Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum caritas detur secundum proportionem naturalium

QUAESTIO TERTIA Vtrum gratia vel charitas detur secundum proportionem naturalium. Th. L. 2. 4112. art. 4. & 11.4. 24. art. 3.

I30 quae sit necessitas ponendi charitatem habitum creatum: consequenter quaeritur vtrum ipsa detur secundum proportionem naturalium & arguitur quod sic, quia sicut se habet gratia ad gloriam, sic videtur se habere natura ad gratiam, sed gloria datur secundum modum & proportionem gratiae, ergo gratia vel charitas datur secundum modum & proportionem naturae.

IN CONTRARIVM est, quia angelica natura altior est quam humana, sed aliqui homines secundum gradum gratiae sublimius ascendunt quam angeli, cum secundu Greg. ad singulos ordines angelorum aliqui homines assumuntur, ergo gratia non datur secundum modum naturae.

RESPONSIO. circa quaestionem istam sic procedetur, primo ponetur veritas quaestionis Secundo ponetur quaedam difficultas incidens circa veritateni. Tertio respondebitur ad istam difficultatem.

QVANTVM ad primum sciendum est quod mensurcharitatis consideranda est ex duobus: omnis enim effectus dependens ex pluribus causis mensuratur ab illis, quia ab eodem habet vnunquodque esse & esse limitatum, & esse mensuratu. Charitas autem dependet ex duobus, scilicet ex Deo influente, & subjecto recipiente: quare mensura charitatis pensanda est ex his duobus: Contingit enim charitatem inaequaliter dari duplicite vno modo ex parte Dei charitatem influentis (supposita aequali dispositione subiecti recipientis (Sicut enim Deus ex beneplacito suo sanctificat vnum in vtero, & alium non sanctificat, nec ex parte subiectorum est aliqua dispositionis diuersitas. Similiter ex solo beneplacito inter sanctificatos vnum plus sanctificat, & alium minus, concedendo vni maiorem gratiam vel charitatem quam alij, puta Mariae quam Hieremiae, nec in hoc iniustum aliquid facit, quando sic facit, gratuito facit: Et ideo licet ei quod vult facere, nec est qui rationabiliter ei dicere possit cur ita facit?

Alio modo contingit charitatem inaequaliter dari propter ina qualitatem quae est ex parte recipientis: Haec autem inaequalitas potes attendi vel quo ad naturam subiecti, vel quo ad dispositionem eius Si attendatur quo ad naturam subiecti sic non datur charitas secundum proportionem naturalium, alioquin in homine & in angelnon posset esse par gratia, nec in pluribus hominibus dispar Cuius ratio est, quia voluntas est subiectum receptiuum charitati: potentia autem voluntatis secundum se est aequalis gradus in omnibus hominibus inter se, & inferioris gradus quam in angelis, ergo si secundum proportionem naturae volentis nude daretur gratia, vel charitas, tuc in omnibus hominibus inter se esset aequalis: quae tamen esset minor quam in angelis. Hoc autem est falsum, ergo &c

ALIO modo attenditur inaequalitas ex parte subiecti quo ad dispositionem subiecti per quam homo reddit se aliqualiter dignum charitate saltem de congruo, & haec dispositio est conatus ad bonum qui requiritur in omnibus aduitis; quia secur dum Aug. qui creauit te sine te, non iustificabit te sine te (id es nisi te cooperante per detestationem mali & conatum ad bonum & de isto conatu est tota difficultas: vtrum secundum maio rem conatum vel minorem detur maior vel minor charitas

Et dicendum quod conatus potest dici maior dupliciter. vnt modo propter difficultatem: Alio modo propter intensionem Si dicatur maior propter intensionem, quia ille intensiore amore fertur in Deum, & intensiori detestatione in peccatum quam vnus alius: Sic dico quod infallibiliter secundum proportionem conatur datur charitas: Cuius ratio est, quia immediata dispositio voluntatis ad recipiendum charitatem est amor boni, & detesta rio mali. voluntas ergo illa plus disponitur in qua actus illi magis intenduntur. Sed voluntas magis disposita recipit perfectiorem charitatem quantum est ex parte sui, sicut omne subiecti magis dispositum recipit perfectius impressionem agentis, ergo secundum intensionem conatus est intentio charitatis.

