Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XVIII. Diuisio literae magistri in generali & speciali.

PRAETEREA diligenter considerandum. Superius magister determinauit de processione spiritus sancti, hic vero inquirit nomen quod competit ei secundum modum suae processionis, vnde specialiter in ista dist. tractatur quomodo nomen doni conueniat spiritui sancto. Et diuiditur in tres partes. Primo inquirit, vtru spiritus sanctus eadem ratione dicatur donum & datum, & objicit ad vtramque partem. Secundo soluit. Tertio mouet quaestionem incidentem. Secunda ibi, ad quod dicimus. Tertia ibi, post hoc quaeritur. Secunda istarum diuiditur in tres partes. Primo ostendit differentiam inter donum & datum ex parte proprietatis importatae per nomen. Secundo ex parte originis. Tertio ex parte dati. Secunda ibi, 8 notandum. Tertia ibi, & secundum hoc quod sempiterne. Cuilibet istarum partium adiungit vnam quaestionem & soluit. Et in hoterminatur sententia & diuisio magistri in generali.

In speciali sic procedit: Et quaerit primo, vtrum spiritus sar ctus eadem ratione dicatur donum & datum. Et arguitur primo quod sic per Augustinum, quia a datione dicitur donum & datum. Deinde opponit in contrarium, quia donum dicitur al aeterno: Datum vero ex tempore. Postea respondet magister assignans vtramque differentiam inter donum & datum: & dici quod spiritus sanctus alia ratione dicitur donum, & alia ratione datum: quia ex proprietate relationis quam habuit ab aeterno dicitur donum, non autem datum: quia ab aeterno fuit donabilis, & ab aeterno per modum doni processit a patre & filio: Sic enim spiritus sanctus esse donum Dei, est procedere a patre & filio sicut natum esse est filium esse a patre. Et hoc confirmat auctoritate Augustini, ab illa enim proprietate donum dicitur, a qua proprietatem sumitur nomen doni. Nomen autem dati sumitur ex actuali donatione: vnde ab aeterno dicitur donum, quia donabilis, a tempore vero dicitur datum, quidatur. Erat autem donabilis ab aeterno nobis, qui futuri eramus in tempore, & non quia donatus a patre & filio, vel econuerso. Quaerit etiam cum filius fuerit nobis donabilis ex tempore, quare non dicitur donum. Et respondet, quod licet donabilis fuerit, non tamen ex modo suae processionis quae est goneratio, habuit istam donabilitatem. Postea assignat aliam differentiam inter donum & datum, quia spiritus sanctus a pro cessione aeterna habet quod sit donum, non quod sit datum: vndi spiritui sancto esse donum, est a patre & filio procedere: vndi dicit quod sicut spiritussanctus ex processione sua aeterna accipit vt sit ita etiam vt donum sit, sed ex eo quod datur non habe vt sit, nec etiam vt donum sit, quia ab eodem habet esse & esse donum: & filius quomodo nascendo habet vt filius ita habe vt sit. Sed tunc quaestio est, quia, vt dicit August. pater non es ex eo deus quo pater: nec filius eo est filius quo deus. Et respondet qu non eodem formaliter est filius & est, sed originaliter: & spiritussanctus est eodem originaliter donum & deus, quia pe suam processionem habet quicquid habet essentiam scilicet & relationem. Et concludit quod nomen doni respondet aeterniprocessioni, nomen dati temporali. Postea quaerit aliam differentiam inter donum & datum: quia spiritussanctus secundum quod donum refertur ad patrem & filium, a quibus procedisecundum quod datur, refertur ad dantem & ad eos quibus datur. Postea ponit differentiam inter spiritum hominis & spi ritum sanctum: dicens, Spiritus enim hominis dicitur noster, "quia per illum sumus, sed spiritussanctus dicitur noster, quia nobis datur. Subdit etiam quod nomina quae important respectum alia principaliter recipiunt additionem horum pronominum, meum, nostrum. Alia vero quae imponuntur a proprietate aeterna non recipiunt horum additionem vnde non dicitur filius noster, sed spiritus noster. Vitimo quaerit cum datum referatur ad dantem & spiritussanctus detur a se, vtrum possit dici referri ad se: cuius quaestionis solutionem differt vsque ad tractatum in quo agitur de his quae relatiue deo conueniunt. Et in hoc habetur sententia in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum