Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Quae sit causa suscipiendi magis et minus an essentia

QVAISTIO SEXTA. trum essentia formae sit causa suscipiendi magis & minus. Tho. 12. 4. 52. art. 1.

AD secundum sic proceditur. Et arguitur quod causa suscipiendi magis & minus sit latitudo formae secundum suam essentiam, quia illud quo posito ponitur magis & minus (etiam omnibus aliis circunscriptis) & quo remoto remouetui magis & minus (quibuscunque aliis positis) videtur esse praecisa causa suscipiendi magis & minus, sed posita latitudine formae secundum suam essentiam statim ponitur magis & minus (quibuscunque aliis circunscriptis) quia latitudo non est in vno gradu: &t ea remota remouetur magis & minus ( quibuscunque aliis positis) quia in indiuisibili non est gradus, ergo latitudo formae est causa quod ipsa suscipiat magis.

IN CONTRARIVM arguitur quod diuersitas subiectorum, & separabilitas a subiecto sint causa suscipiendi magis & minus, quia omnis variatio accidentis debet accipi in comparatione ad subiectum, (quia accidentis esse est in esse), sed variatio accidentis respectu subiecti non est nisi altero dictorum modorum, videlicet quia respicit diuersa subiecta, vel quia potest inesse, & non inesse, ergo &c.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est quae sit causa suscipiendi magis minus. Secundum est quibus formis conueniat, & quibus non. Quantum ad primum sciendum est quod cum causa sit ad cuius esse sequitur aliud, causa & effectus semper differunt realiter tanquam diuerse essentiae siue naturae, siue totaliter sicut causae extrinsecae, scilicet finis & agens, vel partialiter sunt causae intrinsecae, videlicet materia & forma quae differunt partialiter a composito cuius sunt causae intrinsecae, quia compositum includit aliquid diuersum realiter a qualibet suarum partium diuisim accepta, includit enim vtramque partem quarum quaelibet est realiter diuersa ab altera, quo supposito statim patet quo causa suscipiendi magis & minus non est latitudo formae, quia illa quae sunt penitus idem realiter accepta, tam secundum actum quam secundum potentiam vnum non est causa alterius, sed latitudo graduum in essentia & suscipere magis & minus sunt penitus idem realiter accepta tam socundum potentiam quam secundum actum, quia nihil aliud est essentialiter & formaliter albedinem vel quamcunque qualitatem posse suscipere vel actu suscipere magis & minus quam posse habere vel actu habere latitudinem graduum, ergo vnum non est causa alterius.

Item si vnum esset causa alterius aut esset efficiens, aut finalis, aut esset materialis, aut formalis. Non est efficiens, nec finalis vt de se patet: nec materialis quia latitudo formae non est materia nec in qua nec ex qua, sint magis & minus in essentia formae quae non habet materiam ex qua sit, nec materiam in qua sit, nisi suum subiectum: nec est causa formalis, quia formae non est forma, ergo latitudo formae nullo modo est causa suscipiendi magis & ninus, imo vt dictum fuit, vnum est idipsum quod aliud realiter tam secundum potentiam quam secundum actum.

Quae est ergo causa quod aliqua forma suscipiat magis & minus, dicendum est quod cum magis & minus sint idipsum quod essentia formae in alio & alio gradu perfectionis essentialis, sicut ipsius formae non est quaerere causam formalem, nec materialem ex qua sit, sed solum in qua sit, & cum hoc agens & finis, sic nec ipsius magis & minus. De causa finali autem nihil ad propositum, quia nullus de ea intendit quaerere hic

6 Restat ergo solum inquirere de subiecto, & efficiente de quibus dicendum est quod agens formam producens & subiectum eam recipiens se habentia diuersimode in agendo & recipiendo sunt causa recipiendi magis & minus, quod probatur sic. Sicut se habent agens & subiectum vniformiter se habentia ad causandum vniformitatem in forma producta, ita se habent agens & subiectum difformiter se habentia ad causandum difformitatem in ea, sed ex hoc quod agens & subiectum se habent vniformiter in agendo & patuendo causatur vniformitas in forma producta, (Idem enim manens idem & respectu eiusdem natum est facero idem, vt habetur 2. de generatione) ergo ex hoc agens & patiens se habent difformiter in agendo & patiendo, causatur difformitas in forma producta, magis autem & minus dicunt difformitatem in forma: ergo, &c.

