Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum eadem forma numero possit esse intensa et remissa

QVAISTIO SEPTIMA. Vtrum eadem forma numero possit esse intensa & remissa. Thom. 1. 2. 4. 52. artic. I. & 22. 4. 14. artic. 4. & 5.

AD secundum sic proceditur. Et arguitur quod eadem forma numero non possit esse intensa & remissa, quia sicut se habet vbi ad motum localem, sic se habet forma ad motum alterationis vel intensionis: Sed in toto motu locali non est idem vbi sed semper aliud & aliud: ergo in motu intensionis non est eadem forma, sed semper alia & alia.

Item in motu intensionis forma quae prius erat remissas maneret eadem in motu & in eius termino, aut maneret eadem in propria forma, aut non. Si maneret eadem in propria forma, ergo maneret remissa sicut erat prius quod est contra sensum, & etiam contra rationem, quia nulla facta esset intensio per motum intensionis, vel si facta esset intensio, tunc eadem forma maneret remissa & esset facta intensa quod est impossibile, quia tunc simul esset intensa & remissa. Relinquitur ergo quod non manet in propria forma, sed forma quae non est in propria forma non manet eadem forma, quia sua entitas & identitas est sua propria formalitas, ergo &c. Item de his quae pertinent per se ad transmutationem es parte transmutati solum subiectum est illud quod manet idem in tota sua transmutatione, vt patet ex primo Physicorum, si ergo in motu intensionis & remissionis, manet eadem forma intensa & remissa, sequitur o ipsa sit subiectum talis motus & non terminus a quo vel ad quem, quod non est verum.

Item agens intendens formam, aut imprimit aliquid diuersum a praecedente aut non: Si non, ergo nulla variatio est in intensione quod est contra sensum. Si sic, ergo forma intensa quam imprimit est diuersa a praecedente remissa: ergo non est eadem intensa & remissa.

Item motus incompossibiles habent terminos incompossibiles: sed motus intensionis & remissionis sunt incompossibiles, ergo forma remissa & forma intensa quae sunt termini praedictorum motuum sunt incompossibiles, & per consequens non possunt esse eadem forma.

IN CONTRARIVM arguitur, quia si intensum & remissum sunt formae realiter differentes tot erun formae realiter differentes in alteratione quot erunt differentiae ibi secundum magis & minus: sed illae sunt infinitae, ergo essent infinitae formae quod est impossibile. Maior patet, quia magis & minus se habent sicut intensum & remissum. Probatio minoris, quia tot sunt differentiae secundum magis & minus quot nunc possunt accipi in toto tempore alterationis, quia non est dare duo nunc in quibus mobile sit intensum aeque, alioquin non moueretur, sed quiesceret consimiliter se habens nunc vt prius, sed tempore quodlibet possunt accipi infinita nunc, ergo &c Item si per motum intensionis forma remissa abiicitur, aui ergo abiicitur in tempore aut nunc: Si in tempore, ergo in tempore illo praecedens forma remansit cum eo quod acquisitum est per alterationem, & per consequens cedit in essentiam eandem, quia duae formae solo numero differentes non possunt simul esse in eodem subiecto. Sic dicatur quod in instanti, eadem ratione forma sequens erit acquisita in instanti, & sic nulla talis alteratio erit continua quod est inconueniens.

Item frigidum remittens calidum, aut nihil, aut aliquiimprimit. Si aliquid, aut calorem, aut frigus, non calorem, quia frigidi non est calefacere per se, nec immittit frigus, quia calor ibi remanet, sicut patet ad sensum: Calor autem & frigus cum sint contraria, non possunt simul esse: Relinquitur ergo quod nihil immittat, & sic nihil est ibi de nouo, quod non esset prius, est ergo eadem forma penitus intensa prius, postea remissa.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est quod principaliter quaeritur, videlicet vtrum forma intensa & remissa sit vna forma secundum numerum an plures. Secundum est si sit vna, vtrum sit vna vnitate indiuisibi¬ litatis, an continuitatis. Tertium est si sit vna vnitate continuitatis & non indiuisibilitatis, (Cum omne continuum habeat partes) vtrum illae partes sint signabiles an non

