Quaestio 3
Quaestio 3
An possit reddi ratio litteralis in omnibus praeceptis legis Mosaicae
Queritur tertio: an possit reddi ratio litteralis in omnibus praeceptis legis Mhoysaice. Respondetur quod sic. sa¬ pientie. vii. neminem diligit deus nisi qui cum sapientia inhabitat. deus est omni sapiente creato possibili infinite sapientior: ergo nepharium essei dicere eum dare leges irrationabiles. moralia sut legi nature maxime conformia. leges cefarie in lumine naturali a sapientibus collecte leges dei iudiciales imitate sunt. de cerimonialibus omnibus ratio latralis dari potest. et cum hoc quomodo repssentabant aliquid in lege euangelica: secundum illud prime Corinthiorum. x. omnia in figuram contingebant illis. Primo in ingressu de egypto preceptum est eis vt sanguinem agni linirent super limina domorum quasi protestantes se recedere a rethibus egiptiorum qui arietem colebant. In exitu israel de egipto / impellebantur ab egiptiis ocissime egredi vt habetur Exodi. xii. ca. Imminebat etiam periculum alicui si moratus fuisset post multitudinem egredientem: ne ab egiptiis opprimeretur. celeritas designabatur biphariam. vno modo per ea que comedebant. Alio modo secundum modum comedendi. praecipiebatur eis comedere panes azimos: quia proptur impetum egiptior panem fermentari non poterant: et quod conederent assum igni: sic enim velocius praeparabatur: et quod os non comminuerent: eo quod festinanter comedetes non expectant frangere ossa. circa modum comedendi: debebant habere renes accinctos: calciamenta in pedibus: baculos in manibus: comedentes velocitur: quod designat homines existentes promptos ad iter. In vna domo debebant conedere: nec ferre carnes foras: quia non poterant expectare mittere encenia inter se. amaritudo quam passi sunt in egipto significatur per lactucas agrestes. In vnitate tabernaculi paesentabatur vnitas dei vel ecclesie: sicut in distinctione tabernaculi veltempli representabatur distinctio eorum qua deo sunt subiecta: ex quibus in dei venerationem consurgimus Diuidebatur tabernaculum in duas partes: in vnam que vocabatur sancta sanctorum: que erat occidentalis: et aliam que vocabatur sancta: que erat ad orientem. et adhuc ante tabernaculum erat atrium. nam pars illa que sanctasanctorum dicebatur representabat celum. pars illa que sancta dicitur / exprime bat mundum corporalem. et propterea sancta a sancta sanctorum distinguebatur quodam velo. iiii. coloribus distinctis: per quos quattuor elementa designantur: scilicet bisso: per quod terra designatur. purpura aquam representat. fiebat purpureus color ex quibusdam conchis in mari repertis. Iacyntus aerem. et coctum bis tinctum ignem significat. et hoc ideo: quia quattuor elementa nobis celum occultant: et ideo interius tabernaculum: id est sancta sanctorum: solus summus sacerdos (et hoc semel in alio anno ) introibat: vt significaretur hec finalis perfectio hominis vt ad celum introducatur. in tabernaculum vero exterius: id est in sancta: introibant sacerdotes quotidie: non autem ppostolos: qui solum adatrium accidebat: quia corporalia solum populus percipere potest. ad rationem latentem in corporalibus solisacerdotes per considerationem deuenire psent: et per sanctam significatur status veteris legis. vide appostolum Ad hebcos nonocs. Uelmn aiten. /asabat spuitalium sacrificiorum occultationem in veteribus sacrificiis. oratio ad occidentem fuit introducta in lege / ad excludendam ydolatriam. ydolatre adorabant solem ad