Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum inter personas divinas sit aequalitas
CIRCA distinctionem istam quaeritur de tribus principaliter, scilicet de aequalitate diuinarum personarum, & de earum aeternitate, & da sTearum vnitate. Circa primum quaeruntur duoPrimum est, vtrum inter personas diuinas sit aequalitas. Secundum est de hoc quod magister dicit in litera quod signum aequalitatis personarum est quod vna persona est in alia. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod in diuinis non sit aequalitas, quia vbi est aequalitas ibi est duorum commensuratio in quantitato: sed in diuinis non est comensuratio quantitatis: tum quia non est ibi quantitas (Est enim deusine quantitate magnus secundum August.) tum quia si sit ib quantitas tunc infinita est, & ei repugnat mensurari: quare, &c
Item si in diuinis est aequalitas aut ipsa attenditur secundum essentiam vel secundum relationes, non secundum essentiam vel essentialia: tum quia substantia vel essentia magis est fundamen tum identitatis, quam aequalitatis, vt patet 5. Metaphys. tum quia vbi est aequalitas, ibi est distinctio: nulla autem est distinctic in diuinis quoad essentiam: ergo &c. Nec attenditur aequalita secundum relatiua: vt dicit Augustinus in fine sequentis distinctionis: ergo in diuinis nullo modo est qualitas.
IN CONTRARIVM est quod dicit Athanasius in symbolo tres personae coaeternae sibi sunt, & coaequales.
RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est quod in diuinis est aequalitas. Secundum est qu ibi est aequalitas conuesiua. Tertium est que ibi non est adaequatio conuersiua. Quantum ad primum praeintelligendum est quod cum aequalitas sit relatio fundata super quantitatem (Dicuntur enim aequalia illa quae participant eandem quantitatem non secundum magis & minus) idcirco opus est hic distinguere de quantitate. Vno enim modo accipitur pro quantitate molis corporalis quae cum si distincta, facit vnum praedicamentum distinctum contra qualitatem & substantiam: & hoc modo non est quantitatis in diuinis, nec aequalitas super ipsam fundata.
Alio modo accipitur pro quantitate perfectionis: & sic inuenitur in diuinis & in omnibus in quibus vel inter quae contingi inuenire diuersos gradus perfectionis. Et quia perfectionum quaedam sunt substantiales, & quaedam accidentales quae pertinent ad genus quantitatis vel qualitatis, ideo quantitas sic accepta non distinguitur contra substantiam & qualitatem, sed est transcendens & communis ad ista, & per consequens aequalitas super eam fundata non distinguitur contra identitatem & similitudinem, nisi secundum rationem superioris & inferioris: Nan sicut in creaturis eadem res (puta humanitas) est substantia, & habet determinatum gradum perfectionis: Sic secundum eam vt est substantia duo homines dicuntur idem in humanitate: illo modo quo dicit Porphirius quod participatione speciei plures homines sunt vnus homo. De hac enim identitate loquimur nunc & non de illa qua vnum suppositum dicitur idem sibiipsi: vi autem humanitas habet eundem gradum perfectionis dicuntur aequales: similiter duo homines participantes albedinem secundum eam vt est quaedam qualitas dicuntur similes: vt autem participant eam secundum eundem gradum vel diuersum dicuntur aequaliter vel inaequaliter albi.