QVANTVM ad primum dicendum est quod supponendo alterationem per quam forma intenditur esse verum motum continuum necesse est formam intensam & remissam vnam esse numero, quod patet tripliciter. Primo sic vnius motus secundum numerum necesse est esse vnum terminum secundum numerum, sed alteratio continua per quam forma intenditur est vnus motus secundum numerum quia vera vnitas motus est eius continuitas, ergo forma quae est terminus eius est vna secundi numerum, minor de se patet, sed maior probatur, primo per Ar stotelem quinto physicorum qui hoc dicit expresse. Secundo quia vnius motus secundum numerum est solum vnum actu mutatum esse secundum numerum, sed secundum plures forma numero totaliter differentes non potest vnum esse numero mutatum esse in actu, sed sunt necessario plura, ergo vnus motus secundum numerum non potest terminari ad plures formas secundum, numerum, sed solum ad vnam. Tunc sic terminus motus non acquiritur totus simul, & subito, sed successiue. Alioquin motus qui nihil aliud est quam termini acquisitio non esset continuus & successiuus quod vt manifestum est, est impossibile, sed in illa successiione est intensum & remissum secundum illam formam quae acquiritur quae est vna numero vt probatum est, ergo eadem forma secundum numerum est intensa & remissa, quod autem in illa successione sit intensum & remissum patet: quia mobile quod se habet similiter nunc vt prius, non mouetur, sed potius quiescit, sed sit in tota successione motus pequem forma intenditur forma non variatur secundum intensun & remissum, sed est in eodem gradu tunc subiectum talis form sic se habet secundum illam similiter nunc vt prius, ergo non mouetur sed quiescit, & sic habens motum non mouetur quo est impossibile, quare &c.

Secundo sic, aeque necessariam habitudinem habet motus alterationis successiuae ad formam fluentem sicut ad mobile 8 ad tempus, sed vnitas numeralis motus requirit necessario vnitatem mobilis numeralis & vnitatem numeralem temporis, ergo & formae fluentis, sed in forma fluente sunt necessario gradus secundum intensum & remissum ergo &c.

Tertio sic, quia si latitudo intensi & remissi non est in aliqua forma secundum numerum cum nulla latitudo sit in ea nisi forte secundum extensionem de qua nihil ad propositum. Tunc quaelibet alteratio esset acceptio vnius formae indiuisibilis, sec talis acceptio est subita mutatio, & non motus successiuus, ergsupposito quod alteratio sit motus continuus, necesse est quo"forma illa acquisita per motum illum, vna numero existens habeat latitudinem intensi & remissi, quod est primum & principale propositum.

QVANTVM ad secundum dicendum est quod tali: forma non est vna indiuisibilitate, sed continuitate, quod patet primo quia terminus motus acquiritur successiue vt probati est. Sed indiuisibile non potest acquiri successiue sed necessario acquiritur totum simul cum non habeat partem & partem, erge forma quae est terminus modus est vna vnitate continuitatis & non indiuisibilitatis.

Secundo sic, motus ad formam est fluxus formae, vel forma fluens: Et ideo idem iudicium videtur esse de vnitate motus, & de vnitate formae, sed motus est vnus vnitate continuitatis suarum partium, & non vnitate indiuisibilitatis, ergo forma qua acquiritur per motum non est vna vnitate indiuisibilitatis sed continuitatis.

Tertio per idem per Aristotel. 6. Physic. vbi dicit quod in motu omnia sunt indiuisibilia, mobile, tempus, & terminus qualiter autem qualitas quae secundum se non est quanta, nec diuisibilis possit habere continuitatem & diuisibilitatem dicetur postea

QUANTVM ad tertium videlicet vtrum partes secundum quas attenditur continuitas & diuisibilitas formae sini signabiles vel non, procedetur sic. Primo ponetur opinio aliorum, & postea illud quod videtur verius de quaestione. Quantum ad primum dicunt quidam quod forma intensa differta remissa praecedente, sicut habens ipsum & plus, non secundum partes signabiles, ita quod vna possit signater distingui ab alia, sed sicut totum perfectionabile comprehendens aliqua non distincta in eo secundum partes signabiles. Et de hoc ponuntur dig exempla.

