Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum viatori possit communicari scientia de articulis fidei

ISTIO- TERTIA. Vtrum viatori possit communicari scientia de articulis fidei. Gandan Quodlibet. 8. q. 14. 22 013.

D TLATIVM sic proceditur: & arguitur, qui s puro viatori virtute diuina possit communicari cognitio scientifica de articulis fidei, vel cognitio certa & expressa: quia omnis illa cognitic potest communicari viatori, quae non ponit ipsum extra terminos viae: sed cognicio abstractiua de Deo quod fit trinus & vnus, quantuncunque sit certa, & expressa, vel scientifica non ponit hominem extra terminos viae: igitur potest communicari viatori. Maior patet: quia nihil repugnat viatori, vt viator est, nisi illud: quod faceret ipsum non esse viatorem, vel extra terminos viae. Omnis enim repugnantia resoluitur in contradictionem. Minor probatur: quia sola cognitio intuitiua, quam Apostolus vocat, facie ad faciem, est beatifica, quae ponit hominem extra statum viae: sed cognitio abstractiua, quantuncunque fit expressa & perfecta, est distincta contra intuitiua, & imperfectior ea: quia habens abstractiuam, adhuc desiderat intuitiuam ergo nulla cognitio abstractiua ponit hominem extra statum viae

Item, prior cognitio potest haberi sine posteriore: sed cognitio abstractiua, quantucunque sit perfecta & expressa & scientifica, est prior quam intuitiua, quae sola est beatifica: ergo potest haberi ab homine sine ea: & sic homo remanebit pur¬ viator. Maior de se patet. Minor probatur: quia cognitio intuitiua, cum respiciat rem secundum esse praesentialis existentiae, & se habeat ad abstractiuam per additionem, quae respicit rem secundum quidditatem eius absolute: certe est posterior ea¬

Item, quicquid faceret essentia diuina, si esset praesens intellectui sub ratione obiecti naturaliter mouentis, posset facere voluntas diuina, dato quod essentia diuina non sit illo modo prae sens: sed si essentia diuma esset praesens intellectui nostro in ratione obiecti naturaliter mouentis, ipsa causaret cognitionem quidditatis suae, & omnium quae sunt in ea expressam & perfectam: ergo hoc idem potest facere voluntas diuina absque praesentia praedicta. Sed illa cognitio esset abstractiua. ergo &c. Maior patet: quia voluntas diuina potest supplere vicem cuiuscunque causae mouentis. Minor de se patet, & per consequens tota ratio

Item, Paulus, qui in raptu vidit diuinam essentiam, post raptum habuit memoriam de visione, & de re visa, quia ipse locutus est de ipsa 2. ad Corint. 12. Illa autem cognitio memoratiua, non fuit mtuitiua, sed abstractiua: ergo ista est possibilis homini sine illa. Et sic idem, quod prius. IN CONTRARIVM arguitur, quia cognitio abstractiua de Deo, aut est aeque perfecta, sicut intuitiua, aut perfectior, aut minus perfecta. Si sit aeque perfecta, vel perfectior, tunc sicut vna est beatifica, nec est communicabilis, ita & altera. Si autem dicitur, quod sit minus perfecta, arguitur contra. Deus non habuit ab aeterno de rebus croabilibus nisi cognitionem abstractiuam: quia creaturae non fuerunt ab aeterno praesentes Deo secundum suum esse reale, eo quod ab aeterno nihil erant. Nunc autem habet de eis, vel de aliquibus earum, cognitionem intuitiuam: haec autem non est perfectior prima, alioquin Deus profecisset in cognitione rerum, quod est impossibile. Ergo cognitio abstractiua, non est minus perfecta, quam intuitiua: & per consequens est beatifica, &t inconmmunicabilis viatori, sicut intuitiua.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam procedetur sic, quia primo ponetur, & exponetur quaedam opinio, quae dicit, quod viatori potest communicari cognitio perfecta, certa, & expressa de Deo, quod sit trinus & vnus, non quidem intuitiua, sed abstractiua: & secundo inquiretur de veritate illius opinionis.