Si vero conatus dicatur maior propter difficultatem, si secum dum conatum non semper datur maior charitas, datur tamen quandoque. Primum patet sic. aequalis charitas datur secundum aequalis conatus intensionem, sed conatus difficilior non sempe est intensior, ergo secundum gradus conatus in difficultate non est grads charitatis. maior prius probata est, minor probatur quia mala dispositio in naturalibus, vel mala consuetudo in noribus facit quod ad aeque diligendum Deum, & odiendum peccatum sicut alius Deum diligit qui est in naturalibus melius dispositus, nec est a Deo deprauatus moribus requiratur maior conatus quo ad difficultatem. Et ideo secundum gradum conatus in difficultate non est semper gradus in intensione actus, nec pe consequens in charitate. Est tamen quandoque, scilicet quando caetera omnino sunt paria. Tunc enim non videtur conatus difficilior in vno quam in alio, nisi quia actus ad quem conatus est perfectior. Ille autem conatus creditur fuisse in angelis secundum pro portionem suae naturae, ita quod angelus bonus qui meliora naturalia habuit: habuit intentiorem conatum (quia in eis non est appetitus sensitiuus retrahens voluntatem a bono rationis, sicu est in hominibus in quibus caro concupiscit aduersus spiritum propter quod conatus angelorum creditur fuisse secundum totam possibilitatem naturae vniuscuiusque quae nullum habuit retracti. uum. Et ideo receperunt gratiam vel charitatem secundum proportionem naturae suae & hoc si eam meruerunt, quia forte eam habuerunt in sua creatione ante omne meritum, vt videbitur in 2. lib. in hominibus autem appetitus sensitiuus retrahit voluntatem a bono, & quandoque impedit in quibusdam magis, in quibusdam minus, secundum aliam & aliam corporis dispositionem: Et ideo per aequalem conatum in difficultate non disponuntur omnes aequaliter: sed qui habet meliora naturalia si aequaliter conetur cum illo qui habet peiora naturalia, melius disponitur & plus recipit de charitate. quandoque aut ille qui habe meliora naturalia minus notabiliter conatur, & ille qui habet peiora plus & tunc est econuerso, sicut patet in hoc exemplo. fortis enim plus potest portare quam debilis si aequaliter contur, sed debilis tantum potest conari, & fortis ita parum quod plus portabit debilis quam fortis, & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum sciendum est quod ex dictis videtur sequi quod homo non possit alicui Angelo adaequari in charitate, quia Angelus in sua conuersione, vt suppositum est, vsus est naturalibus suis secundum omnem conatum suae naturae possibilem, sed homo quantumcunque etiam bona naturalia habeat non potest aequari Angelo, ergo nec conatus hominis quantumcunque bona naturalia habentis potest aequari conatui Angeli, sed secundum conatum datur, ergo &c Dicendum ad hoc quod augmentum bene procederet si dispe sitio hominis ad gratiam & ad augmentum gratiae esset per vnicum actum sicut fuit in Angelis, quia nunquam conatu: vnius hominis potest attingere ad conatum Angeli. Sed quia "homo non vnico actu disponitur ad gratiam habendam, sed pluribus, & post gratiam habitam conatur pluribus actibus ad acquirendum augmentum gratiae, ideo potest attingere ad tantam vel maiorem gratiam quam Angelus qui vnico conatu fuit dispositus

Ad argumentum in oppositum dicendum quod non est simile de gratia respectu gloriae & de natura respectu charitatis & gratuae, quia gratia est immediata dispositio ad gloriam sed natura non disponitur ad gratiam nisi mediante conatu qui non est semper secundum proportionem naturae, vt decla tatum est. Ad aliud patet solutio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3