orientem. Ezechiel. viii. dicitur. quod quidam habebant dorsa contra templum domini / et facies ad orientem / etadorabant ortum solis. in tabernaculo interiori erat archa testamenti / propiciatorium / duo cherubin / ad significandum quod ei in celo per angelos obsequium prestatur super omnes istas res sacras existens. Leuitici. i. Non offerebatur nisi de tribus generibus animalium quadrupedum: scilibet de genere boum / ouiu / et caprarum. de auibus communiter erant: turtur / et columba. in mundatione leprosi fiebat sacrificium de passeribus. hoc factum erat ad excludendum ydolatriam: quia omnia alia animalia offerebant ydolatre de suis: vel eis ad maleficia vtebantur. Ista animalia apud egyptios cum quibus conuersati erant abominabilia fuerunt ad occidendum Unde ea non offerebant in sacrificium de suis: vt Exo. viii. Abominabiles egyptiorum immolabimus domno deo nostro. hircos venerabantur: agnum colebant: quia iuppiter cum capite arietino pingebatur: bouem: quia axi quod maximum numen apud egyptios reputabatur in specie tauri apparebat: hircum: quia demon aliquando apparebat eis in specie hirci. et quia nephas egyptii reputabant ista immolare: domns ista immolare precepit: etiam ista animalia veniunt in commuem vsum: et mundi aluntur: deo offerebantur in recognitionem: quia sua bona a deo habebant secundum illud dauidis: primi Paralepome. xxix. Tua sunt omnia: et que de manutua accipimus: dedimus tibi. cetera autem animalia vel sic sunt siluestria: quibus homines communiter non vtuntur. Uel si sunt domestica: sunt immunda: vt porcus / equus / t similia: vel cibum in loco immundo quaritant: vt gallus et gallina. Similiter bos significat christi fortitudinem: ouis eius innocentiam. hircus similitudinem carnis peccati. et omnia illa sacrificia erant instituta proptur tria. primum: ad reuocandos iudeos ab ydolatria / et ad eos in ducendos ad colendum deum / et ad figurandum christiverum sacrificium. turtur significat christi castitatem qui post mortem paris plangit continuo: secundum illud virgilianum: nec gemere aeria turtur cessabit ab vlmo. Columba que felle caret eius mititatem significat. de piscibus non fiebat sacrificium quia in aquis latitant: et extracti de aqua cito moriuntur. oblatio non fiebat de mortuis. pulli columbarum et non turturum offerebantur: quia in turturibus meliores sunt maiores quam eorum pulli: in columbis autem econuerso est.
¶ Sacrificiorum tripartitum erat genus holocaustum quod totum conburebatur: ab holon / totum et caustum incensum: quaesi totum incensum: vt sicut totum animal resolutum in vapores sursum ascendebat: ita siginficatur quod homo et omnia quae eius sunt / deo sunt subiecta: et inter omia sacrificia istud erat precipuum: eo quod totum conmburebatur / et nichil exeo comedebatur: et proptur hanc perfectionem solus masculus in holocaustum offerebatur. aliud erat sacrificium pro peccato quod offerebatur ex necessitate remissionis peccati: quod in duas partes secabant. nam pars vna eius comburebatur. alia vero cedebat in vsum sacerdotum ad significandum quod peccatorum expiatio fit a deo per ministerium sacerdotum: nisi quando offerebatur sacrificium pro peccato iotius populi: vel specialiter pro peccato sacerdotis. tunc em totum comburebatur. non debebant in vsum sacerdotum venire ea que pro peccato offerebantur: vt nichil peccati in eis maneret. et istud sacrificium secundum locum tenuit in sanctitate. quod comedebatur solum in atrio a sacerdotibus in ipso die sacrificii.
