Quaestio 4
Quaestio 4
An Deus aliquem mediate fefellit, vel aliqui Deo authore mentiti sunt de facto
¶ Respondetur. nulli sunt decepti vel mentiti sunt deo instigante. hec concluslo probata est in questione precedenti: in qua dictum est deus non potest fallere: et si fallere non potest: nec fefellit.
¶ Contra hanc conclusionem instatur variis mediis. probatur quod deus fefellerit et mentiri fecit: primo de illo argumento communi. Sene. xxvii. de iacob: cuius solutio non est communis. arguitur sic: Iacob mentitus est dicens suo patri / ego sum filius tuus primogenitus esau: et tamen sciebat hoc esse falsum: t tamen hoc fecit instinctu speciali et responso diuinitus accepto: ergo mentitus est. Forte dicis sicut aliqui doctiviri dicunt quos Lyranus formaliter insequitur: Iacob mentitus est. Contra hoc est Augu. in lib. de mendacio: et Romanus pontifex in capitulo gaudemus. de diuor. et scriptura de eo non sine sale dixit / erat simplex: hoc est sine plica et dolo: era illud dici non potest. rabi salo. excusans Iacob dicit / sunt due propotiones vere: quarum prior est: ego sum. Secunda: esau primogenitus tuus. modo vtraque istarum propositionum est vera. imaginatio viri non est spernenda: sed non sufficit pro argumento. nicholaus hoc impugnat dicens: quacumque arte verborum aliquis fallit alium: a mendacio non excusatur. aliter ergo dicit: et est solutio communis. bbet iacob non esset esau in psona: erat tamen in officio et dignitate quantum ad ius primogeniture: et iacob intellexit in illo sensu: et sic non fefellit patrem. contra vidit patrem capere in alio sensu: ergo patrem fefellit: sicut contra rabisalomonem arguit. falsum est insuper quod quacumque arte verborum aliquis fallit alium a mendacio non excusatur. fallere non est mentiri. cum non transit contra mentem: non mentitur.
¶ Dico ad argumentum quo ad menda cium non est difficultas. Iacob dixit quod erat primogenitus suus Isaac: intelligens quo ad ius primogenitu re: quia de illo sensu contendebatur. sicut saluator Ioannis. xi. de Ioanne dicit / ipse est helias. et patet in theatris: quando quis loquitur nomine hherodis vel pilati: et sic Iacob nullo modo mentitus est. sed de patre fallemdo maior est difficultas. Iacob protulit propositionem amphibologicam duos sensus habentem: quorum alter est verus: et in illo iacob suum dictum intellexit. Secundus sensus erat falsus: in quo pater primo intellexit: et iacob hoc putabat: ergo ferellit. Probo conseqentiam. si aliquis querat sortem quem habeo in camera: et ego dico / non est in camera mea: intelligens tertiam personam de edo: et video quod alter intelligit vt est ttia persona de sum: ego non sum excusatus a fallendo et a deceptione: cum verborum arte alium circunuenio. et patet alio exemplo: sortes dicit berthe habeo et habebo tesem per in vxorem quousque corpus hoc sub terra fuerit: intelligens de cineribus et terra quam proiiciet supra se: cogetur contrahere et tenere communem verborum intelligentiam. de spoesa. c. ex litteris. Respondetur: in istis duobus exemplis vltimis ego fallo: et per consequens pecco / verborum arte alios circunueniendo. secus erat de iacob: quia hoc spuissancti instinctu fecit: pro cuius intelligentia pleniore scias: cuius est ius condere eiua est ambiguitatem in iure incidentem interpraetari. sic est in iure potetificio et in aliquibus romani poestificis rescripartis. Modo deus est iuris diuini legislator: et eius infallibilis (in rebus ambiguis ) expositor. propterea recte dici solet quod sensus litteralis non est sensus ille quem nuda verba prima facie ostendunt: sed est sensus a spiritusancto intentus quem interdum ex aliis locis scripture colligimus / nonnumquam per reuelationem et spiritussancti inspirationem: et ille est rectissimus sensus infallibilis. Modo rebecca mater Iacobedocta erat ab oraculo quod ius primogeinture debitum erat minori: patet Gene. xxv. perrexitque Iebecca vt consuleret deum. modo deus / iuraet dominia omnia pro libito equissime confert: quia sua sunt. Iacob virsane optimus primo reluctatus est: grande reputans nephas patri velle illudere: sed a matre et illuminatione dei edoctus / tandem sputessancti inspirationiacquieuit: ergo dictum suum / ego sum filius tuus primogeni tus esau habebat sensum hunc a spuisancto intentum: ego sum cui debetur ius primogeinture. quia de illo sensu contendebatur: et de illo sensu intendebat. et ad illum sensummentis aciem cum respondentibus signis tam verbo quam gestu applicuit.
¶ Sed contra hoc arguitur. xxii. q. v. ca. quacumque: gratianus ex isido ro recitat: quacumque arte verborum quis iurat deus tamen qui conscientie testis est ita hoc accipit sicut ille cuiiuratur intelligit. sed pater intellexit in alio sensu: ergo patrem fefellit quicquid sit de emotione spiritussancti: vel spiritussanctus animum Iacob moue bat ad fallendum: et idem est sine iuramento auctoritas isidoro alligata.
¶ Respondetur. Illud capitulum quacum que / intelligitur sicut ille cui iuratur intelligit: id est intelligere debet. non quod teneatur semper sic intelligere sub pena peccati: sed sic ille est verus sensus illius propositionis. et patet de consecratione distinctione. iiii. c. non illud. sufficit michi dicere veritatem secundum materiam subiectam: qualitercumque tu intelligis. modo iacob dixit verum secundum verum sensum a spusancto intellectum: ergo dixit quod licite dicere poterat: et per consequens non fefellit. directe fallere est peccatum: et per consequens si aliquis dicat quod licite dicere potest nunquam alium fallit. sed alter male intelligens fallitur a seipo.
¶ Contra hoc arguitur: iacobet rebecca sludiose praeparabant pelles circa collum et manus / iacob: sed hoc non fecerunt nisi quatenus isaac falleretur: quia ad quod propositum alias pelles induerunt.
¶ Confirmatur hec ratio ex responsione isaac dicentis ad esau Gene. xxvii. Uenit frater tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam: ergo ex littera colligitur quod patrem fallebat.
¶ Ad primam istarum rationum concedo maiorem: minorem tamen nego. induebant pelles caprarum quatenus verum quod non tenebantur dicere isaac occultarent. exemplum in simili. sortes est iniuste obsessus in vrbe ab vno tyranno: quam protegere non potest: induit vestes fratris minoris / vel femine / quatenus sic euadat. talis cum licite facit quod potest / nullo modo fallit. duobus modis poterat se habere iacob vel ille vestes femine induens. Uno modo vt fallant: et hoc est malum. Alio modo vt occultent vnum verum quod non tenentur dicere vel propalare: ehoc est indirecte fallere: et non est fallere simpliciter. licet vestes induens iudicet / quod ex induitione pellium vel vestium / hoc videns falletur erronee assentiens: nichilad a / cum induens licite agat.
¶ Ad secundum duo dico. primum est: licet isaac iudicabat et diceret esau quod iacob eum fefellit: non sequitur quod iacob fefellerit Secundo dico: isaac cepit fraudulenter in bonam partem. aliqua est pia fraus et dolus bonus. vt patet secunde Corinth. xii. cum essem astutus cepi vos dolo. hinc legiste vtuntur mo loquendi de dolo malo / ac si aliquis dolus eset bonus: et ita isaac fecit vt filii iram liniret contra se. sicut comuniter homines malunt seipsos viuere in quiete quam alios. iram esau quodammon a se reiecit retorquendo vtcumque in iacob: quem simplicem et prudentemm nouerat. ipse autem senex volens in mansuetudineet tramquillitate paucosdies caniciei adhuc deducere in vita: cum mansit fixus / in besendictione data iacob: non poterat animm aliorsum flectere. cognouerat omnia illa esse a deo cui reluctari nolut. ex his pateriarcham isaac cuichristus multum assimilatur in figura excusare potes sicut fiiu scogentum ctrarterummfis pcot. ¶c Sono aui¬ zibraham dicebat seruis suis se reuersurum cum puero Isaac / Gen. xxii. et tamen intendebat eum perimere et non ita cum eo redire. similiter dixit Sara esse sororemeius. Gene. xx. cum peregrinarentur in geraris: hoc est in palestina: et tamen in viis eius regebantur a spusancto: ergo mendacium potest licite fieri.
