Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum caritas possit diminui

QUAESTIO DECIMA. Vtrum charitas possit diminuit. Tho. 12. q. 24. art. 10. de Palnde In. 3. d. 28. 4.3

OS LQVAM quaesitum est de necessitate charitatis & de eius augmento, hic quaeritur de eiu diminutione. Et arguitur quod possit diminu quia formae naturales quae possunt intendi possum remitti, ergo similiter est in habitibus infusis: sed charitas quae est habitus infusus potest intendit, ergo potes remitti.

Item illa quae sunt eiusdem rationis in essendo sunt eiusden efficaciae in agendo licet proportionabiliter, ita quod illud quod natum est corrumpi a maiori saltem natum est diminui a mino ri, sed cupiditas maior & ninor sunt eiusdem rationis cum ex eodem procedant, cum ergo maior cupiditas quae in peccate mortali charitatem omnino corrumpat, videtur quod mino cupiditas quae est in veniali eam diminuat.

CONTRA. si charitas possit diminui hoc esset per peccatum mortale vel veniale. Non per mortale quia illud non di minuit charitatem, sed omnino corrumpit. Nec per veniale quitunc tantum possent multiplicari venialia quod totaliter tolle. rent quia omne finitum tandem consumitur ablato aliquotiem: ab eo aliquo finito, hoc autem est impossibile quia tunc per sila venialia homo posset damnari, quare &c.

RESPONSIO. circa essentiam habituum super naturalium quos infusos dicimus nihil omnino possunt actiones nostrae bonae vel malae nisi meritorie quo ad generationem vel co ruptionem, augmentum vel diminutionem, sed omnia sunt effectiue a deo. Et ideo quod actu diminuatur si contingat hoc eri ex actibus nostris meritorie, & a deo effectiue, quod autem hab tus talis sit diminuibilis oportet quod sit ex natura habitus Quibus suppositis videnda sunt duo. Primum est an charita possit diminui. Secundum est vtrum aliquando diminuatur secundum actum, quod autem possit diminui quantum est de na tura sua omnes concedunt, sicut quod possit augeri & rationab liter, quia omnis forma quae non consistit in indiuilibili, sed hi bet latitudinem diuersorum graduum in quibus natura eius potest saluari talis forma sicut potest per agens deduci de imperfecto gradu ad perfectum sic quantum est de se potest reducid perfecto ad imperfectionem, sed charitas est huiusmodi vt dictum est prius, ergo sicut charitas educitur de inperfecto gradu ad perfectiorem per augmentam sic potest reduci de peifecto ad imperfectiorem per diminutionem.

Vtrum autem quandoque diminuatur actu, duplex est opinio: vna quorundam dicentium quod sic. Quorum ratio est isl quia deus non est causa corruptionis charitatis, nisi per auersio nem voluntatis a deo, quia sicut voluntas a deo omnino auertitu per peccatum mortale, sic aliqualiter per peccatu veniale & s non omnino, dicente Aug. lib. confessionum. O magne minus te amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. In peccato autem veniali creatura amatur non propter deum, quia propter deum nullum esset peccatum, ergo videtur quod sicu propter totalem auersionem quae a deo est in peccato mortali charitas corrumpitur, sic propter partialem quae est in peccaco veniali charitas diminuitur. Pro hac opinione videtur esse Augu

quaest. dicens, quod venenum charitatis est cupiditas. Vbi autem magna cupiditas parua charitas, & vbi nulla cupiditas perfecta charitas. Ex quo patet quod secundum augmetum cupiditatis est diminutio charitatis. Constat autem quod saepe augmentatur cupiditas, ergo saepe minuitur charitas.

Item illud quod facit quod a priucipio minor charitas in fundatur facit quod charitas habita minoretur. Sed peccatum veniale vel multitudo eorum si esset in homine antequa chariz3 infunderetur faceret quod minor charitas daretur, ergo habita charitate faciunt quod minoretur.

Item demus duos qui sint in aequali charitate, quorum vnus peccet venialiter, aliter non, non est probabile quod vterque eorum sit aequaliter deo charus. Sed ille magis qui non peccat & ille minus qui peccat. Sed minus est charus qui minus habei charitatem: ergo &c.