De aequalitate ergo fundata super quantitatem sic acceptam, oquod sit in diuinis probatur sic: vbicunque sunt plura extrema distincta realiter habentia eandem quantitatem, non secundum magis & minus ibi est aequalitas: sed in diuinis est sic: ergo est aequalitas, maior patet, quia in hoc differunt similitudo & aequa litas ab illa identitate qua vnum suppositum dicitur idem sibi ipsi quod extrema illius identitatis non sunt distincta realiter, sed solum secundum rationem: extrema vero similitudinis & aequalitatis oportet esse distincta realiter: nihil enim est sibiipsi simile vel aequale. Oportet etiam extrema ipsius aequalitatis haber eandem quantitatem non secundum magis & minus dicente Philosopho 4. Metaphysicae: quod aequale dicitur per priuationem maioris & minoris: ergo vbicumque sunt duo praedicta, ib est aequalitas: & haec fuit maior, minor similiter patet: In diuinis enim sunt plures personae realiter distinctae habentes eandem quantitatem non secundum magis & minus: quantitas enim perfectionis est in diuinis: nec est in eis secundum majus & minus, cum sit vna numero in omnibus & semper inuariabilis. Est autem hic aduertendum, quod in creaturis similitudo & aequalitas non solum habent extrema realiter distincta, sed etiam fundamenta: quia quantitas secundum quam aliqua dicuntur aequalia non est vna numero in eis. Et idem est de qualitate secundum quam aliqua dicuntur similia: & in vtroque istorum differunt similitudo & aequalitas ab identitate qua aliquid vnum numero dicitur idem sibi. Et si contingeret vel per naturam vt in monstris, vel per artem vt in picturis & sculpturis quod aliqua duo conuenirent in aliquo vno secundum numerum sicut duae imagines duorum animalium pinguntur in vno capite vel duo monstra quae sic nascuntur, talia non dicuntur proprie similia, nec dicuntur simpliciter idem, sed medio modo: quia quoad fundamentum conuenientiae plus esset ibi quam simiARudo: scilicet vera identitas numeralis in capite quae non dicitur proprie similitudo: quia est aliquid potius similitudine sed quoad extrema esset minus quam in identitate eiusdem suppositi ad seipsum, videlicet aliqua realis distinctio extremorum: & sic est in diuinis, quia enim personae diuinae realiter distinguuntur inter se, & nihilominus conueniunt in vna per fectione secundum numerum non habita secundum plus & mi nus: ideo propter primum, scilicet propter realem distinctionem non est omnimoda identitas, sed propter secundum, scilicet propter conuenientiam in vna perfectione secundum numerum est ibi plusquam aequalitas vel similitudo quae est in sua ratione saltem prout vtimur in creaturis includunt distinctionem fundamentorum: & sic patet primum.
QUANTVM ad secundum sciendum quod licet aequalitas quae attenditur secundum quantitatem molis non requirat similitudinem nec econuerso, possunt enim aequales quantitate esse dissimiles qualitate, & similes qualitate esse inaequales quantitate: tamen vbicunque aequalitas attenditur secundum quantitatem perfectionis vel virturis ibi necessario aequalitas supponit similitudinem & non ecouerso, quae sunt sicut aequaliter alba necessario sunt alba, & non econuerso, propter quod in diuinis, vbi non est magnitudo molis, sed virtutis & perfectionis aequalitas supponit similitudinem: & addit super eam paritatem gradus: vel magis priuationem excessus & defectus: vnde ista se habent per ordinem, similitudo, aequalitas, & adaequatio. Aequalitas enim super similitudinem addit priuationem inte sionis & remissionis, sicut aequaliter sunt alba quae participan albedinem non secundum magis & minus. Adaequatio autem addit super aequalitatem imitationem. Quod enim adaequatur alter fit ad eius imitationem. Vnde Augu. dicit quod imago si perfectiimpleret illud cuius est imago coaequatur ei: & non econuerso.
His visis patet faciliter secundum propositum sic: Omnis enim relatio aequiparentiae est mutua & conuersiua: sed aequalitas est relatio aequiparentiae: ergo vbicunque est ipsa est mutua & conuersiua.
TERTIVM patet sic ex eodem: omnis adaequatio est alicuius habentis se ad aliud per modum imaginis ad exemplar: sicut imago Herculis fit ad imitationem Herculis, & non econuerso. Cum ergo nihil vnum & idem respectu eiusdem possit esse res & imago: patet quod adaequatio nunquam recipit conuei sionem: vnde in diuinis filius aequatur patri, & non pater filio: & spiritus sanctus vtrique: & non econuerso.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod de ratione aequalitatis non est commensuratio, sed priuatio maioris & minoris: vt patet ex 4. metaphysicae: licet tam en talis priuatio non possit esse sine commensuratione in quantis finitis: in diuinis ergo est aequalitas non ponendo communem terminum, sed priuando excessum.
Ad secundum dicendum, quod aequalitas attenditur secundum essentiam & essentialia: vt habent rationem quantitatis vel virtualis vel perfectionalis: nec oportet fundamentum esse distinctum nisi in aequalitate & similitudine proprie dicta, id est, quae nihil plus habet identitatis, quam requirat proprias aequalitas vel similitudo, quod non est in diuinis.
On this page