Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

An iuramentum sit licitum

CIrca hanc distinctionem xxxix. in qua magister de iuramento et periurio loquitur: quaram aliquas questiones: quarum prima erit: an iurameutum sit licitum. Secunda: an omnme iuramentum sit obligatorium. Tertia: an liceat permittere illum iurare quem scimus seperiurare: et an ab idolatra liceat capere iuramentum. Quarta: an omne periurium sit peccatum mortale. Quinta: an periurium sit maius peccatum quod homicidium.

¶ Prima ergo quaestio est an iuramentum sit licitum. In primis explicabitur quid est iuramentum cum quadam eius partitione. postea conclusiue respondebitur cum paucis obiectionibus et earum solutionibus.

¶ Iurare siue iuramentum est assercio alicuius dicti testimonio dei immediate vel mediate vallata assertio est inferius ad pronunciationem. propositionem gre¬¬ cais pure latinus profert: et non assertiue illam enunciat: cum nesciat quid per eam significetur plusquam sturnus meus. assertio pro dicto affirmatio vel negatiuo accipitur. dicitur immediate: quia interdum per deum iura mus immediate: non numquam per creaturas in quibus erfectus dei relucet: vt per sanctos eius / templum / vel celum: sed mediate fit reductio vltimata in deum. Mathei. xxiii. qui iurat in templo / iurat in illo / et in eo qui habitat in templo. et qui iurat in celo / iurat in trono dei et in eo qui sedet super eum: quia secundem apostolum ad Romanos. viii. Uanitati omnis creatura subiecta est: cum scimus homines / falli in multis: et plerique (quod deterius est) fallunt. Deus en est omne sciens et summaveritas: nec fallere: nec falli potest: eum in testimonium assertionis assumimus: vt per deum verum dico / testis est michi deus / scit deus quod non mentior: hoc est / deus scit et testificat: vel viuit domins: hoc est / itaverum est quod assero sicut deus viuit: licet vna sit necessaria et alia contingens: vel hec faciat michideus: vel hec addat: et non saluet si non sit sicut assero. Amen amen dico vobis: hoc est fideliter et veraciter. Sic enim saluator exponit Luce quarto: inquiens: amen dico vobis in veritate: quia multe vidue. etc. Per salutem meam hoc faciam: salutem meam obligo deo ad hoc faciendum: per fratrem meum hoc faciam: hoc est / pereat frater meus si non faciam. hoc modo iurauit Ioseph per salutem Pharaodis: et simplex Iacob per timorem patris sui Isaac: illud iuramentum dicitur execratorium. Et licet omins creatura sit dei secundum illud psal. Deneni est terra et plenitudo eius orbis terrarum. et per consequens non possumus proprie ei aliquid ponere in pignus. sicut male das mihi pignus pro pecunia quam tibi trado mutuo) meam tunicam. tamen deus concessit cum hoc nobis ius partiale vel condominium secum in creaturis aliquibus quas possumus ei ponere in pignus: et sic non est omnino simile de veste mea / in pignus accepta secundm legem comunem: nisi deus velit habere solitarie domnium in reipsa.

¶ Prctea: iura mentorum: quoddam est assertorium / quoddam promissorium. Assertorium est respectu cuiusse temporis preteriti presentis est futuri: et est assertio al cuius non exhibendi per asserentem iuramento vallata: vt per deum mundus fuit a deo creatus / dies praesens est / et dies iudicii erit.

¶ Iuramentum promissorium est iuramentum quo quis iurat se aliquid facturum vel non facturum: vt per deum cras audiam diuma / per animam menam cras non occidam.

¶ his priemissis pono duas conclusioes: quarum prior est: iuramentum aliquod est licitum et honestum. Secunda: iuramentum aliquod est actus meritorius.