Ad rationem in oppositum respondent isti quod venialia diminuunt charitatem, nunquam tamen per sola venialia corrumpitur, sed venialia totiens iterari possunt quod causabunt talem dispositionem quod si homo procedat vltra secundum illam dispositionem non poterit exire in actum quin incidat in talem contemptum & libidinem sic improbam quod erit peccatum mortale, per quod charitas corrumpetur & nunquam per aliquod veniale

Quicquid sit de conclusione illud tantum quod dictum est in solutione argumenti non valet propter multa. Primo quia non oportet dare talem habitum vel dispositionem in nobis. Cuius ratio est, quia omnis dispositio & habitus causatur ex actibus qui sunt vnius rationis. Ex actibus enim diuersarum rationum nullus habitus causatur. Si enim quis semel intemperate concupiscat. deinde timeat vbi non est timendum, & postea iniuste agat. Ex huiusmodi actibus nunquam causabitur aliquis habitus, sed ex frequenter intemperate concupiscere causatur habitus intemperantiae, & consimiliter ex aliis actibus eiusdem rationis frequentatis causatur habitus correspondens, nunc est ita quod per cata venialia, quibus homo potest peccare non sunt vnius rationis, sed diuersarum: nec oportet quod peccans venialiter peccei iteratione similium actuum. Sed potest peccare modo secundi vnam speciem peccati venialis, modo secundum aliam: ergo ni est necesse ex peccatis venialibus causari in nobis aliquam dispositionem vel habituum qualem isti ponunt.

Secundo, quia dato quod causetur in nobis talis dispositio non esset necesse hominibus ab ea recedere, vel secundum eam proce dere, quod patet faciliter ex iam dictis, quia illa dispositio esset causata est peccatis venialibus vnius speciei, sed secundum talem dispositionem non est necesse hominem procedere vt peccet, nec ab ea recedere, sed potest secundum alias species venialium peccare, quod faciendo neque procedit secundum dispositionem talem, nec ab ea recedit. Tertio, quia dato quod homo procederet secundum talem vel talem dispositionem non esset necesse Q peccaret mortaliter, quia habitus & dispositio inclinant per se solum ad actus similes illis ex quibus generati sunt, sed talis dispositio generata est ex actibus peccatorum venialium vt tu dicis: erge solum inclinat per se ad peccandum venialiter & non mortaliter.

Item in actum deliberatum qui plene est in potestate voluntatis, nec habet aliquam colligantiam ad aliquid prae existens non est necessarium voluntatem exire: sed actus peccati mortalis est actus deliberatus. Est etiam plene in potestate voluntatis, nec habet necessariam colligantiam ad dispositionem tantam ex peccatis venialibus, vel ad illam, quia de se nulla apparet: ergo non est necessarium voluntatem exire in talem actum quantuncunque a praecedente dispositione non recedat.

Quarto, quia concessis omnibus quae illi ponunt, adhuc tamen in nullo soluta est ratio. Arguam enim faciendo talem consequentiam: peccata venialia diminuunt charitatem: ergo si semper multiplicarentur finaliter tollerent cam: consequens est falsum, scilicet charitatem posse tolli per venialia: consequentia autem de se patet, quia omne finitum per ablationem alicuius finiti tandem consuinitur.

Sed adhuc posset dici aliter quam prius, videlicet quod si charitas posset in infinitum augeri ipsa posset similiter in infinitum minui sicut continuum quod crescit in infinitum per appositionem potest minui in infinitum per diminutionem, & tunc si peccatum veniale minueret charitatem ipsa tamen nunquam tolleretur quantuncunque venialia multiplicarentur in infinitum, sed diminuere in infinitum, vnde cum illi qui ponut charitatem posse in infinitum augeri debeant ponere charitatem in infinitum posse minui, non possunt dicere conuenienter quod si charicas per peccatum veniale minuatur quod ipsa tollatur propter multiplicationem venialium

Verius ergo dicitur quod charitas non potest in infinitum augeri nec minui. Dicendum ergo aliter quod charitas nunquam minuitur quantum ad essentiam habitus, quamuis quandoque minuatur quantum ad feruorem actus: quod tripliciter patet. Primo quia ex actibus nostiis charitas non potest diminui nisi meritorie, nec deus effectiue minuit eam nisi propter culpam nostram, sed nulla culpa nostra meretur diminutionem charitatis: ergo charitas nunquam diminuitur secundum actum, probatio minoris. Culpi enim niortalis non meretur diminutionem eius, quia non stat cum gratia. Sed magis meretur eius corruptionem. Simuliter culpam venialis non meretur corruptionem cum stet cum gratia, nec diminutionem, quia omne quod natum est aliquid diminuere, ipsum ve perfectum in illa specie, vel aliquoticus multiplicatum natum ess corrumpere, sicut omne quod natum est aliquid augere illud idvel perfectum in illa specie vel aliquotiens multiplicatum natum est simile generare, vt patet in omnibus formis naturalibus. In habitibus etiam acquisitis videmus idem, quia ex eisdi actibus generantur & augmentantur, & ex similibus corrumpuntur & minuuntur, vt patet secundo Ethicorum: & sicut est in augmentantibus & minuentibus effectiue sic (vt videtur) debet esse in augmentantibus & minuentibus meritorie, sicut sunt actus nostri respectu charitatis, sed nullum veniale, nec omni: simul merentur corruptionem charitatis, ergo nec diminutionem.

