Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

An licet capere iuramentum ab illo quem scimus periuraturum, et an ab idolatra

Queritur tertio: an licet capere iuramentum ab illo quem scimus se periuraturum: et an ab idolatra.

¶ Respondetur per conclusiones: quarum prima est. Male actum est a persona priuata differre iuramento illius quem scit falsum iuraturum. Probatur hec conclusio: male actum est dare materiam propinquam peccati fratri suosicut est in proposito: igitur. Sed dicis: ipse est paratus ad peierandum: et est in proposito actuali peccati. Propterea licet concedatur facultas iurandi: non datur ei aliquid noui de malo.

¶ Contra hoc arguitur: non constat tibi sufficienter an se periurabit. Sed dicis: hoc non soluit argumentum. Ponimus quod iudicet sine vacillatione in intellectu quod alter se periurabit.

¶ Aliter arguitur. licet mterius peccet volendo iurare antequam iuret: postquam iurat deliberate peccat de nouo: ergo ministro ei nouam materiam periurii: propterea romanus pontifex in. c. Clericus. de coha. cleri. et mulierum non vult clericos cogi ad iuramentum quod suas concubias relinquant: quia non est verosimile quod iuramentum seruabunt. patet idem in. c. Ille. xxii. q. v. et est ex Aus. in sermone in decollatione sancati Ioannis: vbi sic inquit. ille quihominem prouocat ad iurationem: et scit eum falsum iuraturum esse: vincit homicidam.

¶ Insuper: agentes et consentientes pari pena plectendos / catholica condempnat auctoritas: de sententia excomica. c. quante. sed qui alium ad iurandum inducit: cum credat eum falsum iuraturum: non tantum illi periurio consentit: sed cooperatur: igitur peccat.

¶ Ultimo arguitur Leuitici. v. Sipeccauerit animaet audiuerit vocem iurantis: falsum dicit glosa interlinearis: testisque fuerit quod ipse vidit aut conscius est: nisi indicauerit / portabit iniquitatem. suam: ergo a fortiori ratione portabit iniquitatem ille qui alium ad iurandum impellit.

¶ Secunda conclusio: persona publica in iudicio publico secundum ordinem uris potest facere aliquem vel aliquos iurare inter quos scit probabiliter alterum falsum iuraturum. probatur hec conclusio: stat sortem accusare platonen de aliquo crimine quod plato negat: tunc iudex cogit vtrumque iurare: et alter eorum iurat falsum: cum iurent opposita: et verosimile erat iudici quod vterque consequenter ad suam assertionem iuraret.

¶ Secundo arguitur ad idem: nam si non liceret iudici imponere iuramentum vtrique: hoc esset propterea quod probabiliter existimat quod vnus se periurabit peccabit. sed hoc non impedit: patet de illo qui capit mutuo ab vsurario quem probabiliter credit non daturum mutuo nisi ad vsuram: sed a tali licet accipere mutuo ex distinctione. xv. quarti: igitur. vel ponatur in minore mentio de illo qui capit iuramentum ab ydolatra pro commni vtilitate: sicut facit iudex tanquam persona publica: igitur.

¶ Tertia conclusio: licitum est recipere ab ydolatra iuramentum per suum ydolum pro pace gentis initianda aut conseruanda. hec conclusio patet: ita fecit Iacob Gene. xxxi. cum ipso Laban. hoc idem fecerunt boni illi machabei cum gentilibus ydolatris romanis. primi Machabeoru. viii.

¶ Contra ista arguitur: due prime conclusiones mutuo repugnant: ergo sunt male posite cum copulatiue ponantur. antecedens patet: licet iudici facere illum iurare quem probabilitur se credit periuraturum: quia est persona publica: et ius publicum est ministraturus: sed sic est de actore: suum ius in publico querit: ergo potest licite pro vtilitate communi deferre iuramento rei.

¶ Secundo arguitur: sortes indigus pecuniarum adit vsurarium dormientem vel in temploorantem querendo pecuniam mutuo: quem iudicat non daturum mutuo / nisi sub fenore: et sortes non peccat: ergo nec sortes deferens iuramento alterius quem periurare existimat.

¶ Tertio arguitur: mulier formosa potest ire ad templumet ad forum proloco et tempore / esto quod iudicet platonem libidinose promoueri in conspectu eius: quia ipsa non consentit peccato platonis sed dissentit: et nolit ita fieri: sed sic est in proposito. sortes deferens iura mento platonis nolit quod plato peieraret: sed vellet quod iuraret verum: igitur.