Quantum ad primum, sciendum, quod ponentes dictam opinionem, distingunt duplicem cognitionem, scilicet abstractiuam, & intuitiuam. Vocant cognitionem intuitiuam, illam, quae immediate tendit ad rem sibi praesentem obiectiue, secundum eius actualem existentiam: sicut cum video colorem existentem in pariete, vel rosam, quam in manu teneo. Abstractiuam autem vocant, omnem cognitionem, quae habetur de re, non sic realiter praesente in ratione obiecti immediate cogniti. Vnde secundum istos, cognitio abstractiua dicitur non solum per abstractionem quid ditatis ab esse, & a non esse, sicur est illa cognitio, per quam cognoscitur de aliqua re, puta de rosa, quid sit, non considerando an sit, vel non sit: sed etiam dicitur abstractiua illa cognitio, per quam cognoscitur de re quo ipsa sit in rerum natura, dum tamem ipsa, vt sic, non sit presens in ratione obiecti immediate cogniti. Verbi gratia, si eclipsis Lunae sit in rerum natura, & Astrologus existens in domo, sciat Luna tunc actualiter eclipsari; quia scit adesse tempus & horâ interpositionis terrae inter Solem & Lunam, dum tamen non videat eclipsim in se, dicitur habere de eclipsi cognitionem abstractiuam, & non intuitiuam. Et eo¬ dem modo Philosophus, sciens demonstratiue Deum esse, habet de Deo cognitionem abstractiuam, non per abstractionem quidditatis ab esse, sed quia cognitio eius non tendit immediate in Deum, sibi realiter praesentem, sed solum cognoscit ipsum esse ex effectibus suis. Vnde omnis cognitio, cuiuscunque rei, quae non est de eius actuali existentia immediate, vt praesente, cognoscenti est abstractiua, & non intuitiua. Et ideo, qui accipiunt cognitionem abstractiuam primo modo solum, non vadunt ad intentionem aliorum, nec per consequens rationes, quas super hoc fundant. Accipiendo ergo cognitionem abstractiuam, illo modo, quo expositum est, dicunt quidam, quod Deus posset communicaro cognitionem abstractiuam puro viatori de seipso, adeo perfectam, quod ipse sic cognoscendo Deum, cognoscere certitudinaliter & expresse, ipsum esse trinum in personis, quia cognita perfecte & certitudinaliter natura subiecti, cognoscuntur ea quae conueniunt subiecto: quibus cognitis cognoscitur propositio complexa ex subiecto & praedicato. Et ideo cognitio abstractiua de Deo quidditatiua & perfecta, sufficit ad perfectam, certam, & expressam cognitionem omnium, quae conueniunt Deo intrinsece, sicut est, esse trinum & vnum, & consimilia. Rationes autem huius opinionis, probantes talem cognitionem posse communicari viatori, positae sunt in arguendo ad quaestionem. Et hoc sufficit de primo.

Quantum ad secundum dicendum, quod viator purus potest habere de Deo cognitionem abstractiuam, qualis potest concludi ex creaturis. Et haec nullo modo se extendit ad cognoscendum de Deo, quod sit trinus, sicut in praecedentibus probatum fuit. Potest etiam habere de Deo, quod sit trinus, & vnus, per cognitionem expressam, qualis potest haberi per fidem. Sed quod viator possit habere de Deo cognitionem abstracti uam, adeo expressam, & perfectam, vt supra dicti dicunt, non apparet mihi possibile, semper tamen salua reuerentia diuinae potentiae, quae non potest a nobis comprehendi perfecte. Et hoc probatur dupliciter: primo sic, Impossibile est cognitionem abstractiuam cuiuscunque rei esse primam, sed necessario sequitur aliam priorem, ex qua deducitur: sed in puro viatore non potest praeesse aliqua cognitio, ex qua cognitio abstractiua de Deo possit deduci: ergo impossibile est, quod cognitio abstractiua de Deo communicetur viatori. Maior patet inductiue & ratione. Inductiue sic, Deus nihil cognouit abstractiue, puta res antequam sint, nisi cognoscendo essentiam suam intuitiue. Similiter & angelus primo intuitiue cognoscit essentiam suam, & ex ea deducitur cognitio abstractiua aliorum. Similiter experimur in nobis, quod omnem cognitionem abstractiuam intellectiuam praecedit cognitio intuitiua sensitiua. Et similiter est in brutis, si habeant aliquam cognitionem abstractiuam. Non autem sunt plura cognoscentia, quam Deus, angelus, nos, & bruta. Quare &c.