Primum est de conuersione alimenti in nutritum, vbi materia adueniens non potest signanter distingui a praecedente. Et similiter quando pellis efficitur maior per extensionem, maioritas adueniens non potest distingui a praecedente, & idem si fiat per rarefactionem, quia corpus rarefactum fit majus & maioricas adueniens non potest distingui a quantitate praecedente. Simili modo dicunt quod forma efficitur intensior per hoc quod toto primo accepto remanente illo quod superuenit cedit in vnitatem cum eo, nec distinguitur aliquo modo sicut diuersae partes signabiles.

Haec est opinio cum tota sua declaratione. In hac autem opinione implicantur imulta inconuenientia. Primuni est, quia contradicit illi opinioni sancti Thomae quam fingit se defendere. Haec enim opinio dicit augmentum siue intensionem forme fieri per additionem alicuius de nouo aduenientis, quemadmodum fit mutatio per additionem materiae alimenti ad materiam nutrimenti, vt clare patet ex dictis eorum. Opinio autem doctoris quam tenentes praedictam opinionem dicunt se sequi est patenter contraria.

Secundum est, quia ille modus quem ponunt est secundum se falsus. Quod patet sic, quia realis additio est realiter diuerso. rum. Idem enim non additur sibiipsi, nisi forte secundum rationem, sed qualitati praeexistenti non potest aduenire noua qualitas realiter diuersa a prima qualitate: ergo non potest esse additio qualitatis ad qualitatem. Probatio minoris. Si praecedenti qualitati posset aduenire noua qualitas realiter a praecedente diuersa, hanc diuersitatem haberet vel ante suam additionem, vel in sua additione, vel post suam additionem, non ante suam additionem, quia quod non est a nullo est diuersum, idem enim & diuersum sunt differentiae entis, sed secunda qualitas ante suam additionem non est. Cum enim qualitas non sit nisi in subiecto, nec transeat de subiecto in subiectum, impossibile est qualitatem praeexistere suae vnioni ad subiectum in quo habet aliquamdo esse, nec hanc diuersitatem potest habere in sua additione, vel post, quia tunc est in eodem subiecto cum qualitate diu praecedente, diuersa autem accidentia eiusdem speciei non possunt simul esse in eodem subiecto, vt patet ex 5. meta. ergo &c.

Secundo sic, quia si qualitas adderetur qualitati, aut hoc esset per modum informationis ita quod prima informaretur per aliam vel econuerso quod non est intelligibile, cum vtraque sit forma vnius rationis cum alia. Et inter tales non habet locum informatio, aut per modum associationis, quod similiter esse non potest, quia tunc homo simul haberet plures qualitates, nec esset augmentum qualitatis, sed multiplicatio, aut per modum transitus quod non potest esse secundum naturam, quia nullus actus, nec in actu quantum ad actum suum transit naturaliter in alterum, nisi corruptione sui, verbi gratia. Dicimus quod aer transit in ignem per generationem, & alimentum in nutritum per nutritionem: Et vtrobique corrumpitur quicquid actualitatis est in eo quod dicitur transire. Cum ergo omnis forma sit aliqua actualitas, impossibile est quod transeat in quodcunque nisi per sui corruptionem, & sic non remanebit eadem numero quae priuerat. Et causa est, quia actus distinguit & separat. Et ideo impos sibile est quod actus adueniat actui si maneat quin sit res distincta & signabilis aliquo modo. Non sic autem est de pura potentia qualis est materia, quia pura potentia de se non distinguitur nisi a nihilo & ab actu, quia cum sit ens qualecunque distinguitur a nihilo quod nullo modo est ens: & cum sit pura potentia di stinguitur ab actu, sed materia de se non distinguitur a materia, cum vtraque sit pura potentia & neutrum sit actus nec nihil, imo cum tota actualis entitas materiae sit sua forma, tota actualis vnitas vel diuersitas materiae cum materia est a forma ab eodem enim est entitas, vnitas & diuersitas. In fundamento enim materiae quod est materia nihil est distinctum quantum est de se secundum commentatorem, propter quod alimentum adueniens materiae nutriti sub eadem forma penitus efficitur vnum cum ea, quia nec de se prius distinguebatur, sed per formam vel formas quas prius habebant, forma autem quaelibet de se distinguitur ab alia.