¶ Prior conclusio patet: aliquis actus iurandi est actus virtutis vel virtutem habitualem generans: ergo aliquis actus iurandi est honestus et licitus. consequentia liquet. et antecedens patet: aliquis actus / iurandihabet vel habere potest materiam debitam siue obiectum debitum / et debitum finem / et ceteras circunstantias omnes licitas / et nullam malam circunstantiam habere: ergo talis actus est bonus. tenet consequentia non plura ad bonitatem moralem requiruntur. de materia patet / tam de asserto quam de deo qui in testimonium assumitur. stat dictum esse cognitum verum. deus (cum omnia sci¬ at et non fallit) est testis idoneus adductus: ergo totamateria iuramenti est licita: de fine patet: facio hoc pro bono spirituali / vel temporali ad spirituale reducibili / et ad certitudinem habendam quae alia via haberi non potest. in talibus illud apostoli ad hebreos. vi. verum habet. omnis controuersie tinis est iuramentum.

¶ Secundo arguitur: omnis actus latrie est actus virtutis: aliquod iuramentum est huiusmodi:igitur. consequentia tenet cum maiore. minor probatur: quia deus adducitur in veritatis testimonium tanquam veritas infallibilis / et omnim certissimus cognitor. hoc autem est reuerentiam deo exhibere. illud probatur per glosam hieronymi / Mathei. vi. per quod quis iurat / illud veneratur et amat. Propterea homines per maiores suos iurant ad hebreos. vi. igitur.

¶ Eadem conclusio patet multiplici auctoritate. primo: Deuteronomii. vi. scribitur. Dunmu deum timebis / et per nomen eius iurabis. et Dathei. v. Reddas domno deo iuramenta tua et psal. Iurauit domins et non penitebit eum: t Iurauit domns dauid veritatem et non frustrabitur eum. et ait deus ad Abraham Gene. xxii. Per memetipsum iuraui / quia fecisti hanc rem. etc. et frequenter in scriptura habetur / viuo ego dicit domins. et de creaturis patet: primo de angelo / Apocalipsis. x. Angelus leuauit manum suam in celum iurauit per viuentem in secula: et paulus crebro iurauit: patet ad Romanos. ix. inquiens: veritatem dico in christo non mentior. et secunde Corithiorum vndecimo: Deus et pater domni nostri iesu christi scit quia non mentior. et. vii. capite eiusdem epistole dicit: corm deo in christo loquimur. Iuramentum ergo est licitum: dum modo suos comites habeat adiunctos: qui tanguntur hieremie. iiii. ca. Iurabitis viuit diis in veritate / in iudicio / et in iusticia. Tria ergo ad iura mentum licitum requiruntur. Primum est / quod iuretur verum vel inuincibilirer putatum verum in proposito verum est propositio vera. Secundo requiritur iudicium: scilicet iudicium discretionis: vt non leuiter / et sine premeditatione non iuretur. Tertio requiritur iusta causa: vt pro amicitia conhenda: vt viri geraris iurarunt Isaac dieentes: sit iuramentum inter nos et ineamus fedus vt non facias nobis quicquam mali. Gene. xxvi. vbi habetur: surgentes mane iurauerunt sibi mutuo pro pace reformanda: vt Iacob iurauit cum Laban Gen. xxxi. Iacob iurauit Labam per timorem pateris sui Isaac.

¶ Quarto modo iuratur pro fidelitate seruanda: vt secundi Regum. v. Uenerunt senes israel ad regem Dauid et percussit cum eis fedus coram domino.

¶ Quinto pro obedientia et subiectione recognoscenda iuratur: sicut iurauerunt viri Galaad iepte Iudicum. ix. et filii israel iurauerunt se dominio seruituros / data lege Exodi. xxiiii.

¶ Sexto iuratur propter malum cauendum vt euitetur calumpnis: vt fieri solet in contestatione litis.

¶ Septimo pro infamia purganda: vt Deuteronomii. xxi. Si inuentum fuerit cadauer hominis occisi / maiores natu leuabunt manus suas. ecetera. Multis aliis modis iuratur: qui in particu lari in infinitum sunt producibiles. Ex isto patet Manicheorum error falsus dicentium non licere aliquo modo iurare.

¶ Secunda conclusio patet: quilibet actus elicitus a gratia est meritorius: aliquod iurantm tum est husmodni: igitur. consequentia tenet cum mamiore. minorpatet: aliquod iuramentum est actus deliberatus / et bonus moraliter / elicitus ab habente gratiam: ergo est a gratia elicitus.