Ad hoc autem dicunt quidam, quod haec inductio solum concludit id, quod est secundum consuetum cursum naturae, sed i non concludit, quod non possit aliter fieri diuina virtute. Sed comtra hoc arguitur sic: Certum est, quod Deus non intelligit, nec intelligere potest abstractiue alia a se, nisi cognoscendo intuitiue essentiam suam, per quam cognoscit alia. Angelos dimittamus, quia parum scimus de eis: & loquamur de nobis, de quibus est quaestio. Concessum est etiam ab omnibus, quod secundum. communem cursum naturae, vires interiores, tam sensitiuae, quam intellectiuae, non possunt exire in actum, nisi praeuia cognitione intuitiua alicuius sensus exterioris: quia non habent immediatum ordinem ad res exteriores, sed solum mediante cognitione sensitiua exteriore. Propter hanc mediationem, omnes actus interiorum virium, sunt abstractiui, & non intuitiui. Ex hoc sic arguitur: Si virtute diuina fieret, quod intellectus, & alia vires interiores, exirent in actus suos, respectu rerum exterio. rum, absque vlla praesuppositione quorumcumque actuum sensuum exteriorum, tunc intellectus, & vires sensitiuae interiore haberent, quo ad tales actus, immediatum ordinem ad res exteriores, sicut & sensus. Sed actus sensuum exteriorum sunt intuitiui, propter immediatum ordinem ad obiecta sua. Ergo & actus intellectus, & aliarum virium interiorum, essent intuitiui, & non abstractiui propter eandem causam. Si ergo aliqua cognitio sit abstractiua, oportet o eam praecedat aliqua alia, quam supponit, vel ex qua deducatur. Et si patet, quod illa inductio concludit illud, quod sic est in Deo, & in nobis, quod impossibile est fieri oppositum quacunque virtute. io Ratione sic probatur eadem maior: Prima cognitio nemces sario est entis in actu: sed talis cognitio necessario est intuitiua, vt probatur: ergo omnis alia cognitio necessario praesupponit intuitiuam, & ex ea deducitur. Maior patet: quia non ens non potest cognosci, nisi per ens: nec ens in potentia, nisi per ens in actu; vt habetur 9. Metaphysicae: ergo prima cognitio, ex qua omnis alia dependet, est entis in actu. Minor probatur: quia illa cognitio est intuitiua, quae fertur immediate in rem, vt sibi praesentem, secundum eius existentiam actualem: & hoc patet ex ratione cognitionis intuitiuae prius posita. Sed prima cognitio, quae est entis in actu, vt praecogniti, fertur in ens in actu, secundum eius existentiam actualem, cum hoc sit formalis ratio sui obiecti, & fertur immediate in ipsum: quia non mediante alia cognitione, cum illa sint prima: nec mediate alio cognito, cum sit illud prius. Ergo talis cognitio est intuitiua, quam supponit omnis alia. Et haec fuit maior principalis rationis. Mi nor probatur, videlicet, quod in puro viatore non potest praecedere aliqua cognitio, ex qua deducatur talis cognitio abstractiua, qualem illi ponunt, quia cognitio vel esse eiusdem cogniti, scilicet Dei, aut alterius. Non alterius: quia illud esset creatum: ex nullo autem creato praecognito potest deduci talis cognitio Dei, per quam certitudinaliter & expresse cognoscatur De? esse trinus & vnus, vt probatu est in praecedentibus. Nec potest esse eius. dem cogniti, scilicet Dei, quia vel esset abstractiua, vel intuitiua. Si abstractiua, adhuc ipsam praecederet quaedam alia, de qua quaereretur, vt prius, & sic esset processus in infinitum. Relinquitur ergo, quod sit intuitiua: sed illa non potest communica riviatori, cum sit beatifica: ergo nec abstractiua.