Diuersitas autem inter agens & subiectum actionis, & per consequens diuersitas secundum magis & minus potest contingere tripliciter, vno modo ex sola variatione subiecti, sicut aer intensius illuminatur a sole quam aqua. Secundo ex sola variatione agentis sicut idem aer, & eodem modo dispositus intensius illuminatur a sole quam a luna. Tertio modo ex variationi vtriusque, sicut aer intensius illuminatur a sole, quam aqua a lu na veruntamen quia nihil fit nisi quod possibile est fieri, quanuis diuersa habitudo agentis ad patiens sit causa latitudinis formae & suscipiendi magis & minus, necesse est tamen quod ex parte formae sit possibilitas ad praedicta latitudinem, & diuersitatem graduum secundum magis & minus, & sic patet primum.

Quantum ad secundum, scilicet quibus formis conueniunt gradus secundum magis & minus, dicendum est quod non conueniunt formis substantialibus, sed tantum accidentalibus: non quantitatibus, sed qualitatibus, non omnibus, sed illis quae cor cernunt diuersam habitudinem subiectorum & agentium. Quod suscipere magis & minus non conueniat formis substantialibus. patet, quia ad omneim formam quae habet latitudinem gradum secundum magis & minus potest esse motus secundum se: sed ad formam substantialem non potest esse motus secundum se ergo nulla forma substantialis habet latitudinem graduum secundum magis & minus. maior patet, quia sicut motus successiuus dicitur a mutatione subita in hoc quod motus latitudini partium importat, mutatio autem subita nequaquam, sic forma quae per motum acquiritur immediate habet necessario latitudinem graduum, forma autem ad quam non est per se & immediate motus, sed subita mutatio, nullam talem latitudinem habet si cut nec mutatio. Minor patet ex 5. Phys. vbi dicitur quod ad substantiam non est motus. Et confirmatur, quia ipsamet forma quae per motum acquiritur si non intendatur secundum totum decursum motus, sed solum secundum gradum illum secundum quem fit actu mutatum esse consistit in indiuisibili, & multo fortius est hoc verum de forma substantiali, quae nullo modo est terminus intrinsecus motus vel alterationis, sed solum extrinsecus propter mutationem generationis concomitantem alterationem praecedentem.

De quantitatibus quod non suscipiant magis & minus patet sic, gradus secundum magis & minus dicunt perfectionem maiorem vel minorem in essentia formae, sicut prius patuit, sed tota perfectio quantitatis est secundum maiorem vel minorem extensionem cum quantitas sit essentialiter extensio, ergo magi & minus secundum intensionem non conueniunt quantitati, sed solum majus & minus secundum extensionem. Idem patet de quibusdam qualitatibus potissime quartae speciei, vt triangulus quadrangulus & huiusmodi, quia illae formae quarum formali & completiua ratio consistit in indiuisibili non suscipiunt magis & minus, quia ista requirunt latitudinem graduum quae non potest esse indiuisibili, sed praedictae qualitates sunt huiusmo. di, determinantur enim modo numeri, cuius formalis ratio conpletur per indiuisibile, & quocunque addito vel subtracto mutatur species: ergo tales qualitates non possunt suscipere magis & minus. Caeterae autem qualitates quarum formalis ratinon completur per indiuisibise, & quarum agentia & subiecta receptiua possunt se habere diuersimode, suscipiunt magis & minus. Reliqua autem praedicamenta cum non sint nisi puri respectus, vel denominationes respectiuae non suscipiunt magis & minus, nisi ratione alicuius absoluti.

AD RATIONES vtriusque partis respondendun est. Cum enim primo dicitur quod illud quo posito ponitu magis & minus, & quo remoto remouetur, est causa suscipiendi magis & minus, verum est si sit ab eo realiter differens, quia causam & effectum oportet differre realiter: latitudo autem formae & magis & minus non differunt realiter, imo sunt penitus idem tam secundum potentiam quam secundum actum, vt prius dictum fuit.

Ad rationem alterius partis dicendum est quod licet omnis variatio accidentis sit in subiecto, quia accidens non habet esse nisi in subiecto, tamen variatio eius secundum magis & minus attenditur secundum ipsammet essentiam formae. Causa autem huiusmodi est varia habitudo agentis ad subiectum, nec se parabilitas formae, aut concernere diuersa subiecta est per se causa suscipiendi magis & minus, quia angulus rectus concernit diuersa subiecta & est accidens separabile, & tamen non recipit magis & minus, nec omnis variatio formae est penes inhaerere diuersis subiectis, nec penes posse inhaerere vel non inhaerere, sed penes hoc quod est posse inueniri in diuersis gradibus perfectionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6