Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

An omne iuramentum sit obligatorium

SEcundo circa hunc materiam queritur an omne iuramentum sit obligatorium.

¶ Respondetur. omne iuramentum sicitum habens legittimam materiam iuramenti / est obligatorium. licet res iurata sit licita: si obicem maiori bono prestat. non est materia iuramenti: vt non intrare remligionem est licitum: sed non est licita materia iuramenti / sicut in distinctione. xxxviii. quarti diximus. Probatur hec conclusio: omne proinissum licitum et circa materiam licitam est seruandum: omne iuramentum licitum est huiusmodi: igitur.

¶ Secundo arguitur ad idem: omne periurium est peccatum: vt posshac dicetur. sed qui non seruat iuramentum licitum est periurus: ergo peccat: et non nisi quia iuramentum suum relinquiat: igitur.

¶ Tertio patet hoc per c. Si vero. de iureiuran. vbi Alex. iii. archiepiscopo Senonen. dixit. Duximus tibi respondendum quod non est tutum quemlibet contra iuramentum suum venire: nisi tale sit quod seruatum virgat in interitum salutis eterne. nec nos alicui dare materiam volumus veniendi contra iuramentum proprium ne auctores periurii videamur: nec obstat quod sit per metum extortum: vt patet per. c. nuperrime allegatum: et patet per. c. Ad audientiam. de his quae vi metus. et. xxii. q. iiii. si aliu n. vt hec conclusio intelligatur / obiiciemus de iuramento coacto doloso et incantato et in quo dispensatur.

¶ Primo arguitur: matrimonium metu faetum iureiurando assertum est nullum: ergo conclusio falsa. clare sic arguitur: cogat tirannus metu cadente in constantem virum sortem contrahere cum sua filia per verba de presenti: et consentiat sortes: quia si diceret se consentire et non consentiret peccaret per mendacium: et sic non esset constans. consentit ergo: et tamen sic iurans non obligatur tenere iuramentum: etiam si ex culpa sua in talem metum inciderit: tenetur cum salute anime implers quod potest: vt patet per. c. Uensens. de sponsa.

¶ Pib argumenti solutione note tumduplex esse metus. quidam endit in constantem virum: hoc est: ratione illlus vir prudens debet flecti et consentire: esto quod sibi relictus consentire nol¬ let. mors / mutilatio / omnim bonorum perditio / iustum metum incutiunt. ius irritat aliquos contractus qui per metum fiunt: in talibus homo non est obligatus perficere quod iurauit: quia consensus ille non sufficit ad illum contractum ratione irritationis a lege. consensus matrimonialis debet esse liber. vbi non est libertas / consensus est nullus: nec ad matrimonium sufficit: et per consequens non obligatur ratione iuramenti matrimonium perficere: sed potest resilire sine peccato. ita contingit iu aliquibus aliis contractibus quaes glo. in. c. Abbas. de his que vi aut metus. colligit in carmine inquiens. Tutor / iudicium / dos / sacrum / copula / votum / hec sex vi facta de iure scias forenulla. Cerera ius patitur: sed postea restituentur. Auctoritas tutoris per metum extorta nulla est. ff. de auct. tu. i. is. vltimo. non tenet iurisditio per metum extorta. ff. de iudi lege secunda. nec dos promissa per metum vel soluta non tenet: quia est accessoria ad matrimonium. ff. eodem titu. si mulier. . Sidos. sacrum: hoc est res ecclesie promisse per metum cum iuramento non obligant iurantem ad impletionem xv. q. vi. c. primo de iureiuran. c. Peruenit. sexto votum per metum factum non tenet. de his que vi metusve causa fiunt. c. primo. In aliis casibus tenent illa que per metum fiunt: cum possunt sine interitu satis seruari: tamen subuenitur metum passo per actionem quod metus causa.

¶ Secundo arguitur: sit sortes in ne more qui iureiurando timore mortis promittat crassatoribus mille: talis potest pecuniam soluere sicut supponitur: et non est contra salutem anime sue hanc pecuniam dare: et tamen non tenetur pecuniam dare supposito quod habeat dispensationem a papa: vt patet in. c. Si vero. de iureiuran.

¶ Respondetur si sortes potest habere clientes in sufficienti numero sine suis impensis ad capiendos siccarios debet soluere et tenere iusiurandum. Sinaunt / potst capere absolutionem ab epso qui eum a iuramento resaxabit: et tunc non tenebitur soluere: quia episus potest absoluere iurantem quando iuramentum continet turpitudinem ex parte recipientis et in eius odium. et licet episus possit absoluere: bene ageret non soluendo / si aliud remedium occurrat ipsi iuranti per quod non perdet suam pecuniam: vt si quis iurauit fenerario dare pecuniam fenebram / illam dabit: sed datum repetet: vt patet in c. Debitores. de iureiur. nihil iurauit de illo. vel dicat iudici vt iudex suo officio cogat fenerarium remittere iuranti. Si vero iurauit pecuniam dare / et eam non repetere / nec iudici nec alicui denunciare / sed omnino de dato silere: tunc iuramentum est incautum: ad quod seruandum iurans non est obligatus.