¶ Tertium sacrificium vocabatur hostia pacifica: auae offerebatur deo pro gratiarum actione vel pro salute offerentium ex debito beneficii accepti vel accipiendi: et ista tripartiebatur. prima pers incendebatur ad honorem dei: alia pars cedcbat in vsum sacerdotum. tertia pars in vsum offerentium ad significandum quod salus hominis procedit a deo dirigentibus ministris deiet coopantibus ipsis hominibus qui saluantur: et hoc sacrificium tertium gradum in sanctitate tenebat: quod comedebatur ipso die: sed vbique Iherosolimis:et ratioest: quia maxime obligabatur homo deo proptur eius maiestatem: quod in holocausto repssentatur. Secundo proptur offensam commissam. Tertio propter beneficia iam suscepta. offerebantur etiam hostie pacifice ex voto quorum carnes poterant in crastinum comedi. Ista sacrificia est repsetabant christum et martyres in noua lege. hoc generaliter serusbatur quod sanguis et adeps non veniebant neque in vsum sacerdotum / ne que in vsum offerentium. sanguis effundebatur ad crepidinem altaris in honorem dei: adeps vero adurebatur igni. hoc erat ad detestandum ydolatriam. ydolatre libabant de sanguine victimarum et comedebant adipes: secundum illud Deuterone. xxxii. De quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum. De hostiis pacificis in vsum sacerdotis cedebat pectusculum et armus dextur: ad excludendam quandam diuinationis spemm que vocatur spatula mansea: quia in spatulis et in osse pectoris animalium immolatorum diuinabant. sed prouidebat lex in sacrificiis paupartati offerentium: vt qui non posset habere quadrupedem: saltem offerret auem: quam si habere nequibat / offerebat panem. omnis oblatio que offertur domino absque fermento fiet. nec quicquam fermenti aut mellis adolenitur in sacrificio domni. Quicquid obtuleris sacrifici sale condies. per mel / voluptas: per fermentum / corruptio prohibentur: et a corruptio ne sal praeseruat / qui etiam discretionem significat: secundum illud apestoli ad Colocenses. iiii. seimo vester in gratia sper sit sale conditus. Non erant admissa animalia ad cibum nisi diuisa vngula ruminantia. ita quod illa duo requirebantur vt alerentur bono cibo. Ruminatio bonam digestionem significat: et non diuisio vngle repsentabat terrestreitatem.
¶ Preterea: animalia que ex immundis cibis vel aere immundo viuunt eis prohibebantur: vt porcus: talpe: mures: et aues rapaces: quia nimis sunt sicce: et quedam aues aquatice propter excessum humiditatis. Similiter quidam pisces non habentes penenulas et squamas: vt anguille / et huiusmodi propter excessum humiditatisr. pisces limosi prorsus nichil valent. quatuncumque voluptuose sunt anguille: non valent. omnia ista patent le¬ genti litteram Leui. et pentheteucum: de quibus omibs rationem dare non erit difficile.
¶ Iam arguitu cono iudicialia / aliqua iudicialia legis assumendo: quia cono cerimonialia non instabo. et arguitur sic: poterat iudeus intrare vineam proximi et comedere vuas quantum ei placebat: vt patet Deuteronomii. xxiii. sed perhoc res aliena fuisset ablata.
¶ Contra hoc arguitur: iam redibit policia socratica quam Aristo. secundo politicorum reprobat: nec vsus in rebus vsu consumptibilibus separatur a dominio rei.
¶ Sed dices (sicut videtur esse dicendum) in tali casu deus voluit aliquas res esse communes: et sic Aristoteles dicit factum fuisse apud lacedemonios de canibus et equis in necessitate. sic terra fuit diuisa per heleazarumet Iosue: et dominia separata: et deus voluit aliqua esse communia pro amicitia et vnione habenda inter illos. etiam praesumebatur quod nullus caperet nisi in necessitate pro sua refectione. et parum iacture homo haberet pro vuis comestis in agro: quia vetitum erat extra agrum ferre racemos.
¶ Contra hoc arguitur: ergo mille conuenire poterant vel exercitus ad pugnam transiens poterat licite intrare istius pauperis viticole vineam omnes racemos auferendo.
¶ Secundo arguitur: policia optime regitur per hoc quod homines emendo e vendendo sibi inuicem res suas commutant quibus indigent vt dicitur primo Politicorum. Sed hoc vetuit lex moysaica. mandauit quod possessio vendita reuerteretur ad venditorem in iubileo: vt patet Leuitici. xxv.
