Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum caritas possit augeri in infinitum
QVAESTIO NONA. Vtrum charitas possit augeri in infinitum. Thom. 22. 4. 24. artic. 7. de Aliaca. q. l. 9. artic. 3.
QVINTO quaeritur, vtrum charitas possit augeri in infinitum. Et videtur quod sic, quia bonus saltem in via semper potest proficere, vt dicit glosa. Philipp. 3. sed non est profectus sine augmento charitatis: ergo charitas saltem in via semper potest augeri.
Item si charitati repugnaret augeri etiam in infinitum, hoc esset ex parte agentis vel ex parte subiecti recipientis, vel ex limitatione ipsius charitatis, non ex parte agentis, quia deus qui charitatem infundit & auget est infinitae virtutis, & potest sem per plus & plus infundere, nec ex parte capacitatis subiecti, quia in voluntate est duplex capacitas respectu charitatis, sci licet proxima & remota. Proxima est ex actibus nostris, quibus reddimus nos dignos augmento charitatis. Remota vero est nuda potentia voluntatis, ex parte primae capacitatis non est necessarium augmentum charitatis habere finem, quia quanto plus augetur charitas, tanto plus crescit talis capacitas. Actus. enim qui sunt ex maiori charitate reddunt nos digniores augmento charitatis. Nec ex parte secundae, quia potentiae pashuae finitae non repugnat perfici in infinitum successiue, sic quod nunquam sit deuentum ad infinitum actum, neque respectu perfectionum diuersarum specierum, sicut quantitas est in potentia ad infinitas figuras successiue, puta ad trigonum & tetragonum: & sic deinceps, neque respectu eiusdem formae dummodo formae non repugnet augeri in infinitum, quod autem non repugnet charitati talis infinitas patet, quia limitatio secundum speciem non repugnat infinitati graduum in eadem specie, quia limitatio secundum speciem ponit rem in gradu, a quo non potest se extendere ad perfectionem alterius speciei, sed non impedit quin infra speciem possit semper plus & plus intendi non ponendo terminum in eadem specie: ergo ex nulla parte repugnat charitati augeri in infinitum.
IN CONTRARIVM arguitur sic, charitas mere. tur augeri, vt aucta mereatur perfici: sicut dicit August. ad Bonifacium, sed illud quod potest in infinitum augeri non potest per fici, nisi fiat actu infinitum quod reputatur impossibile potissime in qualitatibus: ergo charitas non potest in infinitum augeri
RESPONSIO. Circa quaestionem istam est triplex modus dicendi. Primus est quod charitas & vniuersaliter omnis forma suscipiens magis & minus potest augeri in infinitum, sic tamen quod nunquam est deuenire ad infinitum actu.
Secundus modus est quod charitas specialiter (sed non omnis forma generaliter) potest habere tale augmentum.
Tertius est quod nec charitas, nec aliqua qualitas potest augeri in infinitum, sed est deuenire ad supremum gradum perfectionis vltra quem nec charitas, nec alia forma reperiri potest. Ratio primi modi est, secunda ratio prius posita in arguendo ad quaestionem. Illa enim aeque probat de omni forma suscipiente magis & minus quod possit augeri in infinitum, saltem virtute diuina sicut de charitate, vt patet consideranti virtutem rationis.
Ratio secundi modi est, quia magis & minus sunt per accessum maiorem & minore ad terminum, vbi ergo terminus distat in infinitum ab accedente, accessus poterit esse infinitus, & ratio accedenti infinita, sed terninus rationalis creaturae ( scilicet deus) distat in infinitum a creatura: ergo accessus poteit esse infinitus, & ratio accedendi infinita, charitas autem est ratio accedendi ad deum: quare &c. Confirmatur haec ratio per exemplum. Si enim locus sursum distaret in infinitum quocunque motu dato posset dari maior. Similiter est in proposito vt videtur. Item in numeris est processus in infinitum propter infinitum recessum ab vnitate, ergo in charitate est processus in infinitum propter accessum infinitum ad deum.
Ratio tertij modi est multiplex, vna est, quia omnis natura quae est deducibilis de paruo ad magnum, si non habet terminum in maximo non habet terminum in minimo (vt patet in magnitudine molis, in qua sicut est possibile processus in infinitum augmentando quantum est ex parte quantitatis, nec est dare terminum in maximo, sic est possibilis processus in infinitum diminuendo, quantum est ex parte quantitatis, nec est dare terminum in minimo,) sed in omni forma recipiente magis & minus est dare terminu in minimo ex ipsa natui a formae, nec est ex illa parte possibilis processus in infinitum, ergo in omni tali forma est dare terminum in maximo, nec est possibilis processus in infinitum. Maior probata est, minor declaratur, quisi per motum diminutionis & remissionis non esset deuenire ac infinitum gradum, in quo forma posset saluari, sed semper esset inuenire imperfectiorem gradum, tunc actio calidi remittentis frigidum posset procedere in infinitum, hoc autem esset inconueniens, quia calidum posset sic in infinitum agere, & nunquam introduceret calorem semper remanente frigiditate. in subiecto.
