Quaestio 1
Quaestio 1
An lex Mosaica fuit data a Deo immediate sicut lex gratiae, an solum mediante angelo
¶ Questio. i. CIrca quadragelimam distinctionem et vltimam in quae magister loquitur de comparatione legis moysaice et legis gratie queremus aliqua. Primo an lex Moysaica fuit data a deo immediate sicut lex gratie: vel solum mediante angelo. Secundo querendum est: an omnia precepta in lege erant moralia / iundicialia / vel cerimonialia. Tertio inquirendum est / an ratio litteralis reddi potest omnium qua in preceptis ludicialibus et cerimonialibus ponuntur. CCirca expeditionem primi suppono nos loqui de lege diuina moysaica vel euangelica: et non de lege humana. In ista questione primo explicabitur vnus terminus positus in titulo questionis. Secum do: vnam conclusionem ponemus quam aliquibus auctoritatibus impugnabimus.
¶ Terminus lex interdum totum vetus testamentum complectitur: sicut doctrinam operandorum / ad quam pertinent libri Moysi: et doctrinam credendorum / ad quam pertinent prophete in quibus continentur reuelationes credendorum. et continet doctrinam exemplorum: vt libros historiales: et doctrinam ammonitionum: ad quam spectant libri salomonis et Iesufilii syrach / qui ecclesiasticus appellatur. et hoc est: libros legales / sapientiales / prophetales / et historia les / complectitur. et vulgo solet dici quod illos libros vetus testamentum complectitur: et sic potest dici de lege veteri. et ita capiatur / patet Io. x. Nonne in lege vestra dictum est: ego dixi dii estis: et palam est quod hoc habetur in psalmo. Interdum capitur pro penthetheucon moysi concludendo prophetias: et sic capitur Luce vltimo. hec sunt verba quae locutus sum vobis cum adhuc essem vobiscum: quoniam oportet adimplere ommina que scripta sunt in lege morsi et prophetis et psalmis de me. hinc saluator condiuidit legem contra prophetas et psalmos: non quin Dauid erat propheta: immo summus erat. Primo modo termino vtimur in proposito.
¶ hoc prenotato / dicitur quod lex Moysaica data est a deo mediante angelo: et non immediate per seipsum. Probatur hec conclusio auctoritate SephaniActuum. vii. postquam epilogauit quomodo deus apparuit Abrahe cum esset in Mesopotamia: dicit: in deserto montis Synai angelus in igne flammerubi Moysi apparuit. et post de Moyse loquens dicit: hic est que fuit in eclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte syna et cum patribus vestris: qui accepit verba vite dare vobis. hoc idem patet Exo. xxiii. Ecce ego mittam angelum meum qui precedat te / et custodiat in via / et introducat ad locum quem paraui: obserua eum et audivocem eius: nec contempnendum putes: quia non dimittet cum peccauerit: et est nomen meum in illo. Qu si audieris vocem eius: et feceris omnia qua loquor: inimicus ero inimicis tuis: et affligam affligentes te: precedetque te angelus meus: et introducet te ad amorreorum / etheum / et pherezeum / chananeumque et eueum / et iebuzeum: quos ego conteram. Et Exo. xiiii. tollensque se angelus domini qui precedebat castra israel / abiit post eos et cum eo pariter colunna nubis / priora dimittens / post tergum stetit / inter castra egyptiorum et castra israel. hoc patet ad Galathas. iii. et ad hebreos primo. et secundo. hoc tenet Dionysius in celesti hierarchia. Et ad hoc est congruentia: quia deus ordinate procedens a minus perfecto ad magis perfectum processit. Sed lex moysaica erat imperfectior lege euangelica: ergo congruum erat quod non haberet ita excellentem datorem. sed lex euangelica per filium dei immediate data est. ergo decuit legem Moysaicam percreaturam dari. et inter creaturas nobilissima est natura angelica.
¶ Contra hanc conclusionem arguitur sic Num erorum xii. habetur quod dicit dominus de Moyse ore ad os loquaerei. et Exo. iii. Cernens autem domins quia pergeret ad videndum vocauit eum de medio rubi: et ait: Moyses / mor¬ ses: qui respondit / adsum. at ille: ne appropries inquit huc: solue calciamentum de pedibus tuis: locus enim in quo stas terra sancta est. et ait: ego sum deus patris tui: deus abraham / et deus isaac / et deus iacob. Sed angelus nullo pacto est deus et ille idem dedit ei legem. ergo lex moysaica data est immediate perdeum: et non per angelum.
¶ Rspondetur quod angelus interdum loquebatur loco dei a quo erat specialiter missus ad introducendos hebreos in terram promissionis. quemadmodum personam regis in moralitate ludens loquitur ac si rex esset. sic angelus qui populum praeibat. Interdum loco ipsiusmet nonnumquam loco dei locutus est. Et hoc dicit glosa marginalis Exo. iii. quae est Gregorii dicentis. Angelus qui morsi apparuisse describitur / modo domins / modo angelus memoratur. an gelus / quia exterius loquendo seruit: domins: / quia interius presidens loquendi efficatiam tribuit. Cum enim loquens ab interiori regitur: et per obsequium angelus: et per inspirationem domins memoratur. et hoc patet primo aoralium apud eundem. et dato quod dicatur angelus qui apparuit in forma ignis erat angelus apparens ad excitandum mentem moysi: vt cernens miraculum accederet ad audiendam vocem et verba diuina. et quamuis ab illo verbo / cernens autem domins quia pergeret ad videndum / sit sermo de deo qui in propria persona loquebatur: hoc non impedit propositum. Licet deus aliqua immediate dixerit: lex data est per angelum: quia praecepta decalogi. lbet primo dicat ego sum domns deus tuus: sequitur / non assumes nomen dei tui inuanum. non enim dixit / non assumes nomen meum inuanum: sed nomen domini dei tui: ac si exposuisset prius dictum fuisse in persona dei ab angelo: et non imediate a deo: et quia familiarius moyses sciebat quae facienda erant a deo quam alii: dicebatur loqui facie ad faciem secum: vl sicut amicus ad amicum: secunduem illud psalmiste psal. cii. notas fecit vias suas moysi: quod probat Aug. xii. super Genesim ad litteram postquam de moyse loquitur: locutus est domins ad moysen facie ad faciem. Postea in eodem contextu subditur: ostende michi gloriamtu am per desiderium moysi: conuincitur quod aliquid quod nondum videbat desiderabat: quia secundum Aug. de viden do deum / lcet moyses postea essentiam vidit: non tamen in dampnatione legis que data fuit per angelum: et hoc etiam vult.
On this page