Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum ille qui est in caritate possit cognoscere certitudinaliter se habere caritatem
QVAESTIO QVAETA. Vtrum ille qui est in charitate possit cognoscere certitudinaliter se in ea esse. Thom. 1. 2. 4. 111. ar. 5.
EINDE quaeritur vtrum ille qui est in charitate possit certitudinaliter cognoscere se habere charitatem. Et videtur quod sic, quia August. dicit 8. de Trinitate & habetur in litera quod qui diligit fratrem magis nouit dilectionem qua diligit, fratrem quem diligit. Et loquitur de dilectione charitatiua, sed fratrem nouit certitudinaliter, ergo & dilectionem.
Item nihil est certius homini sua fide & hoc videtur esse propter praesentiam fidei, ergo similiter vt videtur nihil est homini certius sua charitate.
Item ponamus aliquem puerum modo baptizatum de quo constat quod non possit ponere obicem granae, quod habet gratiam vel charitatem talis quando venit ad annos discretionis in quibus potest peccare, aut potest primum peccatum quo mortaliter peccat cognoscere aut non non potest dici quod non possit cognoscere, quia si non posset cognoscere an esset peccatum non posset peccare illo peccato. Excusaretur enim totaliter per ignorantiam inuincibilem. Si vero potest cognoscere primum peccatum & illud vitare, cum ante primum peccatum certum sit eum esse in charitate talis poterit scire de se quod sit in charitate
IN CONTRARIVM est quod dicitur Eccle. 9. Nemo scit vtrum amore vel odio dignus sit. Sed omnia in futurum reseruantur incerta.
RESPONSIO, de aliquo potest haberi triplex cognitio, scilicet quod dicatur per nomen, quid sit, & an sit. Quid autem dicatur per nomen commune est enti, & non enti, etiam cui prohibetur esse & hoc modo dicit Philosophus 4. Physi. quod vacuum est locus priuatus corpore, quanquam aestimet impos sibile quod locus sit sine corpore. Quid autem rei importat illud quod ad essentiam rei pertinet tam in generali, vt quid est homo? substantia, quam in speciali, vt homo est animal rationale mortale, & istud dicit quid rei, quia explicat realitatem eius de quo quaeritur quid sit. Tertia autem cognitio, scilicet an sit est cognitio qua scimus de re non solum quod dicitur per nomen quod est commune enti & non enti, nec quid est quo ad essentiam quod conuenit soli enti, sed vtrum illud quod dicitur per nomen quod pertinet ad quid nominis, cui etiam competit possibilitas in re quod pertinet ad quid rei, sit actu in re extra.
Si ergo quaeratur de charitate vtrum possit cognosci de ea quid dicitur per nomen, certum est quod sit per omnem hominem qui sciret exprimere quid vult insinuare per nome charitatis etiam si illud non esset possibile in rerum natura sicut scimus de Hircoceruo quid significatur per nomen quod compositum est ex hirco, & ceruo, quamuis non possit esse in rerum natura. Si vero quaeratur vtrum possumus cognoscere quid sit, dicendum qui sic, accipiendo large scire pro eo quod est assentire dicto scripturae, vel pro eo quod est assentire probabili persuasioni, vtroque enim modo tenemus charitatem esse quendam habitum nobis infusum vt deductum fuit prius. Qualiter autem alia certitudo possit haberi de hoc non apparet. De neutra autem harum cognitionum videtur procedere quaestio, sed tantum de tertia qua cognoscitur de charitate si est: & quia esse charitatis sicut & curuslibet accidenti est inesse subiecto, ideo tunc solum cognoscimus de charitate si est quando cognoscimus nos vel alium habere charitatem. Habere autem hanc cognitionem de charitate nullus potest quo ad seipsum per certitudinem scire.
Quod patet dupliciter primo sic. Habitus innotescunt per actus & obiecta, quicunque ergo scit se habere charitatem oportet quod hanc cognitionem sumat ab obiecto vel ab actu, sed per nullum istorum potest haberi certitudo de charitate habita, ergo &c. Minor probatur primo quantum ad obiectum quia ad idem obiectum ordinatur potentia cum habitu & sine habitu, sicut intellectus perfectus per scientiam & sine scientia. Et ideo idem est obiectum vo iuntatis absque charitate vel charitate scilicet bonum creatum vel diuinum siue Deus & proximus maxime supposita fide in intellectu, quare per obiectum non potest cognosci charitas.