Sed diceret aliquis, quod quauis viatori, qui nunquam fuit conpraehensor, non possit talis cognitio abstractiua communicari, viatori tamen poterit communicari, si primo rapiatur ad visionem intuitiuam Dei: ac deinde cesset illa visio, & ille raptus: sicut fuit in Beato Paulo. Sed quia hoc tangitur in quoda argumento pri facto, ideo nunc differtur vsque ad solutionem illius argumenti.

Secundo probatur principalis conclusio sic: Si talis cognitio abstractiua esset possibilis viatori, aut essentia diuina secundum se immediate praesentaretur intellectui, aut mediante alquo alio. Si primum, tuc esset cognitio intuitiua, sicut visio colo ris in pariete, & talis visio non potest communicari viatori. Si secundum, aut illud esset medium cognitum, aut solum ratio cognoscendi, (sicut quidam ponunt de specie) non medium cognitum, quia nihil creatum potest per modum obiecti cogniti ducere in tam perfectam cognitionem Dei, quod expresse cognoscatur, esse trinus, (vt prius dictum fuit, & probati) nec aliquis vnquam hoc posuit. Si autem illud medium sit solum ratio cognoscendi, vt species, tale modium non faceret cognitionem abstractiuam, sed intuitiuam. Quod patet: quia si aliqua res esset secundum se realiter praesens potentiae cognitiuae, & praesentetur ei in ratione obiecti cognoscibilis per solam speciem, illa cognitio est intuitiua, quia potentia fertur in talem rem, vt sibi realiter praesentem in ratione obiecti immediate cognitiquia species non est medium cognitum, sed solum ratio cognoscendi. Exemplum de cognitione sensitiua vinia. Sed essentia diuina est secundum se praesens realiter cuicunque potentiae cognitiuae, & cuilibet rei. Si ergo ipsa praesentetur in ratione obiecti cognoscibilis per solam speciem illi potentiae quae

ost capax eius, necesse est talem cognitionem esse intuitiuam. Et hoc modo ponunt quidam speciem in visione beata, quae est intuitiua. : Puto tamen, quod nulla species (prout loquimur de specie) potest Crepraesentare essentiam diuinam vt per eam cognoscatur intuitiue, vel abstractiue: quod plenius patebit in 4. lib.

Sed diceret aliquis, quod non oportet essentia diuinam, nec quodcunque aliud obiectum esse praesens potentiae, neque secundum suam actualem existentiam, neque per medium cognitum, neque per medium, quod est ratio cognoscendi solum, vt species: quia sola cognitio rei apud potentiam cognitiuam, facit obiectum praesens esse potentiae, non in ratione existentis, sed in ratione agniti. Hac enim praesentiam facit solus actus, & nulla alia praesentia obiecti requiritur ad eius cognitionem, nisi quando cognitio causatur es fectiue ab obiecto, quia propter hoc bene requiritur actualis praesentia obiecti, secundum eius realem existentiam, eo quod illud quod non est realiter in actu, nihil potest agere: sed DeP potest per seipsum facere, quod facit mediante obiecto. Et ideo, vt videtur, Deus potest causare in intellectu cognitionem alicuius rei quae non est praesens intellectui, secundum suam actualem existentiam, nec secundum medium cognitum, nec secundum speciem aliquam: cuius oppositum assumebatur in praecedenti ratione.

Istud autem prima facie videtur mirabile satis, qua secundum hoc Deus posset facere, quod oculus videret colorem, qui non esset ei praesens realiter, imo qui omnino non esset in rerum natura, ex quo actus potentiae non requirit aliquam realem existentiam obiecti, quando obiectum non mouet ad actum: quod vtique esset, si Deus suppleret vicem obiecti in mouendo. Posset igitur secundum hoc dici, quod oculus vident & colorem: qui non est: & auditus audiret sonum, quo non est: & gustus gustaret saporem, qui non est: tact sentiret calorem, qui non est: & odoratus odorem, qui non ess quod videtur multis impossibile.

Item quaecunque cognitio creata plus videtur requirere praesentiam sui obiecti, quam cognitio increata: quia cognitio, quanto est perfectior, tanto pauciora requirit: & quanto imperfectior, tanco plura. Sed cognitio diuina & increata requirit necessa¬ rio praesentiam cuiuscunque obiecti sui in sua reali existentia, vel in suo repraesentatiuo: quia obiectum cognitionis diuinae primarium, est sua essentia realiter praesens: obiectum a utem secundarium, sunt creaturae, quae ab aeterno fuerunt intellectui diuino praesentes in suo repraesent atiuo, scilicet in essentia diuina, quae est obiectum primum & repraesentatiuum omnium obiectorum secundariorum: nec aliter creaturae possent cognosci a Deo, nisi repraesentarentur in essentia diuina, vt in obiecto primo. Ergo fortiori ratione quaecunque cognitio creata requirit necessario realem praesentiam cuiuscunque obiecti sui in sua actuali existentia, vel in suo repraesentatiuo: nec aliter videtur possibile, quod aliquid cognoscatur. Et sic remanet adhuc virtus rationis praecedentis: & per consequens patet principalis conclusio, videlicet quod nullus viator potest quacunque virtute habere cognitionem abstractiuam de Deo adeo perfectam, quod possit certitu linaliter & expresse cognoscere Deum esse trinum.

Ad rationes in oppositum respondendum est: Ad primam, cum dicitur, quod omnis illa cognitio potest communicari homini viatori, quae non ponere ipsum extra terminos viae: dicendum est, quod hic est duplex defectus: primus est, quia ad hoc quod aliqua perfectio sit communicabuis alicui, oportet quod illa perfectio sit in se, & secundum se possibilis: quia quod non est possibile secundum se non potest alicui communicari. Et ideo debet dici sic in maiori propositione. Quia omnis illa cognitio, quae est possibilis secundum se, &c. & tunc minor propositio, si directe sumatur sub ista, est falsa: quia cognitio abstractiua, qualem isti ponunt, non est socundum se possibilis: quia cum omnis cognitio sit alicuius cognoscentis. ista nullius est, nec esse potest, nec Dei, nec creaturae, nec pro statu patriae, nec pro statu viae. Et quod non sit possibilis Deo, de se clarum est: quia illa cognitio est imperfecta respectu cognitionis intuitiuae, vt ipsi dicunt. Nihil autem imperfectum potest esse in Deo. Quod etia non sit possibilis creaturae beatae, vt beatar est, patet per idem: quia cognitio creaturae beatae, vt beata est & distinguitur a non beata, non est nisi cognitio beata, quae est intuitiua, & non abstractiua. Quod non sit possibilis creaturae in statu viae, quamuis sit probatum in corpore quaestionis, nunc tamen respondendo ad rationem, sufficit negare hac possibilitatem, & eis incumbit probatio, vel manifeste petunt principium. Secundus defectus est quia homo viator duo dicit, quae se habent sicut excedentia, & excessa: quia non omnis homo est viator, imo quidam sunt compraehensores nec omnis viator est homo, quia angeli fuerunt viatores, & adhuc Deus creare posset angelos, qui possent esse in statu viae. Potest igitur aliquid repugnare homini viatori, quatenus homo est, quod non repugnat, quatenus viator est: sicut esse angelum, repugnat homini viatori, inquantum homo est, quia idem non potest esse homo & angelus: sed non repugnat, in quantum est viator, quia angeli fuerunt viatores, & adhuc possunt esse, sicut homines. Debet ergo poni in maiori propositione, quod illa cognitio, quae est possibilis secundum se, neo repugnat homini viatori, nec inquantum homo est, nec inquantum viator. Et tunc in minori propositione debet probari, quod cognitio abstractiua sit talis, quo ad singula menbra: quod non fit, nisi de vltimo mebro. Et ideo ratio est tripliciter defectuosa, vt dictum est.

