Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia generalis & specialis secundae partis distinctionis decimae septimae.

HIC QUAERITVR si charitas. Superius determinauit magister de missione Spiritussancti inuisibili. Hic mouet incidentem quaestionem circa determinata. Et diuiditur in tres partes. Primo enim obiicit contra determinationem per rationem. Secundo patet per autoritatem. Tertio mouet aliam quaestionem de comparatione Spiritussancti ad dona. Secunda ibi. Supradictum est. Tertia ibi. Hic oritur quaestio cum Spiritusancto. Prima diuiditur in tres. Primo enim mouet quaestionem suam obiiciendo contra determinata. Secundo respondet. Tertio responsionem confirmat. Secunda ibi. His itaque respondet. Tertia ibi. Vt autem manifestum fiat. Secunda vero par o incipalis in qua obiicit contra autoritatem diuiditur in tres, secundum tres autoritates quas mouet & soluit. Secunda ibi. Sed aliud est inquisitum. Tertia ibi. Et animal quoque inducunt. Et haec est diuisio magistri, & sententia in generali.

In speciali vero sic procedit magister. Et primo dicit quod charitas non est Spiritussanctus: quia Spiritussanctus non potest augeri, vel minui cum sit immutabilis, sed charitas potes augeri, vel minui: ergo Spiritusianctus non est charitas. Item Spiritussanctus est vbique, charitas autem non, quia non habenti datur Spiritussanctus: ergo non est charitas. Et respondet magister quod Spiritussanctus in se est immutabilis: nec augetur nec minuitur: sed in homine vel potius augetur homini vel minuitur, sicut dicitur exaltari & magnificari in nobis inquantum scilicet in se magnos facit, qui tamen in se non magnificatur, nec exaltatur. Quod autem obiicitur quod vbique est, verum est, sed non omne habens Spiritum sanctum est vbique. & quo ad primum sic responsum confirmat per Augustinum, & patet in litera. Deinde obiicit per Augustinum: qui exponens illud Apc stoli, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris: distingui inter charitatem qua Deus dilexit nos, & charitatem qua nos diligimus Deum & proximum. Et respondet quod non est distinctio secundum rem, sed secundum rationem solum, quia charitas alia ratione est qua Deus diligit & qua nos diligimus Deum & proximum, licet sit eadem charitas in essentia. Alia ratio quae probat quod Spiritussanctus non est charitas talis est Spiritussanctus non est a seipso, charitas autem est a Spiritusancto, sicut fides, sicut dicit Augustinus: ergo Spiritussanctus not est charitas, sicut nec fides. Et respondet quod Spiritussanctus a se non est charitas aut a Spiritusancto est in nobis: Et ideo, seipso datur nobis: & quantum ad hoc dicit Augustinus, quod charitas est a Spiritusancto, fides autem quia non est Deus dans, sed tantum ipsum datum: Spiritussanctus non est, sed tantum a Sp ritusancto est. Tertia ratio talis est, quia charitas est affectus mentis & motus animi, & hoc ostendit duabus autoritatibus. August. sed Spiritussanctus non est affectus mentis, nec motus animi cum sit immutabilis: ergo Spiritussanctus non est charitas. Et respondet quod cum charitas est affectus mentis & motus animi, hoc est effectiue, quia per charitatem mouentur & afficiuntur homines ad diligendum Deum: & hoc modo, scilice effectiue dicitur charitas siue Spiritussanctus motus animi, sicut dicitur sapientia mobilis, scientia: sed tunc est quaestio cum per Spiritumsanctum afficiatur aliquis ad spirandum, vel credendum, sicut ad diligendum, quare Spiritussanctus non dicitu fides aut spes sicut charitas. Et respondet quod actum fidei & spei operatur Spiritussanctus mediante fide & spe, sed actum charitatis immediate. Et quia immediate actus charitatis a Spi ritussancto est, ideo illud a quo immediate ingreditur est charitas, non fides, vel spes: vnde Spiritussanctus est charitas. Ei ad hoc adducit autorita. August. qui vult quod charitas est bonum quo nihil est melius, sed quo nihil est melius est Spiritussanctus: ergo Spiritussanctus est charitas qui non diuiditur, sed dona eius. Et hoc confirmat autoritate Augustini. Sed haec opinio magistri non tenetur, nec ipse obiectiones soluit. Vltimo quaerit vtrum per donum quod est Spiritussanctus dentur omnia dona. Et respondet quod sic, sed tamen non omnes qui habent Spiritum sanctum omnia dona habent: & in hoc terminatur sententia in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum