Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum caritas possit augeri
CIRCA augmentum charitatis quaeruntur quinque. Primum est vtrum charitas possit augeri: & secundum quid attendatur eius augmentum. Secundum est quae sit causa augmenti, vel intensionis & remissionis in formis, & quibus formis conueniat intensio & remissio. Tertium est an forma intensa, & remissa sit eadem secundum numerum. Quartum est vtrum augeatur per quemlibet actum. Quintum est vtrum charita possit augeri in infinitum. Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod nec charitas nec quaecunque forma possit augeri, quia omne quod augetur vel mouetur quocunque motu, variatur: sed charitas & vniuersaliter omnis forma inuariabilis est (vt dicit autor sex principiorum) ergo &c.
Item si charitas augeretur, hoc esset secundum gradus in essentia, vel in esse, non secundum gradus in essentia, quia hoc variaret speciem, nec secundum gradus in esse, quia esse est adec simplex sicut essentia & ita actuale: ergo nullo modo augetur.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus ad Bonifacium, & habetur in glosa 1. Corinth. II. quod charita meretur augeri, vt aucta mereatur perfici. Et arguitur per rationem sic, praemium correspondet merito, sed in praemio est gradus secundum illud Ioan. 14. In domo patris mei mansio nes multae sunt, ergo etiam in merito: sed meritum potissime dependet a charitate: ergo charitas habet gradus: Sed omne tale potest deduci de imperfecto ad perfectum quod vocamus augmentum: ergo &c.
RESPONSIO. hic est praemittendum quod vbicunque est dare augmentum secundum magis & minus (de tali enim augmeto nunc loquimur, licet magis proprie sit alteratio quam augmentum) ibi est reperire gradus maioris & minoris perfectionis Illud enim cuius natura consistit in indiuisibili simpliciter nor dicitur secundum magis & minus. Magis & minus autem si proprie accipiantur attenduntur secundum eandem naturam specificam: secundum quod dicitur 7. Phys. quod illa quae sunt comparabilia, secundum magis & minus sunt vnius rationis. Et isto modo intendimus nunc inquirere deecharitate, & de quacunque alia forma vna secundum speciem, vtrum habeat gradus secundum quos suscipiat magis & minus, & qualiter. Circa quod procedemus sic, quia primo ponentur dicta aliorum. Secundo ponetur illud quod est verius.
Quantum ad primum sciendum est quod quidam dicunt quod gradus secundum quos attenditur magis & minus in intensione siue augmento cuiuscunque formae, non sunt gradus secundum essentiam, sed secundum esse, quod probant quantum ad partem affirmatiuam, & quantum ad negatiuam. Quantum ad negatiuam, scilicet quod isti gradus non attendantur secundum essentiam, probatur primo sic. Omnes formae specificae se habent vt numeri, vt habetur 8. Metaphys. sed ratio numeri consistit in indiuisibili quod est completiua vnitas, sic quod facta quacunque variatione, additione, vel subtractione variatur species numeri, ergo similiter facta quacunque variatione circa essentiam formae specificae variatur species, eo quod essentia formae consistit in indiuisibili.
Secundo sic, si isti gradus attenduntur secundum essentiam hoc est, quia qualitas intensa continet virtualiter remissam, sicut intellectiuum continet sensitiuum, aut quia praecxistenti gradi alius additur. Primum non potest dici, quia gradus essentiales quorum vnus virtute continet alium differunt specie (vt patet ir exemplo posito de sensitiuo& intellectiuo) qualitas autem intensa & remissa non differunt specie, nec potest dici quod vnus gradus alij addatur, quia tunc augmentum fieret per additionem quod non est verum: ergo nullo modo sunt illi gradus in essentia.
Quod autem isti gradus possint attendi secundum esse probatur sic. Sicut se habet virtus ad agere, ita essentia ad esse, sed eadem virtus in nullo variata potest agere perfectius vel minus perfecte secundum quod illud in quo agit est magis vel minus dispositum: ergo a simili essentia in nullo variata potes dare perfectius esse vel minus perfectum suo subiecto, secundum quod subiectum est magis vel minus dispositum: Et quia subiectum formae substantialis est immediate materia prima secundum se, quae vt sic non est magis vel minus disposita, ergo nulla forma substantialis suscipit magis vel minus etiam secundum esse suum in materia, vel subiecto, sed solum forma accidentalis, & etiam propter aliud, quia forma substantialis dat esse spe cificum, non autem forma accidentalis. Et ideo in esse quod dat forma substantialis non est variatio, nec esse potest sine variatione speciei. In esse autem quod dat forma accidentalis potest esse variatio, non variata specie: ergo nulla forma suscipit magis & minus quo ad gradus in essentia, sed tantum quo ad gradus in esse, & non omnis, sed tantum forma accidentalis, huiu: signum est, quia nulla qualitas in abstracto suscipit magis & mi nus. Sic enim signatur vt essentia, sed in concreto & in habitudine ad subiectum in quo est, & cui dat esse.
Haec autem deficit in multis. Primo in suppositione. Secundo in positione. In suppositione quidem, quia supponit quod esse realiter differt ab essentia. Cuius oppositum multi tenent pro verissimo. In positione vero deficit quod patet sic, quod enim dicitur? in esse sunt gradus & non in essentia, aut intelligitur quod in ipso actu essendi vt quaedam res est, sunt diuersi gradus, sicut alij ponunt diuersos gradus in essentia formae, aut intelligitur quod esse in se sit res quaedam omnino indiuisibilis, sed participatio eius a subiecto habet quandam graduum latitudinem. Primum non potest dici propter multa: primo quia esse intimius sequitur formam, vel totum compositum ratione formae, quam quaecunque propria passio vel proprietas sequatur aliquam speciem (puta risibile hominem) sed in istis, scilicet specie & propria passione non potest esse gradus in vno quin sit in alio, ergo nec in esse & forma possunt esse gradus in vno quin sint in alio.
Secundo: quia id quod sequitur aliquid primo & per se, & conuenit ei & non alteri, nisi per illud, videtur habere ab isto mensuram, fixionem, & determinationem, sed esse consequitur formam primo & per se, nec potest alicui conuenire nisi per formam: ergo esse habet fixionem, mensuram, & determination secundum formam. Et ita non videtur quod esse possit habere variationem secundum gradus forma non variata.
Tertio, quia aut loquimur de esse essentiae, aut de esse ex stentiae. Si de esse essentiae cum illud sit idem cum essentia secundum omnes impossibile est ponere gradus in esse, quin ponantur in essentia formae. Si vero loquamur de esse existentiae, aut illud est vnum tantum in quolibet supposito, iuxta vnitatem formae substantialis constituentis suppositum, aut plurificatur secundum pluralitatem formarum substantialium, & accidentalium. Si primum datur, sequitur quod nulla forma habebit gradus in esse, nisi forma substantialis, cui soli competit dare esse existen tiae, quod est totaliter contrarium veritati & dicto eorum. Si autem detur secundum, adhuc sequitur quod forma substantialis possit recipere magis & minus, secundum gradus inesse existentiae, sicut forma accidentalis. Quid enim plus obstat hic quam ibi? non hoc quod vnum sit esse specificu & aliud non, quia nullum esse existentiae est esse specificum.
Esse enim specificum est esse essentiae quod indicat diffinitio & tale esse specificum dat forma accidentalis in genere accidentis, sicut forma substantialis in genere substantiae, nec aliud quod dicunt obstat, scilicet quod subiectum in quo forma substantialis habet esse, scilicet materia prima non est secundum magis & minus disposita: subiectum autem formae accidentalis disponitur secundum magis & minus, quia vt videbitur paulo post in subiecto eodem modo disposito, inuenitur forma participari secundum magis & minus. Sic ergo patet quod impossibile est ponere gradus in esse, vt est res quaedam quin ponantur in forma.
Si vero detur alia pars, scilicet quod tam esse quam essentia sit quaedam res omnino indiuisibilis, nec habens gradus secundum se, sed tantum participatio eius a subiecto, sicut credo quod intelligant qui hanc positionem posuerunt. Illi enim non ponunt aliquod esse existentiae in vno supposito, nisi vnum tantum q est a forma substantiali propter quod cum negent formam substantialem suscipere magis & minus secundum essentiam: & secundum esse: & nulli alij formae debetur esse secundum eos, patet quod ipsi non intendunt quod sit aliquod esse essentiae vel existen tiae, quod habeat gradus, sed vocant esse participationem formae a subiecto sic per inesse, sicut clare patet ex dictis eorum, quod accidentis esse est in esse. Haec autem participatio formae secudum in esse quae vocatur ab eis secundum esse, si sit secundum magis & minus, oportet secundum dictum eorum sic intellectum quod sit totaliter secundum magis & minus in esse, quia cum non sit secundum magis & minus in essentia formae, nec in natura ipsius esse, si esse sit quoddam esse absolutum additum formae, necesse est quod sit totaliter & praecise secundum in esse, quod non potest esse nisi dupliciter. Vno modo, vt illa forma dicatur magis inesse quae inest intimius. Alio modo, quod illa dicatur magis inesse quae inest firmius & inseparabilius. Neutrum autem istorum potest esse verum, quia nos quaerimus de maiori & minori perfectione formae puta caloris, vel alterius, per qui subiectum dicitur magis vel minus tale, sed propter maiorem intimationem, vel firmiorem radicationem caloris in subiecto, ipsum non dicitur magis calidum, quia calor intimus inest aerivel aquae calefactae, quibus intimatur vsque ad profundum quam in ferro, cui non intimatur quandoque vsque ad profundum, & tamen ferrum est calidius quam aer vel aqua calefacta.
Item calor inseparabilius inest cordi animali a quo non potest totaliter separari cum constantia subiecti quam ferro ignito a quo potest separari manente natura ferri. Et tamen nullus diceret quod cor esset calidius ferro ignito, ergo nec maio participatio secundum intimationem, nec secundum firmiorem radicationem, siue inseparabilitatem sufficit ad hoc quod aliquid dicatur magis vel minus tale.
Item in relatione non potest esse latitudo, nisi sit latitudo in absoluto, patet de similitudine in qua non potest inueniri magis & minus simile inueniatur latitudo in qualitate quae est fundamentum similitudinis, sed participatio formae secundum suum inesse est quaedam relatio, ergo in ea non potest esse latitudo, nisi propter latitudinem formae, cuius est inhaerere subiecto.
Sed diceret aliquis quod ad magis & minus in relatione sufficit latitudo in altero extremo, sicut idem album est similius vni albo quam alteri, non propter latitudinem suae albedinis, sed propter diuersitatem eorum, quibus dicitur simile. Es eodem modo in participatione formae potest esse magis & mi nus absque latitudine formae propter latitudinem ex parte subiecti recipientis.
Istud autem non valet. primo quia subiectum vno & eodem modo dispositum recipit, siue participat formam secundum magi & minus, sicut aer aequaliter dyaphanus intensius illuminatur a sole quam a luna, ergo in participatione luminis non est tunt magis & minus ex parte recipientis, sed ex parte formae receptae
Secundo, quia latitudo ex parte subiecti non potest attendi secundum naturam eius substantialem, quia illa non reciph magis & minus, nec secundum elongationem a contrario, quia magis & minus inueniuntur in participatione formae non habentis contrarium, puta luminis: ergo oportet quod attendatur secundum aliquam formam quae est in subiecto, mediante qua subiectum est susceptiuum alterius formae, sicut aer est susceptiuus luminis mediante dyaphaneitate, tunc quaeram de hac forma per quam subiectum disponitur magis & minus, quare participatur ab eo secundum magis & minus. Vtrum propter latitudinem formae an propter latitudinem ex parte subiecti, si proptelatitudinem formae, ergo talis forma habet latitudinem graduum in sua essentia quod est contra eos, si propter latitudini ex parte subiecti, quaeram vt prius de forma secundum quan subiectum disponitur secundum magis & minus & erit proces sus in infinitum vel dabitur aliqua forma quae participabitur. subiecto secundum magis & minus propter latitudinem existi tium graduum in ipsamet formae essentia.
Ad rationem illius opinionis respondendum est. Cum enim primo dicitur quod formae sunt sicut numeri. Respondetur trpliciter. Vno modo quod illud intelligitur de formis a materia separatis. Cuius signum est, quia pars illa introducitur propter opinionem platonicorum qui posuerunt ideas separatas esse rerum substantias. Vnde & philosophus ibidem dicit quod quemadmodum numerus non habet magis & minus, neque secundum speciem substantialem, sed quae est cum materia.
Aliter dicitur quod illa similitudo inter formas & numeros debet intelligi de formis substantialibus quarum propria est diffinitio vel specierum per eas constitutarum. Diffinitio autem speciei comparatur numero: quia nihil ei potest addi vel minui sine variatione speciei.
