum casis secundis / fiue obiectum existit / siue non. et si deus possit supplere camilitatem effecti aam noticie intuitiue concurrendo cum intellectu: vel causalitatem effectiuam intellectus: relinquendo noriciam intuitiuam concurrere: non sequitur quod deus se solo deceptionem producat: cum causa secunda est adiuncta secum in concursu. Contra illud arguitur. Ex illo sequitur quod deus potest habitum deceptorium immediate in intellectum creatum infundere: consequens est falsum. est habitus erroneus. ergo est error. vel sic: est error habitualis: ergo est error: et quod sequatur patet: non inconuenit deum errorem partialiter producere. sed habantus ille non concurrit ad errorem actualem sine concursu intellectus. habitu vtimur cum volumus secundum commentato rem tertio de anima. sed deum deceptionem partialiter producere non est inconueniens: igitur. Respondetur quando concederetur illatum / non haberes quod deceptionem actualem deus possit producere. et solum sequitur quod deus partialiter deceptionem actualem producat. Secundo dico non sequitur: et ratio est: error habitualis est error. modo deus qui est summa veritas qui nec mentiri nec fallere potest / non potest actualem deceptionem producere vel habitualem. noticia intuitiua est noticia simplex ad errorem non spectans
¶ Ad quartum concedo consequentiam et consequens. sed nego quod deus potest aliquid dicere cum intentone fallendi / siue assensum filnm canndisiue volendi quod alter decipiatur: in eo repugnat duplicitas. viros duplices detestamur omnes: et simplices ea simplicitate laudamus. scriptura sacra vocat Iacobvirum simplicem: hoc est: sine plica et dolo / non simplex more vulgi loquendo / pro idiota vel illitterato: ergo a fortiori deus non est dicendus duplexicum viris probis non demus duplicitatem: ergo a fortiore nec angelis bonis: insolubiliter sequitur quod illud deo non est damdum.
¶ Ex omnibus sequitur quod deus non potest fallere innediate nec instigare aliquem ad fallendum vel mentiendum de quacumque potentia ordinata vel absoluta. nec opatet distinguere de falsitate ordinata vel inordinata. omnis deceptio et omne mendacium inordinate fit: nec aliter fieri potest. deceptionem tamen deus partialiter causat: alioquin creatura nulla decipere otest. et libet concedamus peccatii deus causat et non causet peccatum: possumus concedere quod deus partialiter deceptionem causat: causat iudicium partialiter quod est deceptio.
On this page