Secunda ratio talis est, ponatur quod aliquis crectur in minimo gradu charitatis, talis vt videtur potest peccare veniliter, ergo illud peccatum veniale aut minuet aliquid de charitate aut nihil. Si nihil pari ratione nec quodcunque aliud. Si ali quid corrumperet eam cum non sit dare minorem gradum, hoc autem est impossibile, ergo &c.

Respondetur ad hoc quod si talis crearetur in statu innocentiae non posset peccare venialiter primo peccato sicut nec Adam potuit. Si autem in statu originalis peccati, idem sequeretur: quia habens originale solum, veniens ad aetatem qua potest actualiter peccare non potest peccare primo peccato venialiter sed mortaliter. Istorum autem alterum est absurdum, scilicet quod aliquis creetur in statu originalis peccati & in minimo gradu charitatis, quia charitas non potest stare cum originali, alterum vero, scilicet quod crearetur in statu innocentia non est necessarium: sed posset creari in puris naturalibus sin iustitia originali tamen cum minimo gradu charitatis. Quod autem talis non possit peccare venialiter primo peccato nulla ratio est. Adam enim hoc non potuit propter certitudinem qua erat in eo ratione iustitiae originalis, vt patebit. Tertia ratio talis est, si peccatum veniale minueret charitatem, minueret etiam praemium essentiale quod respondet charitati. De cedens, ergo in tali statu puniretur poena aeterna & perpetua diminutione praemij essentialis sibi prius debiti quod est inconueniens, quare &c. & sic patet primum, scilicet quod charitas nunquam minuitur quantum ad essentiam habitus.

Secundum patet scilicet quod minuatur quandoque quantum ad feruorem actus, quia actiones nostrae procedentes ex habitibus infusis, sua frequentia causant in nobis quasdam habilitates secundum quas prompte & faciliter inclinamur ad tales actus: vnde experimur quod corrupta charitate in aliquo prius assueto operibus charitatis adhuc in ipso remanet prom ptitudo quaedam ad opera similia. Et iste habitus non est infusus nec superinfusus, sed ex actibus acquisitus. Ex hoc arguitur quando aliqua duo concurrunt ad vnum effectum, impedimentum potest contingere in effectu ex parte vtriusque illorum, sed ad feruorem actus charitatis duo concurrunt, scilicet intensio habitus charitatis & intensio habitus acquisiti ex frequentia actuum nostrorum: ergo actus potest impediri a solito feruore ex impedimento alterius istorum. Venialia autem minuunt habilitatem causatam ex actibus nostris & eam tota liter possunt tollere, etiam remanente charitate propter quod charitate non remissa per venialia feruor actus remittitur ex diminutione praedictae habilitatis & tepescit continue intantum, vt quandoque videatur homo carere charitate ac per hoc fiat promptus ad peccandum mortaliter. SED CONTRA hoc aliqui obiiciunt dupliciter Primo, quia feruor vt dicunt, est in viribus sensitiuis ex redundantia charitatis quae est in voluntate, ergo non potest feruo diminui, nisi causa feruoris diminuatur, scilicet charitas.

Secundo quia actus procedentes ex virtute morali moraliter acquisita non generant alium habitum, sed praecedentem confirmant, ergo similiter actus procedentes a virtute infusa scilicet charitate non generant in nobis alium habitum sicut praecedens ratio assumit. Sed tantum praecedentem charitatem confirmant. Et dicendum ad primum istorum quod feruor de quo loquimur est intentio actus voluntatis, sed non actus virium sensitiuarum, vel dato quod vtrumque sit nihilominus duplicem causam habet, scilicet charitatem & illum habitum acquisitum ex frequentia actuum quo solo feruor diminuitur ex diminutione suae causae, sine diminutione charitatis.

Ad secundum dicendum que non est simile de actibus procedentibus a virtute morali acquisita, & de actibus procedentibus a virtute infusa cuiusmodi est charitas, quia actus procedens a potentia perfecta per charitatem & est moralis de se & nihilo. minus supernaturalis ratione charitatis. Supernaturale enim & meritorium non excludunt naturale, sed potius includunt. Ex actibus ergo talibus vt sunt meritorij vel supernaturales nullus alius habitus acquiritur, sed praecedens confirmatur, sed ex eis quatenus sunt morales potest aliquis habitus inferior generari & generatur. Et quia actus procedentes a virtute morali acquisita non habent nisi alterum, scilicet quod sint morales tantum, ideo nullum alium habitum generant, non moralem, quia generatus est sed solum confirmant, nec supernaturalem, quia illae ad illum attingere non possunt, cum sit altioris gradus.