¶ Tespondetur: Abraham non mentitus est. vel credidit quod deus temptatiue hoc dixit. vel si exequutiue hoc efficaciter voluit / mortuum resuscitaret: quia deus ei dicebat: in Isaacvocabitur tibi semen: et hoc est quod dicit Apostolus ad hebreos. xi. fide obtulit Abraham Isaac cum temptaret: arbitrans quod a mortuis suscita re potens est deus. sic non dicit pueris aliquid quod mente non haberet. sed quo ad Saram dicitur quod Sara erat ex eodem patre cum Abraham: pater abrahe erat auus Sare: ergo ex quo patre erat Abraham immediate ex eodem erat sara mediate: et hoc abraham regi Abimelech dixit inquiens: alias autem vere soror mea est / filia patris mei / et non filia matris mee / et duxi eam vxorem. alias: hoc est sub alio modo loquendi quam vos gerarice loquimini / est soror mea. hoc est loquendo sicut nos loquimur in patria nostra. sicut loth dicitur michi frater / Gene. xiii. Abraham probabiliter iudicabat quod rex geraris pulchritudine mulieris allectus / interficeret abraham: et eam in vxorem duceret. si non fuisset adhuc in senectute eximie pulchritudinis a deo totaliter conseruata: abraham nullo modo sic iudicasset: et sic abraham non mentitus est.
¶ Sed replica est quod fefellit: vidit quod alter capiebat in alio sensu: et arte verborum propositionem amphibologicam protulit: in aliosensu non vsitato inter palestinos vsus est. libet verum dixit loquendo more patrie sue. si britannus ego propositionem amphibologicamproferrem parisii in sensu britannico qui sensus est alienus a sensu parisiensium: et video quod parisianus in alio capit sensu: diceret merito essem deceptor¶ Respondetur: Abraham iudicabat quod protegeretur a deo. non obstante deus non erat temptandus. debuit primofacere illa qua naturaliter facere poterat vt suum homicidium euitaret: et relinquere reliqua in manu dei: quod et fecit. et hoc tangit glosa interlinearis. dum habeat hoc quod faciat non debet deum temptare. ex priore Pharaonis correctione certus erat quia violari non poterat. sicut paulus fecit dum vocatus esset a preside / antea etiam doctus de nocte quod in italiam proficisceretur Actuum. xxiii. verum ergo abraham dixit loquendo sicut ipse et sui vsi sunt in loquendo: et cum causa sua erat iusta. et si hoc a deo habuit: nulla est difficultas quod non peccauit: vt de iacob iam in priori argumento diximus: iustam causam sic loquendi habuit a deo concessam. etiam pharao non erat iudex abrahe quia non fuit ei data auctoritas vt aliquid faceret contra deum. secus est de me qui debeo loqui more communi more parisiensium:t vti commni modo loquendi apud eos.