Tertio modo potest dici quod omnes formae tam essentiales quam accidentales sunt sicut numeri quantum ad hoc quod sunt indiuisibiles, & sine latitudine graduum quantura ad differentias formales quae constituunt speciem, non autem quantum ad gradus possibiles inueniri in diuersis indiuiduis eiusdem speciei.
Ad aliam quod non oportet quod omne illud quod manei virtute in aliquo differat ab eo secundum speciem, quia minus semper continetur in maiori, majus autem & minus aliquando inueniuntur in eadem specie, & non in diuersis.
Ad aliam rationem per quam nituntur probare quod forma potest suscipere magis & minus quantum ad esse, quamuis non recipiat quantum ad essentiam. Dicendum quod non est simile de agere respectu virtutis actiuae, & de esse respectu formae, quia esse siue sit a forma differens siue non, est in eodem supposito cum forma & mediante forma. Et ideo nulla est ratio quare vnum varietur sine altero: sed agere non est in eodem sup. posito cum virtute a qua est actio, sed in alio, scilicet in passo, & secundum eius variationem & dispositionem maiorem vel minorem potest eadem virtus non variata vario modo agere, forte autem competentius argueretur sic, sicut se habet agere formam productam in passo, sic se habet esse ad formam productam in subiecto, quia vtrobique fit comparatio eorum quae su idem subiecto, vno mediante altero, sed agere non variatur secundum magis & minus, nec variari potest nisi forma recepta in passo vanetur, ergo similiter esse non potest variari nisi variata forma quae est in subiecto.
Dicendum est ergo quod intensio & remissio formae attenduntur secundum gradus essentiae quod potest probari sic, sicu se habet majus & minus extensiue ad quantitatem, sic se habeni magis & minus intensiue ad qualitatem, sed magis & minus extensiue attenduntur secundum ipsammet essentiam quantitatis quae ad hoc habet latitudinem in essentia, ergo magis & minu intensiue attenduntur secundum ipsaminet essentiam qualitatis quae quo ad hoc habet latitudnem graduum.
Secundo patet sic, sicut indiuisibilitas formae est ratio non suscipiendi magis & minus, sic indiuisibilitas formae secundum gradus est ratio suscipiendi magis & minas, sed indiuisibilita formae attenditur quo ad eius essentiam, ergo & diuisibilitas,
Tertio sic, omnis vera alteratio terminatur ad formam qui est in tertia specie qualitatis, vt patet 8. Phys. Sed vera alteratiest inter magis & minus in eadem specie, vt patet in vj. eiusdem ergo alteratio quae est secundum magis & minus est ad veran formam de tertia specie qualitatis. Hoc autem non posset essi nisi gradus intensionis & remissionis attenderentur secundun ipsam essentiam formae vel qualitatis, ergo in eis est talis varietas graduum quo ad essentiam formae.
Quarto, quia in differentibus specie perfectius & minus perfectum attenduntur secundum ipsasmet essentias formarum ergo similiter perfectius & minus perfectum in eadem speci attenduntur secundum ipsammet essentiam formae.
Circa quod aduertendum est quod cum omnis perfectio, prout nunc loquimur sit aliqua forma, impossibile est quod maqu & minus quae dicunt gradus perfectionis sint nisi gradus formae secundum illud secundum quod ipsa est perfectior, & haec est essentia sua & nihil aliud, vnde sicut aliquis est formalite albus per essentiam albedinis sibi formaliter inhaerentem, sic es album perfectius vel minus perfecte per albedinem essentialiter perfectiorem vel minus perfectam, & hoc ipsum nomen sonat cum dicitur magis albus vel minus albus quod magis & mi nus insunt secundum albedinem.
AD PRIMVM argumentum principale dicendum quod forma dicitur inuariabilis, quia non est subiectum variationis, sed tantum secundum eam tanquam secundum terminum attenditur variatio in subiecto, & hoc sufficit ad hoc vt possit augeri, modo quo nunc loquimur de augmento.
Ad secundum dicendum quod argumentum illud attenditur secundum gradugin essentia qui non variant speciem, nisi essentiales gradus in quos forma secundum se pluries est diuisa, sicut forma generis secundum se pluries est diuisa in formas specificas habentes inter se gradus. Tales autem gradus non sunt illi secundum quos attenditur intensio & remissio formae spec ficae, quia in eos forma specifica non est secundum se diuisa, sed tantum diuisibilis: vel forte etiam illi gradus possunt in eadem forma reperiri: vt quidam putant, quod tamen alij negant. quid autem verius sit infra patebit.
On this page