Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum convenienter dicatur Spiritus Sanctus noster

QUAESTIO TERTIA. Vtrum conuenienter dicatur spiritus sanctus noster.

TERTIO quaeritur, vtrum conuenienter dicatur spiritus sanctus noster. Et videtur quod non quia noster, est pronomen possessiuum: sed spiIntus sanctus non possidetur a nobis, sed econQuerso: ergo non potest dici noster.

Item non bene dicitur filius noster: ergo a simili non bene dicitur spiritus sanctus noster.

IN CONTRARIVM est quod dicitur 4. Regum 2. quia dicit Helisaeus Heliae: Oro vt spiritus tuus duplex fiat in me, sed sicut dicitur tuus, ita potest dici noster: ergo &c.

RESPONSIO. Illud quod potest dici nostrum habet aliquam habitudinem ad nos nec semper requiritur habitudo possessionis, licet illa sit principalis. Aliae enim sufficiunt sicut aliquis dicitur pater noster, vel rex noster. Nominum ergo diuinorum quaecunque non important aliquam habitudinem ad nos, illis non potest addi proprie nostrum, meum, vel tuum, sicut est potissime de nominibus abstractis. Non enim bene dicitur deitas nostra, vel aeternitas nostra: & sic de similibus, vi essentia, substantia, & huiusmodi: illis autem nominibus diuinis quae important aliquam habitudinem ad nos possunt praedicta pronomina addi. Et quia principalis habitudo Dei ad nos est secundum rationem principij actiui, ideo talibus nominibus proprie fit talis additio: vt cum dicitur, Deus est creator noster saluator noster, redemptor, & huiusmodi quaecunque effectiue ad actionem nostram spectant.

Deinde fit consimilis additio nominibus importantibus qualescunque habitudines ad nos siue per modum finis: sicut bene dicitur, Deus est finis noster: siue per quemcunque alium modum. Nominibus autem quae non important talem habitudinem non possunt praedicta pronomina addi, sicut sunt nomina personarum, pater, & filius, & spiritus sanctus. Haec enim important habitudinem inter se qua referuntur adinuicem: sed non ad nos vnde sicut non bene dicitur filius noster: quia pe hoc habitudinem habet ad patrem cuius est filius; & non ad nos: sic non bene dicitur pater noster sumendo patrem personaliter: sic enim est solum pater filij per generationem diuinam. Sumendo autem patrem essentialiter, scilicet per creationem: sic conuenienter dicitur pater noster, propter habitudinem principij effectiui ad nos: eodem modo non bene dicitur spiriI tus sanctus noster, cum non dicat habitudinem ad nos: nisi for"te quis dicat quod imo quatenus nobis inspiratur. Non enim solum spiratur a patre & filio, sed ab eisdem nobis inspiratur: & vtrumque habitudinem dicit nomen spiritus.

Sed hoc non credo verum esse, quia spiritus de nomine suo vel sonat in subtilitatem naturae, vt dictum fuit suprâ, distin. 10. vel trahit hoc nomen a modo suae originis: vt ibidem dictum fuit. Ex neutro autem horum importat habitudinem, vt alteri inspiratur: quia spiratio a qua dicitur spiritus, & inspiratio per quam alij inspiratur, sunt alterius rationis: ergo non bene di¬ citur spiritus noster accipiendo spiritum personaliter, nec etiam essentialiter. Et idem dicendum est de nominibus importantibus alias personas.

De nominibus autem essentialibus concretis idem dicendum est: quia praedicta nomina si sint absoluta non recipiunt additionem talium pronominum nisi expressa aliqua determinatione respectiua, vel saltem subintellecta, vt cum dicitur Deus noster, subintelligitur creator vel aliquid tale, quo etiam modo dicitur spiritus Heliae, & dictum est ei ab Helisaeo spiritus tuus &c. tuus inquam ductor vel doctor vel huiusmodii Per hoc patet responsio ad argumenta vtriusque partis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3