Item nec per actum quia vel hoc esset per actum quo ad essentiam actus vel per modum quem ponit habitus circa actum, non primo modo quia omnis potentia secundum se & sine habitu potest in omnem actum quo ad essentiam actus in quem potest cum habitu, nec est alius actus secundum speciem hic & ille in genere naturae, nec quo ad modum quem ponit habitus circa actum quia modus quem ponit habitus acquisitus circa actum est delectatio & facilitas, & hunc dum experitur operam in seipso. Hunc autem modum non ponit charitas vt patui supra, & si poneret per ipsum non discerneretur ab habitudM lectionis acquisitae, quia habitus acquisitus poneret similem modum, ponit autem charitas creata circa actum dilectionis ratione meriti, vel acceptabilis. Actus enim charitatis est meritorius & acceptatus a Deo vt remunerabilis vita aeterna. Hic autem modus non cadit sub cognitione nostra: cum talis acceptatio sit in voluntate diuina, ergo &c.
Secunde sic, maximum signorum ducentium in cognitionem gratiae & charitatis est carere remorsu conscientiae, sec hoc signum est fallibile I. ad Cor. 4. Nihil mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum: ergo multo magis certa signa sunt fallibilia. Pater ergo quod nullus potest per certitudinem cognoscere se esse in charitate. De hoc tamen possunt haberi ali quae coniecturae per quaedam signa quae ponit beatus Bernar dus. Et quamuis homo de seipso non possit habere aliquam ce titudinem quod sit in charitate: tamen si charitas est aliqua form: creata (vt supra positum est) videtur quod angelus bonus, vel malus possit eam videre in anima nostra: & per consequens scire quis nostrum sit in charitate, & quis non
AD RATIONES in oppositum cum dicitur primo. Quisquis diligit fratrem magis nouit dilectionem quam fratrem. Dicendum quod verum est quantum ad essentiam actus. Ex quo solo potest sciri per certitudinem, quod sit a charitate
Ad secundum dicendum quod non est simile de fide & charita te, quia tam obiectum fidei sub sua formali ratione, quam modu quem fides ponit circa actum intellectus habent maiorem distinctionem ad reliquos habitus intellectus & ad actus eorum quam habeat charitas, & modus quem ponit circa actum ad alios hab tus voluntatis & ad modum quem ponunt circa actum ad quen proficiunt, vel aliter potest dici quod sicut nullus potest scirper certitudinem se habere charitatem infusam: sic nullus potes certitudinaliter scire se habere fidem infusam, licet enim experiamur nos credere, nescimus tamen vtrum ad hoc inclinemu, per habitum infusum, cum sine tali habitu possimus credere quicquid credimus vt patebit in 2. lib. & hoc credo verius, &c. i. 12: Ad tertium dicunt quidam quod nihil prohibet quod aliquis sciat de se vel de alio principaliter, quod sit in charitate, sed nullus potest scire si finaliter morietur in ea: vnde dicunt quod autoritas eccles. allegata intelligitur de finali charitate & non de praesenti vt expresse innuitur in fine autoritatis quod omnia in futurum reseruantur incerta, sed quia vt visum est istud non potest habere veritatem quicquid sit de intellectus autoritatis, ideo alij dicunt aliter quod nullus potest esse certus certitudine scientiae de se vel de alio quod sit in charitate, licet possit esse certus de hoc certitudine fidei: & de alio quidem est manifestum: baptisans enim paruulum quem scit non posse ponere obicem gratiae certus est certitudine fidei quod paruulus baptizatus est in charitate. Et idem dicunt isti quod potest aliquis nosse de seipso quando venit ad aetatem in qua potest iudicare quid licitum sit, vel illicitum vt arguebatur.
Sed istud non videtur verum quantum ad hoc quod aliqui sit certus de seipso quod habeat charitatem: quamuis possit o esse certus de paruulo quem baptizat. Nec ratio adducta ob stat. Cum vero dicitur quod puer baptizatus quando venit ad annos in quibus potest primo peccare, aut potest cognoscer de primo peccato quo mortaliter peccat quod sit suum primum peccatum aut non. Dicendum quod potest cognoscere de primo peccato quo peccat quod sit peccatum, quia aliter non peccare posset vt arguebatur, sed non potest sciri per certitudinem quod sit primum peccatum, & ideo non potest scire per certitudinem si prius non peccauit, quod autem ita sit patet, quia constat quod est aliquod primum instans in quo potest quiprimo peccare, sed id nemini potest esse notum. Et ideo nullupotest esse certus de aliquo peccato suo quod sit primum quia nescit si ante peccare potuit aut peccauit omissione alicuius quod debuit velle, aut facere, aut commissione alicuiu: quod non debuit: ideo &c.
On this page