¶ Sed contra dicis: ex vtraque solutione sequitur quod deus dispensat in fallendo: patet: facitquod istud quod esset fallere non sit fallereet peccatu. Iacob non poterat iuste dixisse / ego sum filius tuus primogenitus Esau. Respondetur negando quod deus dispensat in fallendo propterea: sed solum sequitur quod deus facit aliquid esse viro iustum quod esset ei iniustum. si deus daret michi caputium tuum: dicerem quod est meum: et caperem: non te fallerem: sed verum dicerem: quia deus mihi dominium caputii tui dedit. sic deus dedit Iacobius primogeniture: et fecit eum dicere verum secumdum materiam subiectam. sic erat de abraham. Secundo dici potest: forte sufficit quod ego loquar verum de virtute sermonis britannici in casu potissimum odioso parisiensi: etiam vbi video quod ipse aliter intellexit: potissimum si ipse esset michi aliquid mali machinaturus / si responderem ad suam intelligentiam. eccequomodo tres patriarche a mendaciis excusantur. reliquum est aliqua adhuc argumenta aliorum virorum proborum in scriptura adducere.
¶ Tertio arguitur: Ioseph dixit fratribus exploratores estis / Gene. xlii. et non assentiebat propositioni quam protulit: ergo mendacium est licitum in viro specialiter a deo protecto. Similiter Gene. xliiii. dixit fratribus suis. Cyphum quem furati estis ipse est in quo bibit domins meus et in quo augurari solet.
¶ Quarto arguitur. hebreifefellerunt egyptos querentes bona eorum mutuo et accommodato / Exodi. iii. et. xii. instigante deo: et non peccauerunt: ergo fallere contingit sine peccato. illud patet Exodi. iii. dicitur. Et cum vos egrediemin non exibitis vacui: sed postulabit mulier a vicina sua et hospita sua vasa argentea et aurea / ac vestes. et Exodi. xii. scribitur. Dominus autem dedit gratiam populo coram egyptiis vt comodarent eis et spolia rent egyptios: modo qui capit comodato promittit restituere: quod hebrei non fecerunt. ergo egyptios fefellerunt.
¶ Ad tertium dicit nicholaus Iosephmentitus est. apostoli erant perfectiores istis qui venialiter peccarunt. Respondetur aliter: non est facile dampnandus in mendacio vir ita exemplaris qui in iuuentute domine sue vxori phutipharis non condescendit: sed citius voluit incarcerari et mortem perpeti antnde quam tale scelus committeret. nego quod peccauit vel quod mentitus est: ironice et interrogatiue hoc dicit. quenadmodum ego dicerem philosophis / vos estis homicicideet raptores. furati estis ciphum: hoc est / clanculum habetis. est modus loquendi. si breuiarium meum ponam in caputium tuum: et nescio vbi est: inueniens ipseet post explorationem dico iocose / furatus esbreuiarium meum. ad aliam particulam de augurio. egyptii semper erant magni augures. Uerosimile est quod erat cyphus / in quo rex bibebat: et in quo augurari solet rex. sed quia de augurio proprio loquutus est: dubitatur: Respondetur vno modo. loquaebatur vt plures more egyptiorum eum reputantium augurem: sicut virgo dixit. Luc. ii. Patertuus et ego dolentes quaerebamus te. modus erat loquendi ita apud alios. Secundo dicitur. augurari proprie capiendo semper sonat in malum: et sic non cepit Ioseph. Secundo latius sumitur: vt est predicere futura. et ioseph fuit talis augur egregius: vt patet Gene. xl. et. xli. noscis non est similis mei in arte auguriandi. quando nicholaus dicit aliqui apostoli viris his non in perfectiores venialiter peccarunt: vt Petrus ad Galath. ii. Respondetur concedendo quod apostoli postquam erant confirmati ex alio non erant inferiores patriarchis: vel saltem circa finem vite. nec admittimus determinatum veniale in apostolis / nisi vbiscriptura hoc pro babiliter osedit. illud Ioannis in canonica non mouet: Si dixerimus peccatum non habemus nosseipsos seducimus et veritas in nobis non est. stat virum non esse in peccato: et non dicere vel iudicare se non esse in peccato. Delicta quis intelligit. Semper hi patres exosum habebant mendatium. Iudas non equalis recitatis in bonitate / qui luxum cum thamar admisit mendatium multum abhorruit.
