Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum theologia sit una scientia

QVAESTIO QVARTA. De vnitate scientiae. Thom. 1.p q. I. ur. 3.

ISO QTATITFA Theologia habet rationem scientiae, & qualiter non: nunc quaerendum est de eius vnitate. Et arguitur, quod sit vna: quia scriptura Aloquitur de ipsa, vt de vna scientia, Sapientiae 10. Dedit illi scientiam sanctorum. Quod videtur intelligi de Theologia. Ergo &c.

Item illa, quae participant vnam rationem cognoscibilitatis, pertinent ad vnum habitum cognitiuum: sed omnia, de quibus tractat Theologia, sunt huiusinodi: quia participant rationem reuelabilem: & sic videntur pertinere ad Theologiam ergo ipsa est vnus habitus cognitiuus, vel vna scientia. Item illa pertinent ad vnam scientiam, quae habent attributionem ad vnum, quod est in ea principaliter consideratum: sed omnia, de quibus tractatur in Theologia habent attributionem ad Deum de quo principaliter in ea tractatur: ergo &c.

In contrarium arguitur, quia supernaturalia debent proportionari naturalibus: sed creator, & creaturae, speculabilia, & practica, de quibus tractatur in Theologia, prout cognoscuntur ductu rationis naturalis, pertinent necessario ad diuersas scientias: ergo haec eadem, prout cognoscuntur lumine fidei, vel per reuelationem, pertinet ad diuersas scientias: sed omnis talis cognitio pertinet ad Theologia: ergo ipsa non est vna scientia. Responsio, Non fiat vis in hac quaestione de nomine scientiae, vtrum proprie conueniat Theologiae vel non: quia de hoc satis dictum est in praecede tibus: sed vocetur nuc scientia, omnis habitus Theologicus comitius: & sic fides est scientia, modo, quo loquitur Augustinus de Videndo Deum, dicens, Illud dicimur scire, quod credimus testimonio aliorum. Quo supposito, dicendum est, quod Theologia non est vna scientia, sed plures. Patet sic: quia illi habitus sunt plures, & distincti, qui sunt de pluribus & distinctis obiectis: vel de eisdobiectis, consideratis per distincta media. Sed Theologia est de pluribus, & distinctis obiectis, vel de eisdem obiectis consideratis per distincta media. Ergo ipsa est plures habitus, & non vnus. Maior patet, quia distinctio habituum cognitiuorum non est solum ex parte obiectorum, de quibus sunt (sicut distinguntur inter se scientiae proprie dictae) sed etiam ex parte mediorum, (supposita identitate obiectorum) sicut scientia & opinio de eodem, differunt, quia non sunt per idem medium: qa scientia est per mediâ necessariu, opinio vero per medium contingens. Et haec distinctio est major & forma lior quam prima. Quod sit maior, de se patet. Plus eiim differt opia scientia, (dato quod sint eiusdem obiecti) ppter diuersitatem mediorum quam differat scientia vna ab alia, vel opinio ab opinione, ex diuersitate obiectorum. Quod etiam sit formalior, patet, quia habitus requiritur propter modum, quo tendit potentia in obiectum: & ideo habitus dissinguutur forinaliter ex diuerso modo tendendi in obiecta. Vnde quia alio modo tendit intellectus in prima principia, quam uon cognoscit per discursum, & alio modo in conclusio¬ nes, quae cognoscuntur per discursum ox principiis ideo aliu est habitus principiorum, qui dicitur inte llectus ab habitibus conclusionum. Rursus, quia in quasda coclusione, tendit, cu formidi ne, propter medium contingens, in quasda vero sine togmidine, propter necessitatem medij, & eius euidentiam. ideo differt opiuo a scientia. Omnes autem scientiae conueniunt intor se in formali modo tendendi in obiecta sua, quia omnis tendit in suij obiectum sine formidine, & necessario Propter quod differentia, quam habent scientiae ex parte oblectorum, non est ade formalis, sicut prima, Alia tamen habere non possunt. Et ideo dicuntur differre formaiter per sua obiecta. Quae tamen differentia migis assimilatur differentiae partium in modo sub suo toto, quam differentiae spetierum sub genere. Et istud sit dictum gratis de disserenta habituum, ad praebendum aliis occasionem amplius cogitandi.

Ad propositum enim sufficit, quod distinguantur habitus, tam ex parte mediorum, quam ex parte obiectorum: quod satis declaratum est. Et sic patet maior propositio. Minor autem patet? ex his, quae dicta sunt prius in prima quaestiono, videlicet, quod Theologia accipitur tripliciter. vno modo pro habitu, quo assentimus his, quae in sacra scriptura traduntur, & modo, quo in aea traduntur: & sic non differt a fide: secundo modo, pro habitu desensiuo fidei: tertio modo, pro habitu, quo practice deducuntur aliqua ex articulis fidei, & ex dictis sacrae scripturae. Hi autem habitus sunt de diuersis obiectis, vel per diuersa media, vt infra patebit, quodi quaeretur de subiecto Theologiae. Quare &c.