Secundo, quia 8. Physic. vult Philosophus quod nullus motu alterationis potest esse infinitus, sed motus intensionis & remissionis est motus alterationis: ergo nullus talis motus potest tendere in infinitum. Tertio patet sic, idem inter terminos signatos & finite distantes impossibile est motus procedere in infinitum, sed albedo & nigredo, vel calor & frigus accepta secundum aliquem gradum signatum sunt termini finite distantes, ergo impossibile est quod inter istos terminos aliquis motus possit procedere in infinitum. Posset autemsi forma posset remitti in infinitum, ergo illud est impossibile, quare & ipsum augeri in infinitum est impossibile.
Item natura generis magis requirit pluralitatem graduuni specificorum quam natura formae specificae requirit pluralitatem graduum intensionis & remissionis quod patet ex hoc quia nulla natura generis est sine pluralitate specierum actu declaratum fuit prius, sed intra naturam generis non potest proente vel possibili: multae autem formae specificae sunt, quae non habent aliquam graduum latitudinem, nec habere possunt, vt cedi in infinitum in pluralitate graduum specificorum, sed est dare supremum & infimum, vt in genere animalis supremu: gradus quo nec est, nec esse potest in genere animalis altior est natura humana: infimus vero in aliqua specie, licet sit nobis ignota & in genere coloris album & nigrum, & vniuersaliter in omni genere habente sub se veram contrarietatem extrema contrarietatis quae maxime distant, claudunt inter se tanquam supremum & infimum omnes gradus sub genere possibiles. Igitur vt videtur omnes gradus possibiles sub forma spi cifica clauduntur fortiori ratione inter supremum & infimum, propter quod non potest esse in eis processus in infinitum, & hoc non solum est verum in speciebus specialissimis quae sunt in gnere infimo, sed etiam in omnibus speciebus quae sunt sub supremo genere substatiae, vt infra patebit, quod autem dictum est prius de qualitatibus in generali, scilicet quod non possunt augeri in infinitum puto quod verificetur de charitate: nec apparet quid obuiet praeter ea quae dicta sunt pro confirmatione secudae opinionis quorum solutio postea apparebit. Pro hac opinione est dictum Augustini in Enchirid. vlti, cap. vbi dicit quod charitas crescit donec perueniat ad eam magnitudinem qua maior esse non possit.
Ad primum argumentum dicendum quod bonus in via semper potest proficere secundum communem cursum qui inuenitur in bonis, quia secundum quosdem ex ordinatione diuina charitas nunquam habetur hic perfecta, sed est tanta charitas patriae in minimo beato vt nulla charitas viatoris aequetur ei: &t secundum hoc exponunt illud quod dominus dixis de Ioanne, Matthaei 11. Qui minor est in regno coelorum maior est illo: tamen considerando naturam charitatis secundum se, viator si diu procederet viuendo & semper proficeret in charitate tantum posset viuere & tantum proficere quod charita sua aequaretur charitate viatoris cuiuscunque, & etiam compraehensoris: vel potest dici quod quilibet bonus in via semper potest proficere vel quo ad augmentum charitatis, vt imperfecte, vel quo ad numerum actuum charitatis perfecte, sed illa multiplicatio actuum non merebitur augmentum charitatis iam existentis in suo termino.
Ad secundum patet solutio ex dictis in corpore quaestionis scilicet quod omni qualitati suscipienti magis & minus repugnai infinitas gradus in eadem specie vt aliqualiter declaratum est.
Ad rationem quae probat specialiter de charitate qud possit. in infinitum augeri respondendum est. Cum enim dicitur quod vbi terminus diitat in infinitum ab accidente potest accessus esse infinitus. Et ratio accedendi uffinita. Dicendum quod verum est in accessu successiuo & respectu teriuini sic distantis quod non attingitur aliqua parte talis accessus, vt patet in exemplo addicto de motu sursum, si locus sursum distaret in infinitum: sed in proposito nostro accessus ad Deum per charitatem non est illeo modo successiuus, imo quolibet actu charitatis quatumcunque indiuisibili deus attingitur vt obiectu, quia aliter non est attingibilis terminus a nobis. Cum ergo attingatur deus actu etiam indiuisibili non oportet propter accessum ad ipsum ponere infinitatem in accessu, & si esset successiuus accessus, & infinitus, tamen non sequeretur quod charitas quae est ratio accedendi possd esse infinita, sicut non oportet quod grauitas esset infinita dato quod locus deorsum distaret in infinitum & motus deorsum ad ipsum esset infinitus. Idem enim manens idem semper potel idem facere, & si maneret in infinitum posset facere idem in infinitum, propter quod grauitas finita sicut & charitas finita, quan¬ diu maneret posset causare accessum ad terminum quantumcunque distantem. Si vero dicatur quod distantia termini scil cet, dei a creatura in infinitum est causa accessus possibilis ad i sum in infinitum non sic quod nunquam attingatur quantum cunque creatura accedat, sed quia quantumcunque attingatur tamen plus in infinitum est attingibilis: non enim potest deutantum diligi a creatura quin dato quocunque termino adhuc sit plus diligibilis. Dicendum quod licet deus sit diligibilis in infinitum tanquam bonum infinitum, tamen creatura non est dilectiua in infinitum cum sit virtutis finitae, deus tamen diligitur a seipso infinitae.
On this page