Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Spiritus Sanctus eo sit donum quo Deus
SECVNDO quaeritur, vtrum spiritus sanctus eo sit donum quo Deus. Et videtur quod non: quia reduplicatio dicit causam inhaerenItiae praedicati ad subiectum: sed spiritum sanctum A esse Deum non est causa quare sit donum: quimulta sunt dona quae non sunt Deus: ergo spiritus sanctu non est eo donum quo Deus.
CONTRA. Sicut quicquid habet filius, habet sua generatione: sic quicquid spiritus sanctus habet, habet sua processione sed spiritus sanctus habet quod sit donum, & quod sit Deus sua processione, ergo vtrumque habet per idem, scilicet per suam processionem.
RESPONSIO. Dicendum quod sicut hoc huius dicitur multipliciter secundum Philosophum 2. elenchorum, ita esse aliquo dicitur multipliciter: & ad praesens dupliciter, scilicet formaliter & originaliter, si quaeratur vtrum spiritus sanctus eodi modo formaliter sit donum & Deus dicendum quod non, sed deitate est Deus, & donabilitate donum & hoc formaliter, differunt enim sicut superius & inferius, quia in plus donum quam Deus, vel donabilitas quam deitas, vel sicut res & ratio, quia deitas dicit rem super quam donabilitas addit rationem. S vero quaeratur vtrum spiritus sanctus eodem modo originaliter sit donum & Deus: dicendum quod sic, quia quicquid habet spiritus sanctus, habet vnica origine, qua procedit a patre & filio, siue illud sit esse Deum, siue esse donum: & quodcunq aliud. Argumenta procedunt viis suis. Primum quod non eodem formaliter spiritus sanctus est donum & Deus. Secundum quod eodem originaliter quod concessum est.
On this page