Et ideo nullo modo potest cedere in vnum penitus cum alioquin corrumpatur, vel si remaneat quin sit aliquo modo distincta & signabilis, propter quod nullum est simile quod isti adducunt de materia alimenti adueniente materiae nutriti & de forma.

Secundum etiam simile quod adducunt de extensione pellis nihil penitus valet, quia quando pellis extenditur quantitas quantitati non additur, quia vel praeexistens adderetur, vel alia quae de nouo fieret, non praeexistens, quia nulla apparet praeexistere quae ab extendente accipiatur & praeexistenti addatur, nec aliqua de nouo fit, quia omnis actio ad quamcunque forma veram, & naturalem, aut est alteratio vel habet alterationem praeuiam Hic autem non apparet aliqua talis alteratio praeuia: ergo in extensione pellis maior quantitas apparet quam prius, non propter aliquam quantitatem additam ad praeexistentem remanentem, sed propter alteram vel vtramque duarum causarum, vna est quod pellis extenditur per talem modum quo cera extenditur quod fit quando aliquae partes quae prius sibi iungebatur secundum latu per compressionem cerae, iunguntur sibi secundum longum, & eodem modo partes pellis quae ante extensionem iunguntur sibi aliqualiter secundum grossiciem per extensionem iunguntur sibi secundum longitudinem. Cuius signum est, quia pellis si extendatur, efficitur subtilior & minus spissa. Alia causa est, & potior quod pellis est corpus prorsum & molle, & per extensione pori dilatantur secundum illam dimensionem secundum quam pellis trahitur, & secundum aliam stringuntur. Verbi gratia, si pelus trahatur secundum longum, pori qui forte prius erant rotundi efficiuntur figurae oblongae, & partes pellis secundum latum iunguntur sibi propinquius quam prius, & ob hoc pellis efficitur maior secundum longitudinem, & strictior secundum latitudinem, aliud autem exemplum de extensione per rarefactionem petit principium. Idem enim dubium est de identitate caloris intensi, & remissi, & de modo identitatis, sicut de identitate maioris & minoris quantitatis sequentis ad motum rarefactionis quae est vera alteratio, vt habetur 4. Physi. Et ideo vtrumque est aeque dubium, nec est verum que ab istis opponitur.

Dicendum est ergo ad articulum istum quod si partes signabiles vocentur solae partes continui, quae simul accipi possunt. sic forma intensa & remissa non sunt partes signabiles in aliqua vna forma, quia in eodem subiecto & secundum eandem partem non est possibile eandem formam secundum speciem simul esse intensam & remissam, sed hoc modo partes signabiles nimis stricte accipiuntur. Si vero partes signabiles vocentur omnes illae partes quae in suo toto habent realem differentiam, ratione cuius vere possit dici quod vna non est altera, quamuis sint partes vnius numero, sic forma intensa, & remissa sunt partes signabiles vnius formae quae in toto motu est vna continuitate, & si non simultate alium partium.

Circa quod aduertendum que qualitas quae secundum se non est quanta nec diuisibilis potest habere continuitatem & diuisibilitatem dupliciter. vno modo, quia extenditur quantitate & continuitate subiecti sui, sicut calor ignis extenditur secundum quantitatem ignis, & albedo niuis secundum quantitate niuis, & quia quaelibet pars ignis est calida, & quaelibet pars ni uis est alba, & in qualibet parte subiecti est alia, & alia pars qua litatis, puta caloris vel albedinis quae constituunt vnum calore & vnam albedinem vnitate continuitatis, sicut partes subiecti constituunt vnum subiectum continuum. Et istud solum habet locum in qualitatibus quae habent corpus quantum pro subiecto.