¶ Ad primum interarguendum ad finem vsque exclusiue responsum est: Lex datur de his quae communitur contingunt. et quia raro hoc accideret quod multi adirent vineam alicuius. sed vbi contingeret casus argumenti: domins venie poterat conqueri de iniuria ei illata ex istis qui hoc fecerunt in fraudem legis.
¶ Ad aliud dicitur quod illa lex fuit iusta. quia si homo egeret pecuniarum: poterat vendere possessionem ad aliquot annos: ad iubileum vsque. secundum quod maior erat distantia ad iubileum: tanto plus pecuniarum habuisset: et multum conforme erat rationi. Secundo politicorum philosophus dicit statutum esse vt nullus possessionem vendere posset: nisi pro manifesto detrimento: quod alias passus fuisset: et in hodiernum diem hoc apud plerosque seruatur. in vrbibus / aliud erat propter earum reparationem. Si quis non redimisset in vrbe murata suam domum ante completum annum: mansit perpetuo apud emptorem: demptis domibus leuitarum quae eis propossessionibus erant.
¶ Sed contra dices: emens possessionem computabat fructus in sortem: et hoc est contra naturam emptionis: dato quod sit conuentio de reditu redimibili vel non: immo hic nullo modo erat emptio neque venditio: sed potius impignoratio.
¶ Tesponsio. de nominibus non est certandum. licet erat contractus pignoraticius: sub nomine venditionis t emptionis ibat. sicut crebro contingit vt mutuum pro accommodatione: et econuerso: ponitur. trra erat ipsius dei totaliter e spamlius quod in alio regno. et hebrei erant coloni solum: vt patet Leuiti. xxv. Terra quoque non vendetur in perpetuum: quiamea est: et vos aduene et coloni mei estis
¶ Tertio arguitur: mulier poterat succedere in hereditate paterna: patet Numerorum. xvii. homo cum mortuus fuerit absque filio / ad filiam eius transibit hereditas. sed multa regna ex hoc destruuntur: vt dicit Aristoteles. ii. politicorum.
¶ Quarto arguituri in re amissa in depositione statur iuramento depositarii: vt patet Exodi. xxii. et ex illo innumere poterant prouenire fraudes: igitur.
¶ Adtertium respondetur quod hoc erat rationabile: et apud plerosque seruatur adhuc: non modo in paruis dominiis: sed in regnis. sed talis mulier heres matrimonium tenebatur contrahere cum aliquo sue tribus: ne possessiode tribu in tribum vagaretur.
¶ Sed dices: istud expediebat: quia licet est verosimile in prima diuisione terre promissionis per sortes: melior possessio et maior cecidit super illam tribum que plures habebat in illa: et minor portio illi tribui in qua pauciores erant: tamen successu temporis tribus parua crescebat: et magna decrescebat: vt patet de tribu beniamin que ferme extincta est propter scelus commissum in gabaa: vt patet circa finem iudicum.
¶ Responsio: sufficit quod erat bona partitio a principio: et post ea relinqueretur suis naturalibus.
¶ Ad quartum dicitur quod illa lex est valde rationabilis: quia postquam res perit: debet perire in manu depositoris penes quem dominium erat: vt in accommodatione locatione esse solet: et non penes depositarium: et hoc patet extra de deposito. c. bona fides. vbi Grego. nonus dicit. bona fides abesse presumitur: si rebus saluis tuis existentibus depositas amisisti. de culpa quoque teneris: si teipsum deposito obtulisti: vel si aliquid pro custodia recepisses. depositarius de dolo etiam in lata culpa / non autem in leuivel leuissima tenebatur. praesumitur lata culpa vel dolus / si non adhibuit diligentiam talem quaelem rebussuis adhibuit. ff. eo quod nercia: vt tue res sunt salue:et solum posita in deposito sunt ablata.
¶ Sed dices: domus est incinerata / fures et latrones veniunt: nunquid depositarius potest sua eripere de manibus latronum aliis relictis / vbi vtrisque satisfacere non potest.