AD RATIONES principales. Ad primam dicendum quod non plus probat nisi quod charitas quantum est de natura sua potest diminui sicut augeri quod concessum est, sed non probat quod aliquando secundum actum minuatur sicut secundum actum augetur.

Ad secundum dicendum quod minor est falsa, qua cupiditas quae est in peccato mortali & veniali non est vnius rationis in genere moris, quia cupiditas quae est in peccato mortali est contra praeceptum & diuertit a fine propter quod tollit charitatem quae est finis praecepti, sed cupiditas quae est in veniali no est contra praeceptum, nec diuertit a fine propter quod non est proportionabilis earum actio ita vt sicut mortalis tanquam cupiditas maior meretur corruptionem charitatis, ita venialis tanquam minor meretur diminutionem eius

Ad rationes alterius opinionis dicendum est. Ad primam quod non est auersio eiusdem rationis in peccato mortali & veniali, cum veniale non sit contra praeceptum nec diuertat a fine, sed potius sit quies et status in via circa finem eo quod talis actus non refertur in finem, propter quod interrumpitur actualis motus in finem, sed non est conuersio aliquo modo oppositum finis, quare nec auersio a fine, veruntamen ex consuetudine talis interruptionis & dissuetudine conuersionis ad Deum minuitur habilitas quae erat in nobis causata ex frequenti conuersione ad Deum, sed non habitus propter causam praedictam. In hoc sensu loquitur Augustinus qu dicit minus te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. In eodem sensu accipiendum est quod ibidem dicit Aug. quod venenum charitatis est cupiditas. Constat enim quod non loquitur de mortali cupiditate, sed loquitur de veniali quae sicut est maior & minor, sic plus & minus minuit charitatem quo ad feruorem actus, sed non quo ad essentiam habitus, quamuis aliqui dicam quod talis cupiditas contrariatur charitati, & eam minuit, quod satis est mirabile: quia contraria nunquam possunt simul stare. Isti autem ponunt talem cupiditatem manere cum charitate

Ad aliud cum dicitur quod id quod a principio &c. dicendum est quod veniale peccatum vnum vel multa non facit qud a principio minor charitas detur, nisi quia facit quod conatus voluntatis sit minus intensus, & secundum eius proportionem datur charitas de congruo vt dictum fuit supra. Similiter cum in peccatis venialibus non sit aeque intensus conatus, feruor & intensio actus charitatis minuitur per peccata venialia, sed non minuitur charitas, quia charitas nuquam minuitur nisi per demerntum nostrum de condigno, licet detur a principio propter solum meritum de congruo, quia congruum est quod conatu existente intensiore intensior charitas detur, ideo quia per peccatum veniale talis intensio remittitur, congruum est vt minos charitas detur, sed diminutio feruoris actus charitatis non meretur de condigno diminutionem eius, alioquin per multa pecata venialia mereremur de condigno eius corruptionem quod est impossibile, propter quod per talem diminutionem feruoris actus non minuitur charitas quo ad essentiam habitus.

Ad aliud dicendum quod aliquis potest dici charus Deo tripliciter. Vno modo denominatione intrinseca ab habiti inhaerente, & sic qui sunt in aequali charitate sunt aeque chari Deo quantumcumque vnus peccet venialiter, & alter non. Alio modo dicitur aliquis charus Deo denominatione extrinseca, scilicet a Deo diligente, & sic omnes dilecti a Deo sunt aeque ei chari, siue habitus charitatis sit in eis aequalis siue non, quia dilectio Dei non recipit magis & minus. Tertio modo dicitur aliquis charus Deo denominatione extrinseca ab effectu propriato, Deus enim dicitur illos diligere quibus aliquod donum propriat & illos odire quibus propriat poenam, & sic duo existentes in aequali charitate quorum alter peccat venialiter alter non, sunt aequaliter a Deo dilecti quantum ad praemium essentiale quod respondet charitati, sed inaequaliter quantum ad praemium accidentale seu quantum ad dilationem praemi essentialis, quia decedens in charitate sine aliquo peccato veniali statim praemiabitur, sed discedens cum veniali non statim praemiabitur, sed punietur pro illo veniali ratione cuius punitionis potest sibi aliquo modo dici Deus iratus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10