Alio modo potest aliqua qualitas habere continuitatem & diuisibilitatem non a subiecto, nec secundum partes subiecti, sed serundum motum & partes motus, cuius est terminus, & pe quem habet fieri in subiecto & acquiri, quia cum quilibet motus habeat partes, quarum quaelibet est motus, necesse est quod sicut duorum motuum praecise diuersorum sunt termini praecise & simpliciter diuersi, sic omnium partium motus quarum quaelibet est quidam motus distinctus partialiter ab alio, sicut diuersi termini partialiter distincti constituentes sua continuitate vnum totalem terminum secundum quem fit motus, & haec continuitas differa prima, quia partes primae continuitatis sunt simul permanentes sicut quantitas subiecti est permanens. Sed partes secundae continuitatis non sunt permanentes, nec sunt simul duratione, sicut nec partes motus, propter quod sicut vna parte motus superueniente alia desinit esse, sic est etiam in partibus formae quae intenditur quod vna abiicit aliam ab eodem subiecto. Et quamuis rationes qui adductae sunt in arguendo ad quaestionem satis efficaciter hoc probant, tamen possunt aliae adhuc adduci ad probandum idem.

Prima talis est, in omni motu terminus a quo abiicitur & terminus ad quem acquiritur, sed in motu intensionis terminua quo est forma remissa, terminus vero ad quem est forma intensa, ergo in tali motu forma remissa abiicitur, & forma intensa acquiritur, & sic est alia & alia forma

Ad hoc respondent quidam quod in motu intensionis terminus a quo non est forma quantum ad id quod est, quia sic manet, sed quantum ad priuationem perfectionis quae est ir forma intensa, & sic non manet..

Sed istud non valet, quia sicut patet ex 1. Physic. ad transmutationem non pertinent per se & intrinsece, nisi subiectum & terminus a quo & terminus ad quem, sed ad motum intensionis requiritur per se forma remissa quantum ad essentiam formae, quia motus intensionis non potest esse in non habent formam, ergo cum ipsa non sit subiectum, nec terminus ad quem relinquitur quod ipsa secundum id quod est essentialiter fit terminus a quo qui abiicitur.

Item priuatio quae dicitur esse terminus a quo aut habet pro immediato subiecto formam remissam aut subiectum formae. Non subiectum formae, quia tunc subiectum formae posset habere priuationem illam sine forma, & per consequens posset sine ea moueri motu intensionis quod est falsum, si forma est eius subiectum, sequitur quod ipsa sit subiectum perfectioni oppositae, quia idem est subiectum priuationis & habitus, & sic illa perfectio non esset idem cum forma, quia idem non est subiectum sui ipsius quod est falsum & contra eos: ergo & idem, ex quo sequitur, videlicet quod forma secundum id quod est non sit terminus a quo, sed priuatio perfectionis quae est in forma intensa.

Itemidem est terminus ad quem remissionis qui est terminus a quo intensionis, quia isti motus se habet ex opposito sed terminus ad quem remissionis non est sola priuatio, sed forma positiua. Minor probatur: quia actio illa est positiua, & ad positiuum terminum, quae est a principio positiuo agente ex necessitate naturae, sed actio per quam frigus aquae remittitur per calorem ignis est a principio positiuo, scilicet a calore agente ex necessitate naturae: ergo est positiua, & ad terminum po sitiuum, quod de se natum est agere, nec potest actionem suspendere, eo quod agit de necessitate naturae si aliquid agit, agitur positiuum & non priuatiuum, nisi quatenus ad positiuum sequeretur aliquid priuatiuum: Semper enim principium actionis per se & eius terminus sibi inuicem correspondent. Secus esset si in potestate sua esset subtrahere suam actionem. Si enim in potestate solis esset subtrahere suam influentiam, tunc huiusmodi non quidem actionis, sed subtractionis terminus esset priuatio (scilicet tenebra) sed nullius agentis ex necessitate naturae potest esse terminus priuatiuus, nisi totaliter impediatur eius actio. Et tuc nec est ibi dare terminum nec actionem. In motu autem remissionis frigiditatis aquae per calorem ignis non potest dici quod actio caloris totaliter impediatur. Alioquin non esset remissio frigiditatis aquae: quare, &c.