¶ Respondetur quod sic. casus fortuitus tamen non imputatur sicut nec in commodato nisi interueniret pactum vel in morafuisset. Contractus enim ex conulntione legem accipiunt. C. eo. le. prima.
¶ Quarto arguitur: ex lege homo tenebatur reddere quinque boues pro vno boue ablato: et quattuor oues provna oue: vt patet Exodi. xxii. et tamen ita non erat in aliis rebus: ergo illa lex fuit irrationabilis.
¶ Sexto: pena non debetur nisi culpe. sed bruta animalia non possunt habere culpam. ergo inconuenienter eis infligitur pena. Exodi. xxi. Dos lapidibus obruitur: qui occiderit virum aut mulierem. idem patet de iumento cum muliere commixto. Leuitici. xxi.
¶ Aespondetur ad quintum quod pro furto communi reddebatur solum duplum. de bobus et ouibus aliud erat. et per boues et oues intelliguntur quae multum subiacent periculo. Propterea res domi non erant tanto discrimini subiecte. propterea pena furti erat in illis rebus minor. secundum procliuitatem ad aliquam culpam augetur pena. apud seytas nullum scelus grauius punitur quam furtum: quia in casis et in curribus habitant. Idem patet dehis qua ex balneis auferuntur apud grecos: vt Aristoteles dicit in probleumatibus. sed quare dantur quinque boues provno boue / et quatuor oues pro vna oue: dicunt aliquiboues non ita in armento incedunt sicut oues in grege: et sic est facilius boues furari: vel sicut dicit glosa ordinaria: bos est oue vtilior: et dat quinque vtilitates: ouis autem quattuor. Bos arat: secundum illud maronianum. Sic vos non vobis fertis aratra boues. valet pro cibo / animal ad immolandum. corium eius procalceis et multis aliis valet / lac dat. Oues habet quattuor vtilitates / immolatur / pascit / lac dat / et lanam ministrat. cui astipulatur illud virgilianum. Sic vos non vobis vellera fertis oues.
¶ Sed contra primum arguitur sic reducendo rationem in oppositum: oues magis gregatim incedunt quam boues: ergo tacilius est ouem furto subtrahere quod vnum bouem. facilius est capere bouem atota multitudine quam vnum solitarie quia multi impediunt seminuicem a cursu licet videretur hec replica illam expositionem refellere: ipsa tamen potest defendi sic. quia oues agminatim incedunt: comunitur pastor insequitur eas vel maiorem partem: et sic est difficilius furari ouem quam bouem. et si probes aliquid in casu particulari: nihil ad a. quia leges dantur de his qua comnitur eueniunt. expositio glose est probabilis: et non solummoralis: sed sufficienter litteralis: licet homo potest argumentari per duo bona que contingunt in pelle ouis: scilicet in corio et in lana. modo minime vtilitatis est pilus bouis. etiam dicetur quod corium ouis non multum valet.
¶ Tertio dicere possumus sic: boues non succurrunt sibiipsis solitarie ita bene sicut ouis. bos non currit ita velociter sicut ouis. credo istud esse verum. quere ab expartis. et si ita compertum fuerit: sufficit: quia ego procedo ex illa imaginatione.
¶ Adsextum dicitur: interdum est pena sine cuipa: sed non sine causa: in proposito cam potest ess: quia domins peccat tenendo bouem cornibus ferientem. et si non peccet: sit prudentior in seruando suo boue.
¶ Insuper homicidium bruti reddit alios cautiores ad se pseruandos siue a scelere / siue ne occidantur.
¶ Quarto si bos conseruaretur vlterius: postquam habuit praencipium ad huiusmodi perpetranda: non desisteret. Propterea rurales grossos canes eleporiarios occidentes agnos e medio tollunt propter occisionem agnorum in posterum. eadem pena debetur illis brutis secundum leges: et bruta in his partibus affixa palis interdum videmus.
On this page