Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum in divinis personis sit circuminsesio hoc est utrum una persona divina sit in alia
DEINDE quaeritur, vtrum in diuinis sit circum insessio. Voco autem circuminsessionem quod vna persona sit in alia. Etvidetur quod non quisi pater esset in filio & filius in patre sequeretur quod pater sit in seipso, consequens est falsum, antecedens, probatio consequentiae, quia si sortes est similis platoni & plato est similis martino, sequitur quod sortes est similis martino, & eodem modo est in proposito vt videtur, falsitas consequentiae apparet: quia nihil potest esse in scipso vt habetur 4. Physicorum.
Item Arist. 4. Physicorum assignat modos essendi in, sed secundum nullum eorum vna persona potest esse in alia, vt patet discurrendo per singulos, ergo &c.
RESPONSIO. Dicendum est quod in diuinis est circuminsessio, quia pater est in filio & filius in patre, & quaelibe persona in alia: qualiter autem hoc sit, sciendum est quod vna persona non potest esse in alia ratione totius constituri ex essentia & relatione ita quod quaelibet sit continens & contenta ratione te tius, potest tame ratione alterius partis, nec fiat vis in nomine totius & partis, quia sic oportet loqui, licet in diuinis non sit proprie totum & pars. Primum patet sic, esse in alio & in quo aliud, opponuntur secundum proprias rationes, sicut esse ab alio & a quo aliud, sed nihil vnum & idem secundum idem & respectu eiusdem est ab alio, & a quo aliud, ergo nihil vnum & idem respectu eiusdem & secundum idem est quod in alio & in quo aliud, sed istud sequeretur si pater esset in filio & cconuerso quilibet ratione totius constituti, quare &c.
Secundum patet scilicet quod vna persona potest esie i alia ratione partis nisi quod praeintelligendum est quod secundum nostrum modum intelligendi diuina persona est constituta quasi ex duabus partibus, scilicet ex essentia & relatione, vna auten persona non proprie dicitur esse in alia ratione relationis, lice per eam sit de intellectu alterius, quia vt ad quem & vt in que sunt diuersae habitudines, sed habitudo personae ad personam secundum relationes est habitudo vt ad quem tantum; erg ratione relationis vna persona non est in alia.
Item illud per quod vna persona distinguitur ab alia non est ratio quare vna sit in alia, quia illud per quod vna est in alia est commune vtrique: & est in vtraque, alioquin non esset ratio quare vna persona esset in alia, sed relationes quibus personae distinguuntur non sunt communes personis, ergo secundum eas vna non dicitur esse in alia.
Restat ergo quod vna persona sit in alia ratione essentiae qui vna est numero in omnibus personis. Sed persona non est vt in qua est alia ratione solius essentiae, quia tunc per ide conueniret personae esse in alio & in quo aliud, quod reprobatum est, sed conuenit personae vt in ipsa sit alia, ratione totius constituti, sicut filio conuenit ratione essentiae quod sit in patre, sed patri conuenit vt sit in quo filius ratione totius constituti, & similite in aliis. Et hoc videtur rationabile, illud enim in quo est aliud debet excedere vel esse in plus, quam illud quod est in ipso, sec pater ratione totius constituti se habet aliquo modo in plus, filius ratione solius essentiae, & similiter econuerso: quare &c
AD PRIMVM argumentum cum dicitur si pater est in filio & filius in patre &c. Dicendum quod consequentia non te net quia inesse est proprietas distincti, eiusdem autem ad seipsum non est distinctio. Et ideo procedendo in rectum bene tenet consequentia non reflectendo sicut in exemplo quod adducitur, si sortes est similis platoni, & plato martino, bene sequitur quod sortes sit similis martino, reflectendo autem non tenet consequentia, quia reflexio tollit distinctionem, vnde no sequitur, sortes est similis platoni, & plato similis sorti, ergo so tes est similis sibiipsi. Eodem modo sequitur in proposito, spiritus sanctus est in filio & filius est in patre, ergo suirit? fanctu est in patre, non tamen sequitur reflectendo, pater est in filio 8 filius in patre: ergo pater est in seipso. Vel dicendum quod forte sequeretur si quaelibet persona esset in alia ratione totius constituti & esset in qua alia ratione eiusdem, sed non est ita, vt vi sum est.
Ad secundum dicendum quod non omnes modi essendi in aliquo continentur in illis quos ponit Aristoteles quarto Physicorum nisi forte per quandam remotam reductionem, sicut esse in tempore reducitur ad illum modum quo aliquid in loco est. quia vterque est sicut mensuratum in mensura. & eodem modo potest hic inueniri aliqua reductio, pater enim est in filio ratione essentiae, essentia autem est in filio modo quo natura communis est in supposito, reducitur ad modum quo genu: est in specie, vel species in indiuiduo, licet essentia non habea proprie rationem generis vel speciei respectu personarum vt postea patebit.
On this page