¶ Ad quartum dicitur / deus hebreis transtulit dominium rerum quas abegyptiis ceperunt: et dedit gratiam in oculis egyptio rum quod darent eis si habebant quod hebrei petebant. instigabat eos interius ad hoc dandum. hebrei tamen ex stultitia sua poterant dixisse / date nobis accomodato vel mutuoet restituemus: vt citius allicerent egyptios ad res dandas: intendentes non restituere: sed defraudare: tunc hebrei ex imprudentia sua et malicia peccabant / non satis in deo confidentes: qui dedisset gratiam in oculis egyptiorum dare eis omnia que petebant.
¶ Quinto arguitur. Dauid finxit se furiosum coram Achis rege getis: et tamen non erat talis: igitur: et non est dicendum quod peccauit: cum eum inuenit deus secundum cor suum. quod finxit se furere patet: quia sic dicit littera: et immutauit os suum coram Achis: collabebatur inter manus eorum: et impingebat in hostia porte: diffluebantque saliue eius in barbam. et ait Achis ad seruos suos: vidistis hominem insanum / quare adduxistis eum ad me. an desunt nobis furiosi / introduxistis istum vt fureret me presente. Dimittite illum hinc ne ingrediatur domum meam. Dauid illic mutauit os suum more stultorum aliena loquendo: et collabebatur inter manus eorum: hoc est / cecidit more epilentici: et impingebat in hostia porte. finxit se intrare per ianuas clausas: et more stultorum pinxit super hostia: et mouebat saliuam caute vt descenderet super barbam.
¶ Respondetur: licet Dauid in prosperitate non parum peccabat erga vriam et numeratioonem populi: tamen in aduersis (more multorum) bene se habebat: et multum abhorrebat mendacium: vt patet ex. xxvii. c. primi Degum / de responsione ad regem Achis: in qua dicebat quod perrexit contra meridiem iudee. Propterea dicitur quod Dauid in isto facto non peccauit: vsus est signis indifferentibus ad furiam et non furiam: volens occultare verum: ad cuius occultationem licitam iudicabat circunstantes futuros deceptos. quia non occurrebat viro in angustiis posito alia via euadendi: illic optime practicauit illud carmen. Stulticiam simulare loco prudentia summa est. Si in vocibus amphibologice licite hoc modo loquitur: vt de Abrahamet Iacob diximus: et cum gestus non indicent ita determinate conceptum mentis sicut voces: a fortiore licet vti duplicitate gestuum quemadmodum fecit Dauid.
¶ Sexto arguitur per illud quod scribitur quarti aegum sexto. de rege sirie qui misit exercitum ad capiendum heliseum qui tunc habitabat in dothaim: dicebat famulo suo: plures enim nobiscum sunt quam cum illis: quod erat falsum. et statin sequitur post praeces helisei: et aperuit domins oculos pueri et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu helisei: et tamen nulli erant currus: ergo famulus helisci decipiebatur. et paulopost se quitur. Ad praeces helisei siri percussi sunt cecitate. sic scribitur: percussitque eos domns ne viderent iuxta verbum helisei: ergo deus misit in eos errorem. Quarto: propheta dixit siris: non est hec via / nec ipsa est ciuitas: seque mini me et ostendam vobis virum quem queritis. et tamen quesierunt eum in dothaym / in qua vrbe ipse erat: et rectissime ibant in dothaym.
¶ Ad sextum nego quod heliseus fallebat. hoc erat verum: plures erant cum hheliseo quam cum siris: hoc est: maior erat resistentia.
¶ Ad secundam obiectionem qua dicitur famulus helisei vidit motem plenum equis et curribus ignitis. Aliqui dicunt quod hoc fuit secundum sensum quod deus produxit iudicium erroneum in sensum: et non in intellectum. sed hoc non valet. poterat deus producere aliqua realiter quae apparerent currus tam secundum sensum quam secundum intellectum famulihelisei: et sic fallebatur a seipso.
¶ Ad tertium dicitur quod siri erant percussi cecitate: id est: deus non concurrebat cum eis ad videndum vel ad intelligendum: et sic non poterant recte iudicare: quia si prima causa non concurrat ad effectum / causa secunda non potest concurrere.