¶ Contra has duas conclusiones arguitur: primo per illud quod scribitur Mhathei quinto: audistis quia dictum est antiquis / non periurabis: reddes autem deo iuramenta tua. Ego autem dico vobis non iurare omnno: sit autem simo vester / est / est non / non: quod his abundantius est a malo est: ergo iurare est peccatum.

¶ Preterea arguitur per illud Iacobi quinto: ante omnia fratres mei nolite iurare / neque per celum / neque per terram / nec aliud quodcumque iuramentum.

¶ Ad primum argumentum cuius potedus / iacet in hoc / ego autem dico vobis non iurare omnno: negatio illic praeponitur signo vniuersali negatiuo: et sic aliquod iuramentum est prohibitum. non autem dictum est / omnino non iurare. et ex illo infert doctor seraphicus: errarunt manicheiquia sic distinguere nesciebant. sed hec solutio parumm est ponderanda. oportet respicere ad intelligentiam scripture et quid innuat: et non semper ad hec verba. patet aliunde seribitur Exodi. xx. Non concupisces domum proximi tui / non vxorem / non seruum / nec omnia quae illius sunt. Illic licet negatio nec / vniuersali signo preponitur: eapitur ac si postponitur: quia illa est scripture intentio: vt facile videri potest.

¶ Ad argumentum dicitur quod deus prohibuit iuramentum sine rationabili causa iurandesici Innnocentius tertis dicit in. c. Et si christus. de iureiuram. aliqua sunt semper bona: vt virtutum actus. aliqua semper mala: vt furtum / periurium. aliqua indifferentia ad bonum et ad malum: nunc cum vna circunstantia sunt bona: nunc cum alia sunt mala. aliqua sunt que in pluribus sunt mala: possunt tamen bene fieri: vt est iuramentum. Si quis assuescat iurare: ex habitu facile in iuramentum ruit vbinon oportet. hinc Eccle. et. legitur. Uir. multum iurns replebitur iniquitate. iuramentum non est propinse appetendum: sed solum proptr aliud spirituale bonum vltimate. Unde Augu. in libro de sermone domini in monte: qui intelligit non in bonis per se appetendum: sed in necessariis iurationem habendam: refrenat se quantum potest vt non vtatur nisi necessitas cogat. Iuramentum non ordinatur nisi ad supplendum defectum: ergo non est propter se appetendum: sicut nec potio amara propter se. modo iuramentum est inuontum ad supplendum defectum: vt patet per istud verbum quod amplius est a malo est: hoc est non tuo: sed illius a quo cogeris iurare: scilicet ab infirmitate illius / quae malum est vt dicit glosa marginalis. ad auctoritatem Iacobi dicatur eodem modo quod non estiurandum nisi pro loco et tpere.

¶ Tertio arguitur: aliquis actus iurandi est licitus et meritorius: ergo est appetendus / etiam propter se.

¶ Quarto: talis actus licitus generat habitum virtutem: ergo habitus iurandi est bonus.

¶ Ad tertium concedo quod aliquis actus iurandi est appetemdus: sed non propter se: sicut de potione amaradictum est.

¶ Ad quartum concedo quod habitus aliquis iurandi est bonus. iurare tamen in communi non est bonuynec malum:hoc est: aliquod iuramentum est bonum et aliquod malum: et habitus iurandi communter ad malum inclinat: propterea est euitandus.

¶ Dubitatur an li¬ cet iurare per creaturas. et patet ex dictis quod sic.

¶ Contra hoc arguitur: non licet iurare per diabolum: ergo non per quamlibet creaturam.

¶ Insuper. xxii. q. i. Si quis. dicitur si quis per capillum dei vel caput iurauerit / vel alio modo blasphemo contra deum vsus fuerit: si in ecclesiastico ordine est) deponatur. si laicus / anathematisetur. Et si quis per creaturas iurauerit / acerrime castigetur.

¶ Aespondetur: per creaturas iam penitus reprobatas finaliter / non est iurandum ne aliquid sanctimonie illis dare videamur. per creaturas non sanctas possumus iurare: vt per lapidem: sicut dicit glosa ad Aomanos primo: testis est michi conscientia mea: qui per lapidem iurat falsum / periurus est.

¶ Ad secundam auctoritatem dicitur quod illic est sermo de his qui irreuerenter loquuntur de membris humanitatis christi ac si indignarentur de incarnatione verbi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1