Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum donum in divinis sit aliquid essentiale an notionale
CIRCA distinctionem istam quaeruntur tria. Primum est, vtrum donum in diuinis sit aliquid essentiale, an notionale, videtur quod sit essentiale: quia nullum notionale conuenit essentiae, sed esse donum conuenit essentiae secundum Hilarium 7. de Trinita. qui dicit quod essentia est donum quod datur filio a patre.
Item quicquid intelligitur in diuinis exclusa distinctione personarum est essentiale: sed donum intelligitur esse in diuinis exclusa distinctione personarum: quia si non esset nisi vna persona in diuinis adhuc illa posset dare seipsam, sicut prius dictum fuit de patre, ergo &c.
Item omne nomen dicens respectum ad creaturam est conmune tribus, & essentiale: sed donum dicit respectum ad creaturam cui datur, &c.
IN CONTRARIVM est quod dicit Augustinus 7. de Trinita. quod verbum non dicitur nisi filius: nec donum nisi spiritus sanctus: sed illud quod competit vni personae est notionale, & non essentiale, ergo &c.
RESPONSIO, ad sciendam veritatem omnium talium quaestionum quae fiunt, notandum quod significatum dictionis & ratio significandi non mutatur ad hoc quod res significata per nomen inueniatur in alio & alio genere entium: siue enim illud quod donatur sit bos vel asinus, sit naturale vel supernaturale, creatum vel increatu, nomen tamen doni idem significat, scilicet id quod per diffinitionem importatur. Diffinitio enim est ratio, quam significat nomen: vt habetur 4. Metaphysicae. Diffinitio autem doni est quod doni est datio irredibilis. Quod autem illud sit absolutum vel relatum essentiale vel notionale totum accidit & est extra significatum & rationem significandi doni. Et ideo quaerenti quid significet donum in diuinis vtrum significet essentiale an notionale, responderi debet quod nullum eorum significat: licet de aliquo eorum dicatur sicut pretium non significat denarium, vel nummum, vel solidum, vel obolum, licet de quolibet eorum dicatur: sex eius significatum & ratio significandi abstrahit ab omnibus his. Si vero quaeratur, sicut credo quod communiter intendunt mouentes hanc quaestionem (licet verba quaestionis aliud praetendant) non de significato vel ratione significandi: sed de suppositis vel de his de quibus praedicatur, vt sit sensus quid est illud in diuinis de quo do num praedicatur, si est essentiale, an notionale, videndum est quid sit de ratione doni: quo viso apparebit quod quaeritur.
Videtur autem, quod donum importat tria, scilicet respectum ad dantem, & ad illum cui datur & modum liberalitatis quo datur, donum enim est dantis, & fit accipientis per liberalem communicationem. Hoc supposito dicenda sunt duo. Primum est, quod in diuinis respectu diuinorum nihil est cui competit ratio doni neque notionale neque essentiale. Secundum est quod ratio doni inuenitur in diuinis respectu creaturarum & conpetit aeque proprie essentialibus sicut personalibus vel essentiae sicut personis licet appropriate soli personae spiritus sancti¬
Primum patet sic: illud quod non communicatur libere alteri non habet rationem doni: sed in diuinis nihil est quod communicetur libere: sed quicquid communicatur in diuinis communicatur ex necessitate naturae & non libere vt dictum fuit cum quaereretur dist. 6. vtrum pater genuit filium natura, ergo in diuinis respectu diuinorum nihil habet rationem doni.
Secundum patet: quia donum est aliquid alteri liberaliter communicatum seu exhibitum: sed istud aeque conuenit essentivel essentialibus, sicut personae vel personalibus respectu creaturarum: ergo, &c. maior patet ex ratione doni, minor probatur: quia nihil diuinum datur creaturae, vt habeatur ab ipsa subiectiue, sed tantum obiectiue vt cognitum & amatum siue per modum specialis rectoris & directoris: vt dictum fuit 8. distin& 14. cum ageretur de processione temporali: & hoc modo aeque datur creaturae essentia diuina sicut persona, scilicet sub ratione obiecti cogniti & amati, & per modum specialis rectoris & directoris tam in donis gratiae quam gloriae, ergo &c. Nihilominus tamen per modum cuiusdam appropriationis esse donum maxime competit spiritui sancto: quia omnis speci alis communicatio quae ad donum exigitur, procedit ex radice amoris qiu est actus voluntatis: Et ideo illi personae conuenit appropriat. esse donum quae procedit vt amor, vel per modum voluntatis: sed talis est sola persona spiritus sancti: ergo, &c.
AD ARGVMENTA patet solutio. Cum enim primo arguitur de Hilario qui dicit quod essentia est donum quod a patre datur filio: & ita donum videtur esse in diuinis respectu di uinorum quod est contra dicta: dicendum quod donum ibi accipitur large pro eo quod communicatur alteri etiam ex necessitate naturae per quem modum dicitur quod omne generans dai formam. Nos autem non loquimur nunc de dono ita large, sed stricte, scilicet prout dicit aliquid alteri communicatum liberaliter quod non conuenit alicui in diuinis respectu diuinorum.
Secundum argumentum probat, quod esse donum competit cui libet personae respectu creaturarum quod concessum est.
Idem probat tertium argumentum quamuis defectuose, quia non omne quod importat respectum ad creaturam est commune tribus personis: vt patet in noc quod est incarnatus, quod competit soli filio: & tamen dicit respectum ad creaturam vel creaturae ad deum: quia ille respectus est in ratione termini qui potes conuenire vni personae, & non alteri: sed respectus principij effectiui necessario communis est omnibus personis: quia fundatur super potentiam quae est omnibus communis.
On this page