¶ Sed contra hoc arguitur: casu stante quo sortes iurauit crassatoribus dare mille: et sie perdet suam pecuniam irrecuperabiliter si eam det. seruare iuramentum est de iure diuino: a quo episus non potest absoluere et relaxare: quia si sic ius diuinum tollit.

¶ Aespondetur: pro rationabili causa potest epistus in iuramento et in voto dispensare. modo hic est rationabilis causa / in odium crassatorum / et in fauorem innocemtis et iusticie / ne hac via violetur ab improbis. multa sunt quae sine dispensatione essent peccata que non erunt peccata dispensatione habita a superiore: patet in ieiunio et in aliis materiis. a fortiore in voto et in iureiurando quae tangunt ius diuinum: et ieiunium solum ius humanum. quando constat quod est illicitum seruare iuramentum propria auctoritate homo contrauenit: quia non est obligatus seruare iuramentum. in casu ancipiti habcatur dispensatio superioris. seruare illud quod vouetur in propriis terminis / non est de iure diuino: patet: si ille cui iuratur remittat: vel si detur equalens aliud vel maius: eodem modo si a superiori fiat relaxatio: vt in proposito.

¶ Tertio arguitur: iuramentum dolosum non obligat: et tamen est iuramentum: igitur. consequentia tenet cum minore: et probatur maior: nemo obligatur obligatione speciali ad aliquid nisi se obligare intendit: et patet in materia voti in distinctione. xxxviii. quarti. ergo nec in iura mento. sed dolose iurans non intendit se obligare: immo intendit se non obligare fortasse: ergo talis non obligatur seruare iuramentum.

¶ Respondetur: dolose iurans non obligatur seruare iuramentum: cum non intendat se obligare ad faciendum quod iurat. tenetur tamen seruare alium indempnem: vt dolose iuraui dare tibi ligna pro hyeme vel vina / tmpere quo haberi solent bono foro: et tu in me confidis: et propterea tibi non prouides: iacturam incurris ex meo dolo: teneo te releuare / cum causam dedi tuodampno.

¶ Contra illud arguitur: ordinem sacrum recipiens tenetur seruare: continentiam: esto quod hoc non intemdat: ergo iurans facere a. et intendens oppositum / tenetur hoc seruare. Secundo arguitur: dolose iurans contrahere cum aliqua tenetur matrimonium perficere: ergo sic in iuramento. Tertio: omne iuramentum licitum est seruandum: iuramentum dolosum est huismodi: igitur. Quarto: fraus et dolus nulli debent patrocinari. si dolose iurans non est obligatus seruare iuramentum: et non dolose iurans est obligatus / iusiurandum seruare: ergo dolus patrocinatur suo facto ri.

¶ Ad primum respondetur: accipiens ordines intendit formaliter vel equiualenter seruare continentiam. Formaliter vult ordines capere qui habent continentiam annexam: ergo vult continentiam: saltem continentiam vult. quando a. et b. sunt inseparabiliter annexa / volens formaliter a. virtualiter et equiualenter. b. vult.

¶ Ad secundum nego antecedens. et antecedente concesso / consequentia est nulla in alia materia. in matrimonio excomnicatione fulminabitur vt matrimonium perficiat: postquam ita dixit in facie ecclesie: ergo vt se ab excommunicatione purget / debet contrahere: et consentire de nouo / si non contraxit realiter cum aliqua alia.

¶ Ad tertium distinguo: vel si homo non intendat se obligare: negatur. si intendat se obligare: verum est: si non deobligetur aliunde per causam rationabilem. si sortes iuret platoni quod non stabit contra eum: nichilominus potest stare contra eum pro se / vel pro ecclesia sua / vel pro communitate sua / vt dicit glo. in. c. Petitio. de iureiuran.

¶ Ad quartum concedo maiorem cum minore: sed nego consequentiam. dolus non patrocinatur iuranti dolose: cum peccet iurando dolose. qui non iurat dolose / non peccat: et per consequens dolus non patrocinatur ipsi dolum habem¬ ti.

¶ Quarto arguitur: iurans occidere homnem non obligatur: immo adhuc manet obligatus non occide re: quia quod erat illicitum ante sacramentum non fit licitum post sacramentum: et tamen est iuramentum: igitur.

