Praeambulum
Praeambulum
NVNC postquam aeternitatem &c. Superius determinauit magister de personis diuinis quantum ad earum distinctionem per relationem. Hic vero determinat de ipsis quantum ad earum u aequalitatem. Ista diuiditur in duas. Primo enim ostendit aequalitatem personarum. Secundo mouet quandam quaestionem incidentem ex praedictis. Secunda ibi, in principio 22. dist. Hic oritur. Prima diuiditur in duas. Primo proponit intentum. Secundo exequitur. Secunda ibi, Quod autem aeternitatem. Et haec secunda diuiditur in tres. Primo ex praedicti supponit aequalitatem personarum quantum ad aeternitatem. Secundo probat earum aequalitatem quantum ad magnitudinem. Tertio probat earum aequalitatem quantum ad propositum. Secunda ibi, nunc superest. Tertia ibi, in princ. 20. dist. ibi, nunc vero ostendere restat. Secunda istarum diuiditur in tres, Primo probat aequalitatem in magnitudine per naturae vnitatem. Secundo excludendo omnem inaequalitatem. Tertio per diuinam simplicitatem. Secunda ibi, sed iam nunc ad propositum. Tertia ibi, sciendum est ergo. Prima istarum solum est praesentis lectionis. Sunt ergo in lectione ista tres principales partes, in quarum prima proponit aequalitatem personarum. Secundo ostendit ex praecedentibus aequalitatem in aeternitate. Tertio probat aequalitatem in magnitudine per naturae vnionem. Prima istarum diuiditur in duas partes. Primo proponit aequalitatem quo ad tria quae inueniuntur in personis. Secundo ostendit quomodo ista tria se habent ad diuinam naturam. Secunda ibi. Cumque tria enumerantur. Tertia vero pars principalis in qua ostendit aequalitatem in magnitudine per naturae vnitatem diuiditur in tres. Primo enim proponit intentum. Secundo manifestat propositum in generali. Tertio ostendit aequalitatis signum. Secunda ibi, Sciendum est ergo. Tertia ibi, Et inde est quod pater. Haec est diuisio & sententia in generali.
IN SPECIALI vero sic procedit. Et primo proponit quod personae diuinae sunt coaeternae, & coaequales ita quod vna aliam non praecedit aeternitate nec superat potestate, sed sunt coaeternae. Et hoc ostendit per hoc quod generatio filij ac processio spiri. san. coaeternae sunt propter vnitatem naturae quae est in eis. Deinde ostendit quomodo ista tria secundum quae attenditur aequalitas diuinarum personarum se habeant ad diuinam essentiam. Et dicit quod aeternitas, magnitudo, & potentia idem sunt in diuinis, licet diuina essentia nominibus distinguatur. Postea probat aequalitatem in aeternitate ex supradictis. Deinde proponit quod diuinae personae sunt aequales secundum magnitudinem, quod probat per hoc quod naturae magnitudo siue perfectio est eadem in vna sicut in omnibus vel pluribus personis. Vitimo ponit aequalitatis signum quod est, quia vna dicitur esse in alia siue continetur, vnde pater est in filio, & silius in patre &c. Et hoc est propter naturae vnitatem. Et ostendit per diuersas auctoritates sauctorum quae patent in litera.
On this page