¶ Quarto arguitur: helyas tesbes videns sacerdotes baal paratos colere baal induxit eos ad ipsum actualiter amplius colendum: quos sciebat de nouo peccare / cum non cessarunt ad meridiem colere baal: ergo licet paratum ad periurium admittere / quod consequenter periuret. tenet consequentia per simile. antecedens patet. iii. Reg. xviii. cum helyas exhortatione non poterat baal tollere de ppostolo dicebat / Ego remansi propheta domini solus: prophete autem baalquadringenti et. i. propheteque lucorum. cccc. viri sunt: dentur nobi duo boues: illi eligant sibibouem vnum et in frustra cedentes ponant super ligna: ignem autem non subponant: et ego faciam bouem alterumet imponam superligna. ignem autem non subponam: inuocate nomina deorum vestrorum: et ego inuocabo nomen dei mei: et deus qui exaudiet per ignem / ipse est deus. et paulopost. Cum sacerdotes baal a mane ad meridiem clamarent. Baalexaudi nos: clamate voce maiore. ergo proposuit eis materiam colendi baal. et nullo modo dicendum est quod ipse in hoc peccauit: ergo licitum est admittere virum ad ex eundum in opus exterius qui paratus est mentalr peccare¬

¶ Propter istas raties homo potest non sine colore dicere quod probabilitur concludunt: et quod contradictoria prime conclusionis est ponenda. sed non est necesse ita dicere.

¶ Ad primum argumentum nego quod ille due conclusones mutuo repugnant. vni incumbit facere iurare: quia est persona publica: vt patet: alia probatio non est in materia sanguinis. in tali materia non caperet iuramentum tamquam probatiuum. actor / similiter reus / inquantum huiusmodi / sunt persone priuate. modo licet persone publice aliquid facere quod non licet priuate.

¶ Ad secundum concedo antecedens: si non potest pecuniam ab alia via habere: et earum indigeat: dummodo non queratur ad vsuram: sed mutuo. et vbi videt quod alem non dabitsmutuo nisi habeat lucrum vltra sortem vi mutui: det illud lucrum: et ipsm promittat. dare illud lucrum et ipsum promittere non est peccatum. secus est de acceptione eiusdem. sed nego consequentiam et consequens. et n egatio nis ratio est: cum iste negaturus est debitum / vel periuraturus / sicut casus ponit nihil habebit actordeferens iuramento rei. si non iuret nihil habebit. etiam si iuret nihil habebit: cum sciat quod iurabit senil debere: quare ergo permittet immo impellit alium ad peccandum / cum non proderit ei vllo modo.

¶ Contra hoc arguitur: ergo eodem modo non licebit iudici facere vtrumque iurare: vel saltem sed / posito quod credat quod se periurabit. non proderit acto ri: nec per hoc ministrabitur iusticia: ergo pro nihilo alium iurare facit.

¶ Respondetur: quando iudex ad instantiam partis hoc facit: et non sua sponte: replica non currit. iudex non debet libentur admittere iuramentum in aliquo quem credit se periuraturum: sed si faciat hoc ad instantiam partis ministrando iusticiam non peccat let sciat actorem peccare petendo iuramentum: quia tam ipse quod iudex sciunt reum se periuraturum. iudex ergo si sciat tam actorem quam reum peccare / ministram do iusticiam non peccat. alioquin nisi instanter queratur iuramentum male agit iuramentum querendo. propterea si sine ordine iuris iuramentum querat / male agit.

¶ Ad quartum dicitur: helias tesbes certus erat quod sacerdotes baalerant fixi in cultu baal. cultu inquam interioriet exteriore: sed quod illum actum colendi illo diecommitterent erat nouum peccat sed ipse erat iudex et persoma publica in illo casu. vidit ppostolue isitr mirum in modum idolatrie / et potissimum istius perditissi baal ) deditum: quem oratie ad bonum flectere nequibat: proposuit rem nouam miraculosam in medium / perquam materiam propinquam peccandi dedit: quatenus per peccatum mereretur occidi: et populus totus ad cultum veri dei adduci. et pro tali fine salutifero: scilicet populum ad fidem inducere: et tollere ydolatras sacerdotes de rerum natura. sua instigatio ad materiam propinquam peccandi in sacerdotibus baal desinebat esse peccatum. Nonne vides sn cusa aliquafact illud nor essc peccatu quod alias esset peccatum. infirmus comedit carnes in die veneris ebdomade sanctem: et sanus comedere non potest. et pecuniarum indigiis querit pecuniam ab vsurario licite / quem scit non dare mutuo nisi ad vsuram: pecuniarum non indigus non potest istud facere sine peccato. sic erat in casu domini helie qui fines duos optimoa habebat: et nihilperse malum erat in actu suo ex parte obiecti vel alterius cause.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3