Manifestum etia est ex alio, hos habitus esse diuersos: quia primus est infusus, & per hoc differt ab aliis duobus, qui sunt acquisiti. Et illi incer se differunt: quia secundus est declaratiuus articulorum, & defensiuus fidei, ita quod articuli sunt conlusiones in ilo habitu, sed in tertio habitu sae habent, vt principia, ex quibus quaedam alia deducuntur.

Contra hoc autem dicunt quidam, quod dato quod Theologia includeret praedictos tres habitus, non propter hoc sequeretur, quod ipsa non esset scientia vna, quod vt isti digunt, ad vnam scientiam plures habitus concurrunt, videlicet habitus principiorum, ex quibus scieutia procedit, & plures habitus plurium conclusionum. Non enim oportet in vna scientia esse vnam conclusionem tantum, imo sunt plures, secundum pluralitatem passionum subiecti. Et ita pluralitas habituum non excludit vnitatem scientiae.

Istud enim nihil valet, nec in se nec in proposito. In se quidem, quia licet plures habitus possint ad vnam scientiam concurrere extrinsece per modum cuiusdam antecedentis, vt habitus principiorum: seu per modum comitantis, vt habitus opinatiuus circa vnuquodque scibilium impossibile est tamen, quod intrinsece & esseptialiter plures habitus concurrant ad vnam scientiam. Quia impossibile est, & contradictionem implieans, quod superius multa plicatum pertineat intrinsece ad naturam vnius sui inferioris, sicut impossinile est, quod plura animalia pertineant, essentialiter ad natura vnius hominis: sed habitus est superius ad scientiam: ergo impossibile est, quod plures habitus pertineant intrinsece, & essentialiter ad vna scientiam. Imo hoc modo, sicut vnum plurificatur, & reliquum: vt sicut animalia intrinsece pertinentis ad hominem, plurificatur plurificatis hominibus, & econtrario: sic habitus intrinsece pertinentes ad scientiam, plurificantur plu rificatis scientiis, & econtrario. Item in proposito instantia illa non valet, qua dictum fuit, quod in hac quaestione accipitur scientia large pro omni habitu cognitiuo, & ideo idem iudicium est, quo ad vnitatem & pluralitatem in scientia sic accepta, & de habitu cognitiuo: quia idem sunt, & pro eodem accipiuntur

Ad primum argumentum in oppositum, dicendum quod scriptu ra loquitur ibi de sola cognitione fidei quantum ad illa, quae sufficiunt ad sancte viuendum. Theologia autem pluribus modis accipitur, quam pro cognitione solius fidei, vt prius dictum fuit. Item licet scriptura loquatur ibi in singulari, hoc tamen non fuit ad insinuandam vnitatem scientiae Theologicae, aut ad excludendum pluralitatem, de quibus lacra scriptura nunquam se intromisit: quia in eodem lib. Sapietiae, 7, cap. signanter dixit idem Sapiens Deus dedit sapientiam horum quae sunt, & enumerantur, multa, quae non pertinent ad vnam scientiam, sed ad multas. Nos etiam consueuimus dicere, aliquem esso magnae scientiae, quamuis sit habituatus in pluribus scientiis, & non in ypa tantum.

Ad secundum dicendum, quod habere vnam rationem cognoscibilitatis. potest accipi tripliciter: duobus modis ex parte obiecti, & vno modo ex parte medij, vel modi cognoscendi. Ex parte obiecti possunt aliqua habere vnam rationem cognoscibuitatis per praedicationem, vel attributionem. Per praed. Rationem, sicut omnia entia naturalia conueniunt in ratione mobilis, quae praedicatur de eis: & secundum istam rationem pertinent ad vnam scientiam, quae traditur in libris Physicorum. Sed per illam nesciuntur passiones propriae singulorum entium naturalium, sed solum communcs, quae conueniunt eis, inquantum mobilia sunt, & de hac non procedit argumentum nec de ill¬ communi ratione, quae est per attributionam ad aliquid vnum, principaliter in scientia consideratum. De hac enim procedit tertium argumentum: sed tantum procedit de illa communi ratione cognoscibilitatis, quae est ex parte modi cognoscendi, vel medi per quod fit cognitio, videlicet de ratione reuelabilis. Esse enim reuelabile, non est aliud, quam esse cognoscibile ex dicto alterius, seu per autoritatem: & talis communis ratio non sufficit ad hoc, quod omnia, quibus ipsa est communis, pertineant ad vnum habitum: alioquin si omnia, quibus assentiretur per autoritatem, pertineret ad vnum habitum, pari ratione omnia, quibus assentiretur per demonstrationem, pertinerent ad vnam scientiam, & omnia, quibus assentiretur per medium Dialecticum, pertinerent ad vnam opinionem: & sic non esset: nisi vna scientia, & vna opinio: quod est inconueniens. Vnitas ergo reuelabilis nullo modo sufficit ad vnitatem Theologiae.

Ad tertium dicendum, quod attributio aliquorum ad subiectum scientiae, facit quod illa cadunt sub eadem scientia cum subiecto. Deus autem non est subiectum, nisi in Theologia secundo modo dicta, vt postea patebit. In Theologia autem primo & tertio modo sumpta, subiectum est idem, scilicet opus meritorium: sed quiprocedunt per diuersa media, videlicet per diuinam autoritatem, & per humanam persuasionem: ideo sunt diuersi habitus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4