Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum esse aeternum conveniat Deo

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum esse aeternum conueniat deo. Th.l. 4. 10. art. 1. 4. & 5.

CIRCA secundum principale, scilicet de trinitate quaeritur, vtrum esse aeternum conueniat deo. Et videtur quod non quia aeternitas est nomen mensurae, sed deo non competit habere mensuram vel esse mensuratum: ergo nec esse aeternum.

Item nihil creatum competit deo, nisi secundum naturam assumptam sed aeternitas est aliquid creatum, dicente Augustino, libro 74. quaestionum quod deus est causa aeternitatis: ergo non potest euenire deo nisi secundum naturam assumptam: sed secundum illam non conuenit ei esse aeternum, sed ex tempore: ergo nullo modo

IN CONTRARIVM est quod dicitur Esaiae 57. Haec dicit dominus excelsus & sublimis habitans aeternitatem & in psalmo, Tu autem inaeternum permanes, &c. Et in symbolo, aeternus pater, aeternus filius, aeternus spiritus sanctus.

RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est quid sit aeternitas. Secundum est quomodo differat ab aliis mensuris Tertio apparebit ex his propositum. Quantum ad primum sciendum est, quod aeternitas videtur importare durationem interminabilem, aeternum enim dicitur quasi extra terminos ens vel existens. Istud autem potest esse tripliciter. Vno modo quod sit interminabilitas secundum totum, licet non sit secundum partes. Et hoc modo posset interminabilitas conuenire tempori a parte post & a parte ante secundum illos qui ponunt quod motus potuit esse ab aeterno: tunc enim tempus secundum sul totalitatem non haberet terminos: quaelibet tamen pars temporis significata terminaretur.

5 Secundo modo, quod non sit terminatio quoad totum nequoad partes: & hoc modo potest competere angelo: potui enim creari ab aeterno, & permanere in aeternum. Et haec permanentia aeque respicit totum esse angeli, & non aliter totum & aliter partem, quia non est ibi pars & pars. Tertio modo v sit interminabilitas non solum possibilitas carendi terminis sed impossibilitas habendi terminos quoquo modo, & hoc modo nec motui nec angelo potest conuenire interminabilitas, nec alicui creaturae: quia omnia creatura potuit de nouo recipere esse, & de nouo desinere esse saltem per substractionem influentiae diuinae, & talis interminabilitas quae est impossibilitas habendi terminos durationis, & est de ratione aeternitatis proprie dictae, quam diffinic Boetius dicens, quod aeternitas est interminabilis vitae tota simul & perfecta possessio, in qua excludit ab aeternitate principium etiam durationis & finem quum dicit interminabilis vitae, & omnem successionem in partibus quum dicit tota simul possibilitatem habendi terminum vel successionem quum dicit perfecta possessio. Non enim perfecte possidetur, quod non possidetur totum simul, aut quod possessum amitti potest, hoc de primo.

SECVNDVM patet faciliter, scilicet qualiter aeternitas differt ab aliis mensuris, scilicet aeuo & tempore. Differt enin in hoc quod tempus dicit mensuram rei semper difformiter si habentis in se per successionem partium secudum prius & posterius. Est enim mensura motus, per quam res semper se habet aliter & aliter. Aeuum vero est mensura rei se habentis vniformiter in se, quae tamen compatitur variabilitatem & transmutationem adiunctam, vel secundum locum vt in corporibus coelestibus, quorum esse, licet sit inuariabile in se, tamen habet variationem adiunctam secundum locum, vel secundun formam, vt in luna quoad lumen, & in angelis quoad election & cognitionem, vt quidam ponunt: talis etiam res variabilis es de esse ad non esse per subtractionem influentiae superioris cat sae. Aeternitas vero dicit mensuram vel potius durationem rei omnino inuariabilis in se in quo specialiter differt a tempore, nec compatitur secum aliquam variabilitatem, neque secundum aliquid adiunctum, neque de esse ad non esse, in quo differt ab aeuo, & sic patet secundum.

EX HIS apparet propositum, scilicet quod esse aeternum proprie conuenit Deo & soli Deo, quod patet sic: illud solun proprie est aeternum quod non potest deficere ab esse quoquo modo, nec secundum se, nec secundum aliquid sui est mutabile, nec compatitur secum, aliquam mutabilitatem, sed solus Deu est huiusmodi, non enim potest deficere ab esse aliquo modo cum sit necesse esse a nullo alio dependens, nec est mutabilis secundum se, nec secundum aliquid sibi adiunctum, secundum illud Malach. 3. Ego Deus, & non niutor: & Iaco. I. apud quen non est trasmutatio, omnia autem alia sunt defectibilia ad esse, cum dependeant ab alio. Quaedam etiam eorum in quadam variatione consistunt. Quaedam vero variationem habent adiunctam, ergo solus Deus est proprie aeternus.

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod aeternitas non est nomen mensurae, sed durationis diuinae. Sicul enim primum in vnoquoque genere non mensuratur aliquo sui generis, sed est mensura aliorum (sicut omnis motus mensuratur per primum motum, ipse autem non mensuratur per aliquem alium motum) sic primum simpliciter in rota vniuer salitate entium non habet omnino aliquam mensuram, sed es omnium mensura licet heterogenea: nec mensuratur seipso quia omnis mensura realis differt realiter a mensurato: propter quod aeternitas non dicit mensuram esse diuini, sed eius durationem a nullo mensuratam.

Ad secundum dicendum, quod minor est falsa: aeternitas enim proprie dicta non est aliquid creatum: Augustinus autem dicens quod Deus est causa aeternitatis, non accipit proprie aeternitatem, quae est duratio esse diuini, sed impropripro aeuo quod est aeternitas participata, cuius Deus est causa de qua procedit obiectio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2