¶ Respondetur: istud iuramentum est incautum: propterea non est seruandum sed rescindendum. in turpe promissis rescinde fidem. in turpi voto muta de cretum. xxii. q. iiii. et magister in littera recitat. iuramentum vocatur incautum quando transit super materiam illicitam / vel materiam de se licitam sed non est licita materia iuramenti: vt iurare velle religionem non intrare. esto quod licet religionem non intrare: nemodeberet fixe nolle vel se obligare ad non intrandum religionem: quia hoc est / montioni sputssancti ponere animm fixum in oppositum: et per consequens hoc iurans non est obligatus seruare iuramentum vi iurisiurandi: cum sit iuramentum incautum. quo fit / iurans occidere hominem auctoritate priuata peccat de nouo hominen volendo occidere: quia peccatum peccato addit. Primo peccauit iurando. aliquod est iuramentum indifferens ad iuramentum incautum et cautum: vt quando aliquis iurat aliquod quod est indifferens ad licitum illicitum. stat successu temporis / quod fuit a principioindifferens vel licita materia iuramenti / efficiatur illicita materia iuramenti: et sic erit iuramentum incautum.

¶ Sed contra illud arguitur. Iosue iurauit gabaonitis de propinquo venientibus quod non occideret eos / Iosue nono: et tamen postea cognouit eos tam Iosue quam princeps multitudinis fefellisse et fuisse cananeos cum quibus / illicitum erat inire fedus: prout scribitur Exodi. xxiii.

¶ Insuper. xxii. q. iiii. Innocens e. vltino dicitur: quod illicitum iuramentum obseruari prohibetur non est generaliter intelligendum: ergo aliquod iuramentum illicitum est obseruandum. sed omne iuramentum illicitum est incautum: immo in eodem loco innuere videtur Gratianus iuramentum de non assumendo habitu religionis nulla auctoritate prohibetur: sed tale iuramentum est incautum. Rursus. lxxxv. distinctione florentinum. dicit Gregorius quod si aliquis tactis sacrosanctis euangeliis iuret se non recepturum epsatum: et postea eligatur: repellendus est. ergo tale iuramentum est seruandum: tamen est incautum.

¶ Ad primum dicitur Iosue bene egit et principes iurantes Gabaonitis. non erat generaliter preceptum destruere cananeos: poterant eos recipere quando firmiter proponebant viuere sub alis dei israel. Secundo erant serui: ligna partiebantur et aquam ferebant pro populo dei. et sic erant occisi ciuiliter. Tertio: decuit primum iusiurandum seruare genti extere ne obloquuti fuissent de domino deo israel.

¶ Ad secundum dicitur quod Gratianus in hoc non tenetur. tatum auctoritatis sua verbahabenti et non amplius) quatum auctoritates vel rationes quas introducit valerent.

¶ Ad vltimum argumentum dicitur quod iste non repellebatur ab episcopatu quia iuramentum suum fuit obligatorium: sed quia solempniter peccauit iurando: ratione cuius iudicabatur inidoneus promoueri. Secundo dico: licet satus epsorum sit statu religiosorum naior: quia episeus est in statu perfectionis acquisite: religiosus in statu perfectionis acquirende: tamen epsatus non est status securi¬ or ad bene et laudabilitur viuendum: proptea non est id est per omnia de illis duobus. sed vbi quis est idoneus: et pro episcopatu vtilis: is potest epispatum capere quicquid ante lurauit.

¶ Quinto argu.tur. si aliquis iuret adire hie rosolymam: et postea religionem ingrediens / non tenetur adire hierosolymam: et tamen est licitum et honestum: ergo conclusio falsa.

¶ Sexto: sortes iurat berthe quod eam in vxorem ducet: postea ante matrimonium ipsa fornicatur: sortes non tenetur cum ipsa contrahere: ergo conclusio falsa.

¶ Ad quintum dicitur. ille non est periurus qui rem iuratam mutat in melius. fi. quisatis da. cogun. l. vltima. et. xxii. q. iiii. mulier. et q. ii. Beatus.

¶ Adsextum respondetur: conclusiones generales alicui contractui inherentes semper sunt intelligende: vt si deo placuerit. xxii. q. ii. Beatus o. primo. Si placet pape. de iureiuran. venientes. si res in eodem itatu permanserit. xxii. q. ii. Ne quis. conditiones spcciales non intelliguntur si non speciuocentur. modo hec mulier sregit fidem ante matrimonium. modo frangenti fidem trangetur fides eidem: et hoc quando est tacita conditio subintellecta: vt in proposito. Ecce quomodo sacramentum seu fidei prestatio est seruanda: que se haent vt superius et inferius. Omnis fidei prestatio est sacramentum siue iuramentum: sed non contra / vt notum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2