Ad secundam rationem dicendum est, per intereptionem minoris: quia cognitio intuitiua prior est, quam abstractiua, vt probatum fuit. Et ideo intuitiua potest haberi sine abstractiua, & non econ tra. Et cum probatur, quod abstractiua sit prior, quia tendit in quidditatem rei absolutae, intuitiua autem tendit in rem secundum esse praesentialis existentiae: concedatur; quamuis abstractiua ad aliud se extendat, quam ad cognitionem quidditatis, vt prius dictum est. Sed illo concesso, adhuc non sequitur, quod abstractiua sit prior Nam sensitiua exterior, quae praecedit omnem abstractiuam, tendit in rem secundum esse praesentialis existentiae. Quod autem additur, quod talis cognitio se habet per additionem ad aliam, non est verum, sed totum est econtrario, sicut vna cognitio pontest se habere per additionem ad aliam, scilicet secundum praesuppositionem. Nec argumentum ex parte cognitorum valet, nec simpliciter, nec in proposito. Non simpliciter, quia accidentia se habent per additionem ad substa atiam, tanquam posteriora. Et tamen cognitio accidentium tam sensitiua, quam intellectiua, praecedit cognitionem substantiae. Item in proposito, esse actualis existentiae, non se habet in Deo per additionem ad quidditatem, cum sint penitus idem: vnde illa ratio nihil concludit.

Ad tertiam rationem dicendum est, quod ipsa nihil concludit pro eis, sed solum contra eos, si aliquid concludit: quod patet resumendo rationem eorum, quicquid faceret essentia diuina, si esset praesens intellectui in ratione obiecti naturaliter mouentis: potestfacere voluntas diuina sine tali praesentia existentiae: sod si essentia diuina esset praesens intellectui in ratione obiecti naturaliter mouentis, ipsa causaret perfectam cognitionem sui intuitiuam, & non abstractiuam: ergo voluntas diuina sine praesentia essentiae in ratione obiecti natu¬ raliter mouentis, potest causare cognitionem perfectam intuitiuam, & non abstractiuam. quod est contra eos,

Ad quartam rationem dicendum ost, quo memoria quam habuit Ecatus Paulus post raptum de visione, qua habuerat in raptu, & de re visa, non fuit expressa cognitio essentiae diuinae, qualem isti ponunt: nec expressa cognitio visionis beatae: sed solum in quodam confuso recordabatur se vidisse Deum, sicut Nabuchodono. sor Daniel. 2. in somno recordabatur aliquid magnum & mirahile, & non recordabatur quid esset in speciali. Cuius ratio est, quia omnis cognitio memoratiua fit per aliquam impressionem, repraesentantem rem memoratam per modum obiecti, medij: sed quicquid sit de specie in visione beata, nullus tamen vnquam posuit, quod essentia diuina possit expresse & quidditatiue repraesentari per aliquod creatum, se habens in ratione obiecti medij. Et ideo illa memoria beati Pauli non potuit esse expressa cognitio Dei abstractiua, qualem isti ponunt.

Argumentu in oppositum, licet sit pro parte ista, quo ad cognitionem: assumit tamen vnum non verum, istud videlicot, quod cognitio abstractiua eiusdem potentiae & obiecti sit aequae perfecta, sicut intuitiua: quod non puto verum. Nec probatio valet, quia falsum assumit, scilicet, quod Deus habet de creaturis quandoque cognitionem intuitiuam, de quibus habuerat prius cognitionem abstractiuam. Deus enim de nullo habet, nisi vnam cognitionem & vno modo, & semper aequaliter perfecta, qualitercunque illa vocetur. Quia quantumcunque creaturae sint in rerum natura, vel non sint, tam eodem modo repraesentantur intellectui diuino, scilicet in ratione obiecti secundarij, per prnum obiectum, quod est essentia diuina, viuformter se habens in seipsa, & in repraextando alia. Propter quod cognitio creaturarum non est in Deo pius abstractiua, quando non sunt nec plus intuitiua, quando sunt NaR, sic autem est in nobis. Et ideo nullum simile est hinc & ind,

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3