Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum caritas augeatur per quemlibet actum meritorium

QVAESTIO OCTAVA. Vtrum charitas augeatur per quemlibet actum meritorium. Tho. i. 2. 4. 114. art. 8 ad; & 2. 1. 4. 24. art. 6.

AD quartum sic proceditur. Et arguitur quod charitas augeatur per quemlibet actum, quia quod potest facere maius potest & minus, sed maius est mereri vitam aeternam quam augmentum charitatis. Cum ergo per quemlibet actum intormatum charitate homo mereatur vitam aeternam, vide¬ tur quod fortiori ratione mereatur augmentum charitatis.

Item aut primus actus aliquid operatur ad augmentum habitus aut non, si sic eadem ratione secundus & tertius, & quilibet alius, si non, eadem ratione nec secundus nec tertius, nec quilibet. igitur aut habitus nunquam augebitur quod est manifeste falsum, aut augebitur per quemlibet actum.

IN CONTRARIVM est, quia habitus habet augmentari & generari ex eisdem, patet ex secundo Ethicorum, sed charitas non generatur in nobis ex actibus nostris, sed est: solo deo eam influente, ergo per nullum actum nostrum potest augeri.

RESPONSIO. Videnda sunt tria, primum est qualite se habent differenter actus nostri ad habitus infusos, & ad acquisitos in generatione & augmento eorum. secundum est quod quilibet actus conformis habitui acquisito generat ipsum vel generatum prius augmentat. Tertium est quomodo se habeant actus nostri ad augmentum charitatis.

QUANTVM ad primum sciendum est quod habitus acquisiti causantur ex actibus nostri. Infusi autem non, sed tantum a deo, propter quod actus nostri se habent ad habitus acquisitos aliqualiter effectiue, ad charitatem autem & ad habitus infusos non sed tamen dispositiue per modum meriti. Et hoc tam respectu infusionis, quam respectu augmenti. tamen ex eisdem fit acquisitio & eius augmentum.

QUANTVM ad secundum sciendum quod est alia difficultas de augmento habituum acquisitorum ex actibus quam de augmento aliarum qualitatum recipientium magis & minus In omnibus enim ex vno actu non quocunque, sed habente effectum positiuum, generatur habitus vel qualitas ex quolibet simili augmentatur, quod patet sic. Omne enim passiuum dum patitur ab agente recipit aliquam impressionem, quia non est intelligere passionem proprie dictam sine abiectione & receptione, nec improprie dictam sine receptione, actus enim conformi: habitui agit in potentiam quae nata est perfici per habitum vel obiectum mediante actu, vel illud quod est causa, actus ergo aliquid imprimit in potentiam. Nunc est ita quod quando impressio facta ab vno agente non absorbetur aut totaliter corrumpitur quousque appropinquat eidem passo consimile agens, illud secundum agens sua impressione augmentat prius impressum. Si vero impressio prioris agentis absorbeatur prius, tunc secundum agens de nouo facit suam impressionem per modum suae virtutis impressio ergo facta per primum actum aut manet vsque ad aduentum secundi, aut non. Si maneat illud augmentatur per secundum, si non maneat, quaeram eodem modo de improcessione facta per secundum & sic de aliis, & sequitur si non manea quod nunquam generabitur habitus. Si vero maneat iam geneiatus est habitus per talem actum & per quemlibet actum alium augmentatum. Cum enim habitus & quaecuque qualitas sit forma simplex oportet quod vnico actu acquiratur quantum ad id quod est per essentiam: quod dico pro tanto quia quantum ad completam rationem habitus non est sic, habitus enim & dispositio licet sint vna res per essentiam differunt tamen in hoc, quia illud idem quod dicit dispositio per modum imperfecti instabilis dicit habitus per modum stabilis & perfecti, quia ergo vnus solus actus non potest suam impressionem facere sub esse perfecto & stabili potissime vbi praeexistit contraria dispositio potentiae ideo quod generatur ex vnico actu potius dicitur dispositio quam habitus.

DE TERTIO sciendum quod non omnis actus ex charitate procedens meretur augmentum charitatis, sed solum illi qui sunt secundum proportionem charitatis informantis voluntatem, vel excellentiores, puta ex toto conatu voluntatis. Cuius ratio est, quia ille solus dignus est accipiendis qui bene vtitur iam acceptis, sed habens habitum iam intensum & remisse operans non vtitur debito modo suo habitu, quia actus non proportionatur intensioni habitus, orgo per tales actus non meremur augmentum charitatis sed solum per illos qui excellunt vel adaequant ipsum habitum.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod majus ess mereri augmentum charitatis, quam vitam aeternam, quia per illum actum per quem meremur augmentum charitatis meremur vitam aeternam, & aliquid aliud scilicet charitatis augmentum & non econuerso. Non enim per omnem actum per quem meremur vitam aeternam meremur augmentum charitatis.

Ad secundum dicendum quod habitus acquisitus causatur ex vnico actu quantum ad essentiam habitus & per quemlibet actum sequentem augetur. De habitu autem infuso vt est charitas ad quem se habent actus nostri solum meritorie non est sic, quis per illos actus solum meremur augmentum habitus qui sum proportionati habitui vel excellentiores & causa dicta fuit. Argumentum in oppositum solum probat quod charitas non augetur ex actibus nostris effectiue quod conceditur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8