Quaestio 5
Quaestio 5
An periurium deliberatum sit gravius quam homicidium
¶ Questio. v. Quinto circa hanc distinctionem queritur an periurium deliberatum sit grauius quam homicidium. Respondetur: circahanc questionem due sunt positiones. vna tenet partem affirmatiuam dicens quod periurium ex suogenere homicidium in malicia exuperat: quia cadit super materiam magis indebitam quam actus homicidii. Periurium est contra reuerentiam dei: homicidium solum contra propositum.
¶ Sed contra istud arguitur: illud est grauius peccatum quod meliori bono opponitur: sed homicidium caritati deiet proximi opponitur: periurium vero opponitur virtuti latrie. mo¬ do charitas est praestantior virtus quam latria. ¶ rgecundo arguitur ad idem: Si periurium est magis peccatum quam homicidium: hoc est quia immediate est contra deum / et non homicidium: ergo tunc quodlibet peccatum commissum immediate contra deum erit maius quocumque peccato vel quibuscumque peccatis contra proximum commissis. consequens est falsum.
¶ Tertio arguitur. licet ceteris paribus maius sit peccatum ferire principem quam subiectum: ex quinto ethicorum. tamenmaius peccatum est occidere subiectum hominem quam male loqui de rege: ergo sic erit in proposito. forte dicis: rex terrenus non excedit infinite verum ei subiectum: deus tamen quamlibet creaturam infinite excedit: propterea non est idem. Contra hoc arguitur: quia hac via procedendo omne peccatum commissum immediate contra deum esset infinitum: quod liquet esse falsum: tunc peccatum aliquid esse grauius commissum contra hominem vel hominss quam hoc vel illud peccatum commissum immediate contra deum inefficaciter probat periurium esse grauius homicidio.
¶ Quarto arguitur. homicidium non solum est contra hominem sed contra deum et eius prohibitionem: quo tollitur hoc modo animalium ceterorum metrum et mensura: pro quo deus magnas penas infligit: vt ex scriptura palam est: igitur.
¶ Propter has rationes ponitur hec conclusio: homicidium est grainus peccatum quod periurium. patet hec conclusio ex probationibus ad ductis.
¶ Contra hoc arguitur: grauius est peccatum contra preceptum in quo deus non potest dispensare quam contra preceptum in quo dispensare potest. sed deus in homicidio dispensare potest: non autem in periurio.
¶ Secundo arguitur: periurium est contra praeceptum prime tabule. homicidium contra praeceptum secunde tabule. sed transgressiones prime tabule sunt maiores: igitur.
¶ Ad primum nego maiorem. ipsa concessa probaretur quod mendacium officiosum est grauius peccatum quodm homicidium: quod liquet esse salsum.
¶ Ad secundum concedo maiorem. et minorem. velteteris paribus: et sic concedo. si esset possibile occidere deum esset maius peccatum quam hominem occidere. ceteris imparibus: non opatet. non est ita grande peccatum dicere vnum malum verum de rege sicut occidere pastorem.
¶ Tertio arguitur. Oumu nis controuersie finis est iuramentum / ad hebre. vi. ergo cum incidit questio de homicidio / standum est iuramento: si iuramentum sit minus peccatum quam homicidium. qui negat se hominem occidere non curabit de periurio. si sit minus peccatum: quia ille qui maius peccatum admittit / minus non recusabit.
¶ Confirmatur hec ratio de iuda qui non abhorruit fornicationem: et tamen mendacium abhorruit. Gen. xxxviii.
¶ Quarto arguitur in aliquo periurio inuolui turmors: vt periurando quod sortes homnem occidit qui nullum peremit. ergo tale periurium tam homicidium quod periurium includit: erit maius peccatum quam homicidium.
¶ Ad tertium dicitur: vbi non constat de alia probatione / statur in iuramento: sed non sequitur propterea quod periurium sit maius peccatum quam homicidium.
¶ Ad confirmationem dicitur: interdum homines erubescunt plus de minore peccato quam de maiore. Iudei non fecerunt conscientiam procurare mortem innocentis: etiam messie in lege promissi. et tamen fecerunt conscientiam precium sanguinis in corbonam mittere excolentes culicem et deglutientes camelum. Multirurales nostri limitanei interangliam et scotiam magnam faciunt conscientiam aliquo modo frangere ieiunium / vel panem in die ieiunabili comedere / qui nullam vnquam faciunt tollere viginti equos vel boues a vicino.
¶ Secundo dicitur: periurium deliberatum est maius peccatum quam fornicatio simplex: immo quam adulterium. Anum est contra deum immediate: et aliud in proximum. et non tollitur corpus proximi per hoc: ergo periurium deliberatum est maius adulterio: et per consequens cum homicidium est maius peccatum quam periurium: et periuriuum maius adulterio: homicidium est maius adulterio.
¶ Ad quartum dicitur: nos loqui proponimus de periurio simplici: quod homicidium vel equale peccatum excludit.
¶ Quinto arguitur per argumentum secundum adductum in conclusione prima questionis tertie huius distinctionis. in illius argumenti calce ex Augustino adducitur auctoritas in Gratiano excapitulo Ille. xxii. q. v. vbi dicitur: qui hominem prouocat ad iurationem: et scit eum falsum iuraturum: vincit homicidam.
On this page