Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

An omnia praecepta in lege erant moralia, iudicialia vel caeremonialia

SEcundo quaeritur: an omnia precepta in lege erant moralia / iudicialia / vel cerimonialia.

¶ Respondetur. praeceptum morale est preceptum in lumine naturali cuilibet vtenti ratione puium: vt de nouem praeceptis decaloci contingit / dempta sanctificatione sabbati quiad diem: vt superius / in. xxxvii. distinctione diximus: de quibus Exodi. xx. Alia sunt praecepta iudicialia: qruae non sunt sic nota in lumine naturali: data pro pacehaespenda inter homines: vt inferiorum erga superiores: et econuerso: et viri ad vnunquemlibet ei vicinum tam circa bona corporis quam anime: circa bona fortune / de non furando / de non latrocinando sub determinata pena: de per¬ cutione: de compescenda libidine: et ceteris id genus / qua litem excitare solent inter homines. et licet non furari vel quod fur puniatur sit de lege nature: sed quod reddat quinque boues pro vno boue: et. iiii. oues pro vnaoue: non est morale.

¶ Tertia sunt precepta cerimonialia de ritu colendi dei. et dicitur cerimonia le / a cerere dea frugum (potius putata dea) more gentilium / a creando dicta / saturni et opis filia: vt Cice. in lib. de natura deorum scribit. Ceres dicta est tanquam geres a gerendis fructibus. g. mutata in. c. quae quecumque luna dicitur: sicut liber sol: vt Uirgilius. x. Georgicor. Uos o clarissima mundi lumina labentem celoque ducitis annum liber et alma ceres. ponitur interdum pro pane: secundum illud terentianum sine cerere et baccho friget venus. Ceriale vel cerimoniale / secundum ergo illam institutionem est illud quod ad illam deam pertinet. Sacre historie bibliace modum loquendi superstitiosum gentilium non ab horrent. Ualerius maximus refert / nomemn cerimo nie introductum est ad significandum cultum diuinum apud latinos: a quodam opido iuxta romam quod cere vocabatur: eo quod roma capta a gallis illic sacraRomanorum ablata sunt et reuerendissime habita. iam ex vsu ad quemcumque ritum dei colendi vocabulum transsatum est: vt ad cerimonias religiosorum.

¶ hoc prenotato respondetur affirmatiue: et patet Deutero. vi. hec sunt precepta et cerimonie atque ludicia quae mandault dominus deus vester: vt docerem vos et faciatis ea in terra ad quem trasgredimini possidendam: vt timeas dominum deum tuum: et custodias omnia mandata et precepta eius / quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vite tue vt prolongentur dies tui. et Deute rono. viii. Caue ne obliuiscaris domini dei tui / et negligas mandata eius / atque iudicia / et cerimonias. Et Leuitici. xxvi. hec sunt precepta atque iudicia e leges quas dedit dominus inter se et filios israel.

¶ Sed contra hanc conclusionem arguitur sic. Deutero. xi. habetur. Ama dominum deum tuum obserua preceptum eius / cerimonias / iudicia / atque mandata omnitempore. per precepta / tangitur vnum genus: per cerimonias aliud: per iudicia tertium genus: ergo per mandata similiter tangit quartum genus.

¶ Secundo sic: demonstratis duobus preceptis: scicet vno holocausto et de redditione quattuor ouium pro vna oue. arguitur sic: Ista sunt duo precepta et non sunt moralia / neque iudicialia / neque cerimonialia: quia sunt cerimoniale et iudiciale: igitur.

¶ Ad primum dicitur quod mandatum nichil aliud est quam preceptum. vel potest dici quod mandata intelliguntur traditiones ab ipso moyse.

¶ Ad secundum argumentum dicitur quod quolibet preceptum est morale / iudiciale / vel cerimoniale / in sensu composito in plurali numero oporteret plura mebra addere: sed non sunt aliqua alia ab his vel a conflatis exhis.

¶ Tertio arguitur / in lege erant cerimonialia non sacramentalia et in lege erant sacramentalia. circuncisio erat sacramentum legis mo ysaice auferens culpam originalem a paruulo: licet hebrei illud negarunt quod paruuli concipiantur in pec¬ cato originali: sicut multa alia in eorum lege tradita eos latuerunt: et virtute operis operati conferebat gratiam sicut baptismus: libet minorem. et erant cerimonialia non sacramenta: vt non coques hedum in lacte matris sue. Eodem modo argumentari poteris de testimoniis Deute. vi. Custodi praecepta testimonia atque cerimonias. sed uia quod ista non distinguuntur ab aliis. circuncisionem esse sacitum legis moysaice non arguit eam non esse cerimoniale.

¶ Quarto arguitur. Leuiti. xix. dicitur: vestem quae ex duobus texta est non indueris. et Nume. xv. vt faciant sibi fimbeias per angulos palliorum. sed ista non sunt preceptamoralia: quia non manent in noua lege. nec etiam iudicialia: quia non pertinent ad iudicium faciendum inter homines: sed cum non spectant ad cultum deinon sunt cerimonialia: ergo sunt plura membra. et sic diuisum excedit membra diuidentia: contra conclusionem questionis.

¶ Respondetur quod ad cultum deipertinent non solum sacrificia et similia quae immediate ad deum ordinantur: sed etiam debita preparatio colentium deum ad cuitum ipsius. praecepta que dantur in lege de vestibus / pertinent ad quadam praeparationem ipsorum ministrantium: vt sint ydonei ad cultum dei. ipse autem cultus specialiter consistebat in sacrificiis oblatis in reuerentiam dei. Instrumenta colendi: sicut tabernaculum / vasa / et huiusmodi vestes / et cetera que requirebantur ad hoc quod essent ydonei ministri dei / etiam ad cerimonialia spectabant.

¶ Sed dubitatur quare tanta mltitudo cerimonialium praeceptorum dabatur illi populo: viso quod erat causa occasio nalis peccandi in eis: secundum quod dicit petrus Actuum. xv. quid temptatis imponere iugum superceruicem discipulorum quod neque nos neque patres nostri portare potuimus.

¶ Aespondetur: ppotolos ille erat propensus ad ydolatriam et male initiatus in egipto. semper egiptii et babilonienses super sticiosis vanitatibus erant dediti. Propterea deus dedit populo praecepta de eo colendo multiplicia secundum illud Osee. viii. Scribam eis multiplices leges: vt retraheret eos a deliriis egyptiorum. quemadmodum prudens pater habens multos liberos quorum maior pars est mala: imponeret eis aliqua facienda: vt occupati maneant / ne segnicie ad alia flagitia se conuertant. Lex respicit totam multitudinem dato quod pauci sunt boni: non solum ad eos est respectus etiam illi implentes istud mandatum poterant multum mereri. Etiam in prima egressione de egypto non multiplicauit eis istas leges: sed postquam conuerterunt se ad vitulum conflatilem in absentia Movsi: iam multiplicauit eis leges: vt patet Ieremie. vii. Non sum locutus cum patribus vtis et non precepi eis i die qua eduxi eos de terra egypti de verbo holocaustorum et victimarum. propter se ista non quaesiuit: secundum illud ysaie. i. holocausta arietum / et adipem pinguium / et sanguinem vitulorum / et hircorum / et agnorum / noluit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2