¶ Ad quartum dicitur: licet heliseus mansit interdum in Dothaym: communius tamenmansit in samaria: quod patet quarti Regum quinto: vbiiuuencula hebrea dicebat domine sue: vtinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in samaria: profecto curasset eum a lepra quam habet. et propheta duxit siros ad samariam dicens eis: sequemini me et ostemdam vobis virum quem queritis: quod verificabat. vel sic: non est hec via ad habendum virum quem queritis: nec est ista ciuitas in qua inuenietis eum. non laboro excusare Iehu: licet egregie fecit occidendo sacerdotes Baal: et zelo zelatus est pro domino exercituum: quia non discessit a peccatis Ieroboam filii Nabatis. sed viros optimos non debemus dampnare in mendatio / nisi vbi constiterit.
¶ Septimo arguitur per istud quod scribitur tertii Regum vltimo / de regeisrael decepto a prophetis dicit Micheas propheta. Egressus est autem spiritus / et stetit coram domino / et ait: ego decipiam illum. Cui locutus est domins: in quo: et ille ait. Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit domins: decipies et preuale his: egredere et fac ita.
¶ Respondetur secundum Augustinum libro. lxxxiii. quaestionum. q. liii. Sicut deus perseipsum neminem decipit: ita nec per angelum bonum nec per hominem bonum. Sed si quis dignus sit decipi: deus perniittit influentia generali illum decipi per malum an gelum. sicut rex Achab qui deceptus est per malum angelum: qui ad hoc non est missus: sed permissus. illud enim verbum: egredere et fac ita: non est dictum imperatiue: sed permissiue vel praenunciatiue: vt tantum valet sicut facies. sicut illud Ioannis. ii. Soluite templum hoc. et Ioannis. xiii. quod facis fac citius.
¶ Octauo arguitur: christus finxit se longius ire / Luce vltimo. et paulus dicebat / percutiat te paries dealbate: et cum argueretur quod summum sacerdotem dei malediceret: dicebat: nesciebam fratres quod princeps est sacerdotum.
¶ Ad octauum dicitur. triplex est fictio vel simulatio: scilicet cautele / doctrine / et deceptionis. Prima est in iustis insidiis. Secunda fuit in christo qua docuit apostolos officium hospitalitatis. Undee coegerunt eum dicentes / Mane nobiscum domine quanum aduesperascit / et inclinata est iam dies / Luce vltimo. et mater docens filium incidere / ostendit ei baculum vel brachiapropinqua retrocedens cum puerilus appropinquat quatenus incidere addiscat. Tertia est simulatio deceptionis que est mala.
¶ Ad nonum de Paulo respondetur: stat quod Paulus nesciebat an ille Ananias presens esset summus sacerdos. esto quod audiuerit quod Ananias esset summus sacerdos: non tamencognouit eum visu et astantem. sicut nec ego facerem Franciscum primum: esto quod assentiam huic franciscus est rex. Secundo dicitur: translatum erat sacerdotium: quod sciebat apostolus: et sic rectissime ad intentionem locutus est.