Secunda ratio est talis, agens intendens aut imprimit aliquid diuersum a praecedente, aut non: Si non, ergo nulla variatioest in intensione quod est contra sensum. si sic, ergo forma intensa quam imprimit est diuersa a praecedente remissa, & ex hoc vlterius, sequitur & illa remissa corrumpatur, quia durae formae eiusdem speciei non sunt simul in eodem subiecto.

Ad hoc dicunt illi quod imprimere aliquid diuersum a praecedente potest esse dupliciter, vno modo, quia facit forma omnino distinctam. Et hoc modo intendens non imprimit aliquid diuersum a praecedente. Alio modo, quia facit praecedens perfectius, & sic facit diuersum a praecedente modo quo idem magis perfectum differt a seipso minus perfecto. Si autem fiat vis in nomine impressionis posset dici quod non imprimit de nouo, sed impressum perficit: & sic agit.

Ista responsio in multis deficit, primo quia discordat a positione istorum: ponunt enim quod sicut materia alimenti aduenit materiae nutriti, sic per actionem intendentis aduenit aliquid priori formae, & constat quod materia alimenti antequam adueniat nutrito: est totaliter alia a materia nutriti. Et similiter oportet in intensione formae si fiat per illum modum quem isti ponunt, scilicet per additionem alicuius de nouo aduenientis, quia noua actio & totaliter alia habet nouum terminum totaliter alium, sed actio intendentis formam est noua & totaliter alia ab actione producentis formam, & quandoque cadit inter ipsas multum tempus medium: ergo forma quae est terminus intensionis est totaliter alia a forma priore, quae fuit terminus praedictae productionis. Si ergo intendens formam aliquid imprimit, illud est totaliter diuersum a praecedente. Vnde multo melius tenuissent positionem suam, si dixissent quod illud impressum est totaliter diuersum, sed sui additione cedebat in idem cum priore, quamuis hoc dictum sit falsum, & impossibile secundum cursum naturae, vt prius probatum fuit, quod autem secundo dicitur quod intendens formam nihil imprimit, sed impressum perficit & sic agit, expressius contradicit positioni eorum quam primum, quia isti expresse dicunt quod per intensionem aliquid superuenit priori formae, & modo dicunt quod nihil, aliquid autem & nihil expresse contradicunt.

Item si nihil imprimit sed perficit & sic agit, ergo perficit per nihil, & agit nihil agendo, quae omnia sunt absurda & impossibilia.

Item perfectio formae est aliquid positiuum, aut ergo est idem cum forma quantum ad essentiam formae, aut aliud. Non aliud tam secundum istos quam secundum veritatem: ergo idem est: ergo quod causat nouam perfectionem causat nouam formam quantum ad essentiam formae, primum fit per in tensionem, ergo & secundum.

Tertia ratio talis est, essentia essentialiter varata non est eadem essentia, sed forma intensa & remissa dicunt essentiam formae essentialiter variatam: ergo forma intensa & remissa no sunt eadem essentia. Maior patet, quia idem manens idem, vt sinon est variatum, propter quod essentia manens eadem essentia non variatur essentialiter: Et si variatur essentialiter, non manei eadem essentia. Minor similiter probatur, quia cum perfecto formae sit ipsamet essentia formae variatio perfectionis formae est variatio essentiae formae & essentialis: quare, &c.