¶ Decimo arguitur de mulieribus probis de quibus scriptura loquitur: sara negauit se post hostium risisse. pari forma Rachel / vt patris labanidola occultaret sub se: dicebat se morbo femineo laborare. oppositum vtriusque erat verum. de obstetricibus egiptiorum: de Raab meretrice: et de Iudith. Mhulieres erant omens probe: et de deuoto femineo sexu: quae communiter aut multum bone sunt / aut multum praue: raro medium more virorum tenentes. iste in argumento adducte non reliquerunt illud mulieribus proprium. fallere / flere / nere. illi sexui iocose applicari potest illud alexandrinum: sed quia per sexum mulierum siue virorum noscuntur propria: hoc sic in praesentiarum interpretor: mulierum proprietas siue accidens commune est fallere et mentiri: patet: iste due probe mulieres ita fecerunt: quid erit de tota multitudine. secus est de viris in tanto numero. concedo illas omens mentitas fuisse. et licet comunter concedatur Iudith mentita fuisse: possumus viduam illam sanctissimam hoc modo excusare. notum est mulierem posse se ornare quatenus viro suo placeat secundum dictamen recte rationis: cuipropositioni aliam addo: sic licet mulieri se ornare vt gratiam capiat in oculis truculentissimi hostis. quemadmodum erat holofernes: vt patet per illa que inaniter peregit ante obsidionem bethulie. licet ipsa iudicabat quod holofernes libidinose moueretur eius speciositatem contemplando: ipsa hoc non intendebat. sed intendebat captare gratiam in oculis eius quatenus ipsa libere ingrederetur et egrederetur tentorium principis militie ad nutum: quem ipsa desiderare in tendedati quia hoc poterat. erat iustum bellum ex parte hebreorum. spuissancti instinctu peculiari ipsa hocattemptauit. et hoc sic deprehenditur: tota vita non erat sanguinaria: ausu femineo / cum influentia de generali / non est credibile quod ipsa hoc attemptasset. perlotionem corporis et vestium nitorem volebat captare gratiam maiorem in oculis principis. Iudith decimo scribitur: lauit corpus suum et vnxit se myrtho optimo et discriminabat crinem capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iocunditatis sue. etcr. Cui domins contulit splendorem vt ipsa longe speciosissima in omnium conspectibus appareret: in his non peccauit. possumus exponere reliqua que videntur esse mendacium. sed vero similius est quod ipsa hona vidua aliqua mendacia adiecit: et garriendo more femineo promisit plura quam expediebat pro occidendo holoferne: vtpote quod ipsa duceret holofernem per mediam hierosolimam: et quod haberet omnem populum israel: ad hoc spiritussanctus non coopabatur sed mouebat eam quatenus holofernem occideret: dedit illi speciositatem incredibilem: et disposuit holofernen et reliqua omnia vt facile occideretur: et eam ad homicidium instigauit. sed ipsa (de suo sexusapiens mendacia officiosa adiecit.
¶ Undecimo arguitur per illud quod scribitur Ione tertio. adhuc quattuor dies et niniue subuertetur: et hoc dixit imperante deo: et tamen non ita euenit.
¶ Duodecimo arguitur: Esaias dixit Ezechie ex ore dei: dispone domui tue quia morieris tu et non viues: et tamen ad fletum Ezechie ad diti sunt. xv. anni: vt patet Esaie. xxxviii. igitur.
¶ Ad vndecimum dicitur: propheta hoc dixit comminatorie: etiam conuersi erant quo ad mores. rex et omnes ieiunarunt et conuerterunt se ad fletum.
¶ Decimotertio arguitur: circunstantia vite vnius saluande facit mendacium quod fuisset mortale essetm veniale: ergo similis circunstantia adhuc addita / tollit illud veniale et facit non peccatum: tenet consequentia: plus est tollere mortale et mutare in veniale quam tollere veniale.
¶ Decimoquarto arguitur: aliquis potest habere ignorantiam inuincibilem quod non est mentiendum: talis mentiens non peccat: ergo aliquod mendacium bene fit.
¶ Ad decimuntertium concedo antecedens: non quod idem actus qui fuisset mortalis sine circunstantia / est venialis per circunstantiam appositam: si circunstantia cadat in ratione obiecti. sed consequentia est nulla: posita illa circunstantia et simili de vita vnius saluanda vel vita mille hominim: semper cum est ratio mendacii est peccatu. manet malicia generica actus: sed diminuitur malicia venialis per appositionem vite multorum. ad probationem consequene / negetur quod vtrobique illud quod tollit a maiore maius / tollit tantum a minore. contritio de maiore culpa plus tollit quam de minore: et maius est tollere culpam: et penam eternam in temporalem commutare: quad penam paruam temporalem tollere: et tamen medietas cuiuscumque contritionis primum facit et non secundum.
On this page