Ad hoc respondent qui prius & vt prius quod essentiam formae variari etiam essentialiter potest esse dupliciter. Vno modo sic quod sint plures formae totaliter diuersae, & hoc non facit quaelibet essentialis variatio potissime illa quae est secundum in tensionem & remissionem. Alio modo quod sint sic diuersae vna contineat aliquam perfectione quam non continebat alia remanente tamen vtrobique eadem essentia, & sic est in proposito

Ista autem euasio & omnes consimiles friuolae sunt: & stant in verbis sine re, quia quandocunque aliqua sunt idem realiter adaequatae & conuertibiliter a quocunque differt vnum & reliquum, sed in forma intensa, essentia formae, & eius perfectio sunt idem realiter adaequatae & conuertibiliter, quia non est aliud neque secundum totum neque secundum partem essentia formae & eius perfectio, sed sunt penitus idem: ergo cum forma intensa differat secundum istos a remissa ratione maioris perfectionis, siue quantum ad perfectionem necesse est vt differat quantum ad essentiam.

TENENDVM est ergo quod forma intensa & remissa acquisitae per motum possunt esse partes vnius formae numero, & quae non est vna indiuisibilitate, sed continuitate suarum partium quae non sunt simul, sed successiue & vna superueniente alia desinit esse & hoc modo signari possunt.

De charitate autem de qua principaliter quaestio mota est dicendum est quod si deus augmentet eam per verum motum continuum sicut etiam potest si vult, idem dicendum est quod de qualitatibus corporalibus dictum est. Si vero deus augmentet charitatem per subitam influentiam sicut probabilius est dicere, necesse est charitate remissam & intensam esse omnino distinctas secundum numerum, nec possunt esse numero quocunque modo verae vnitatis. Cuiu: ratio est quia sola continuitas motus est ratio vnitatis partium formae acquisitae per motum. Cum ergo tollitur motus tollitur ratio vnitatis, & continuitatis partium formae quae secundum se non habet quantitatem, nec partialitatem. Hoc autem est in charitate quando per subitam influentiam infunditur & augetur: quare &c.

Rationes principales quae adductae sunt ad probandum quod forma intensa & remissa non sunt eadem forma secundum numerum concedendae sunt pro quanto probant quod forma intensa & remissa mutuo se expellunt tanquam partes vnius continui successiui sicut in corpore quaestionis expositum est, sed non probant quin tota forma cuius illae sunt partes sit vna numero continuitate.

Ad rationes in oppositum respondendum est: ad primam cum dicitur qud si intensum & remissum essent diuersae formae sequeretur quod in quolibet motu intensionis essent infinitae formae. Dicendum est quod sicut in quolibet motu sunt infinitae partes motus in potentia & vniuersaliter in quolibet continuo, sic in forma( per motum successiue & continue acquiritur, sunt infinitae form partiales quae in sua continuitate constituunt vnam totalem formam secundum quam tota successio motus acquiritur, tamen secundum anullam earu est actu mutatum esse, nisi secundum finalem gradum ad quem terminatur motus, & hoc non est incoueniens imo necessarium quod infinitae formae in potentia per modum partium continui sint in qualibet forma quae per motum acquiritur.

Ad secundum dicendum est quod forma remissa quae ante motum erat in subiecto sub esse fixo abiicitur in instanti, sequem tamen forma non introducitur in instanti sed in tempore, sicut enim per motum localem contactus mobilis cum alio corpore secundum sui vltimum soluitur in instanti, quiâ erat secundum indiuisibile, processus vero mobilis ad quemcunque locum est successiuus, quia omnis locus quantitatem habet, sic recessus subiecti a forma remissa quae prius erat in subiecto sub esse fixo & indiuisibili in instanti, acquisitio vero formae sequentis per motum cum habeat latitudinem continuitatis, fit in tempore.

Ad tertium dicendum quod frigidum remittens calidum aliquid imprimit non per se solum, sed cum calido coagente, vel conseruante calorem pristinum, sicut enim calidum & frigidum de nouo appropinquata eidem passiuo causant tepidum non alterum tantum, sed vtrumque, sic frigidum superueniens agenti & conseruanti calorem circa idem subiectum agit vna cum ipso remissiorem calorem, non quod seorsum vnum causet calorem & aliud frigus, sed ambo tenentia locum vnius agentis agunt effectum vtrique proportionabilem secundum modum suae virtutis

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7